Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Velle quid est aliud fugientia prendere poma,

Spemque suo refugi fluminis ore sequi?

Ergo ego te nunquam, nisi cum volet unda, tenebo?
Et me felicem nulla videbit hyems?

Cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda,
In ventis et aqua spes mea semper erit?

Estus adhuc tamen est: quid cum mihi læserit æquor
Plias, et Arctophylax, Oleniumque pecus!

185

mihi ciet lacrymas. Quid est aliud captare poma elabentia, et petere ore suo spen fluvii dilabentis? Ergo ego nunquam te amplectar, nisi cum fluctibus libebit! et nulla tempestas me aspiciet beatum ? Et cum nihil sit minus constans quam ventus et aqua, spes mea semper erit in ventis et aqua? Attamen astas est adhuc : quid erit cum Plius, et Arctophylax, et pecus Olenium turbaverit mihi mare? Aut ego

pena movet.-182 L. et duo al. profugi flum. Fr. reflui.-185 Francius, in vento atque unda; ut esset repetitio solennis.-187 Idem, cum modo laserit.

NOTE

eundem toties non errant errorem. 181 Velle] Tantali pœnæ hoc sunzi desiderium comparat; cum et ipse in mediis aquis, ut videtur, id est, prope in amicæ sinu, ea non possit potiri.

Quid est aliud] Perinde ac si dicat, Idem est.

Fugientia] De Tantalo alicubi noster Ovidius: 'Quærit aquas in aquis, et poma fugacia captat.' Et Seneca in Hercule furente : 'In amne medio faucibus siccis senex Sectatur undas, ablait mentum senex; Fidemque cum jam sæpe decepto dedit, Perit unda in ore: poma destituunt famem.' Alia plurima Poëtæ; sive ut avaros, insectentur; sive ut alia ingenii humani mala argnant.

182 Spemque] Id est, ex spe sua fugientia flumina captare; ut loquitur Horatins.

et turbatio.

187 Estus] Estatis tempus; quo placidins est mare.

Quid cum] Multo minus ad amicam ire licebit.

Læscrit] Turbaverit.

188 Plias] Pleiades, Atlantis ex Pleione nympha filiæ,in cœlum translatæ sidus faciunt, quod ortu et oc casu pluvias et tempestates ciere vul go dicitur.

Arctophylax] Stella est, quæ et Bootes dicitur; Ursa majori qeasi comes et custos addita.

Olenium] Capram intellige, cum hædis, si voles, quos cum matre in cœlum, ob lactis ab ipsa præbiti be neficium, Jupiter in cœlum transtulit, sidusque, si credere fas est, fecit plu viale et procellosum. Dicta vero est capra Olenia ab Oleno Baotia

183 Cum rolet unda] Allusio ad civitate, ubi mutrita fuit; vel ab 0Tantali fugientia flumina.

Unda] Mare; cum tranquillum erit. 184 Nulla videbit] Id est, Per eam mihi non licebit.

Hyems] Tempestas, aut maris astus,

leno quodam Vulcani filio, Ægæ et Ælices nympharum patre, quæ Jovis nutrices fuerunt. Sed Hyginum vide; unde fabularum istarum confusionem cognoscere licebit, nisi mavis sapien

Aut ego non novi, quam sit temerarius; aut me
In freta non cautum tunc quoque mittet Amor.
Neve putes id me, quod abest, promittere tempus:
Pignora polliciti non tibi tarda dabo.

Sit tumidum paucis etiam nunc noctibus æquor;
Ire per invitas experiemur aquas.
Aut mihi continget felix audacia salvo :

Aut mors soliciti finis amoris erit.
Optabo tamen, ut partes expellar in illas;
Et teneant portus naufraga membra tuos.
Flebis enim, tactuque meum dignabere corpus :
Et, Mortis, dices, huic ego causa fui.
Scilicet interitus offenderis omine nostri:

Literaque invisa est hac mea parte tibi.

190

195

200

nescio, quantum amor sit inconsultus; aut ille imprudens me quoque tum in mare propellet. Et ne credas, me polliceri illud tempus, quia remotum est : exhibebo tibi pignora non remota promissi. Mare sit nunc inflatum aliquot adhuc noctibus; tentabimus transire per aquas reluctantes. Aut erit læta audacia mihi incolumi; aut interitus erit finis amoris anxii. Cupiam tamen, ut ejiciar in illa littora, et artus naufragium passi subeant portus tuos. Nam lugebis, et cohonestabis meos artus tactu; et dices, Ego fui huic causa obitus. Nimirum læderis præsagio nostræ mortis: et epistola mea est tibi odiosa hoc loco. Omitto; noli conqueri. Sed etiam,

Burm. pro læserit vult cluserit.-189 Quam sit Scr. et unus F. vulgo sim.-190 Mor. cautum turbida mittet.-195 Alter Mor. contigerit.197 Unus Pat. et Gu. 2. Et tamen optabo ut: tres al. Heinsii Optabo tantum partes: Heins. conj. Sed tamen optabo, part. &c. D. legit in istas.—199 FranNOTE

ter contemnere.

189 Non novi] Diceremus Gallice, Ou il faudra que j'oublie bien jusques où ca la témérité de l'Amour, ou, &c. Quod loquendi genus potest quando que aliquam parere obscuritatem. Sensus est hoc in loco, velle Leandrum, nisi temerarium esse Amorem oblitus fuerit, atque adeo temerarius esse ipse desierit, procelloso mari sese per hyemem committere.

190 Tunc] Sideribus concitato mari. 191 Quod abest] Plurimi nimirum remoto periculo strenui videntur. Tempus] Vel me potius illo tempore.

Delph. et Var. Clus.

192 Pignora] Innuit se, quanquam turbato mari, ad amicam brevi ven

turum.

197 Optabo tamen] Unus Patavinus habet, Et tamen optubo ut; quod, re- jecta tamen particula ut, probat Heinsius. Dicit Leander, si moriendum fuerit, se optaturum, ut fluctibus ad amicæ ripam deferatur.

Illas] Amicæ.

198 Teneant] Ad eos perveniant. Membra] Mea, scil.

200 Causa] Quia propter mei amorem tam turbidum mare est ausus ingredi.

Ovid.

201 Omine] Ille vero tempestate X

Desino; parce queri: sed et ut mare finiat iram,
Accedant, quæso, fac tua vota meis.

Pace brevi nobis opus est; dum transferor isto:
Cum tua contigero littora, perstet hyems.
Illic est aptum nostræ navale carinæ :

Et melius nulla stat mea puppis aqua.
Illic me claudat Boreas, ubi dulce morari:
Tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero.
Nec faciam surdis convicia fluctibus ulla:
Triste nataturo nec querar esse fretum.
Me pariter venti teneant, pariterque lacerti;
Per causas istic impediarque duas.

205

210

fac, oro, tuæ preces jungantur meis, ut æquor deponat furorem. Opus est nobis exigua tranquillitate; donec illuc transvehor: tempestas duret, postquam pervenero ad tua littora. Illic est idoneum navale nostræ navi: et mea puppis nulla aqua manet tranquillius. Aquilo me illic cohibeat, ubi est jucundum manere. Tunc ego ero segnis ad natandum, ego tunc ero prudens. Nec probra ulla objiciam surdis undis: nec dolebo mare esse asperum naturo. Venti me pariter morentur, et pari. ter brachia tua; et istic detinear per duas causas. Cum tempestas sinet, ego utar

cius, jactuque.-200 Mor. Morti.-203 Desino; parce conj. Heins. e P. qui habet, Desino parte, quomodo et Gu. 1. vulgo Desine parte: prima ed. et tres scripti Desine, parce. Mor. et unus Heins, sed quod mare: ed. prima et nonnulli codd. sed ut hoc mare: Bc. unus sed ut hanc: Gu. 1. a corr. sed ut mare. Alter Me. desinat iram.—205 Quidam transfretor. P. et Fr. isto: vulgo istuc: quidam istoc, isthac, illuc.-206 Helm. tua continguam: unus Heins. perflet hyems.-207 P. et Gu. omnes cum multis al. istic est.-208 Gu. 3. stet.—213

[blocks in formation]

Cum patietur hyems, remis ego corporis utar:
Lumen in aspectu tu modo semper habe.
Interea pro me pernoctet epistola tecum;

Quam, precor, ut minima prosequar ipse mora.

215

remis corporis. Tu modo pone semper lumen in prospectu. Interea literæ pernoctent tecum pro me; quas, opto, ut ipse subsequar minimo spatio.

Pariterque quatuor Heins. vulgo tenerique.-214 Unus L. detinearque duas.— 216 Scr. in aspectum.-218 Prosequar P. Gu. 2. et Helm. cum al. vulgo persequar: Francius subsequar.

[blocks in formation]

HERO, accepta Leandri epistola, respondet; id agens, ut se ardenter redamare significet, et ad mutuos amplexus amatorem vocat. Desidiam vero interdum accusat; ut ostendat, quam sincero et continuo amore semper eum amet. Aliquando mari irascitur. Nonnunquam timet, ne Leander alio suum animum transtulerit. Verum statim amoris suspicionem in amantium consuetudinem, qui omnia timent, rejicit, et conjecturam minuit. Demum suadet, ut non nisi tranquillo freto se committat.

QUAM mihi misisti verbis, Leandre, salutem,
Ut possim missam rebus habere; veni.

Ut mihi liceat per res salute frui, qua me impertitus es verbis, Leandre, adesto.

NOTE

2 Rebus] Effectu.

Longa mora est nobis omnis, quæ gaudia differt.

Da veniam fassæ; non patienter amo. Urimur igne pari; sed sum tibi viribus impar : Fortius ingenium suspicor esse viris.

Ut corpus, teneris ita mens infirma puellis:

Deficiam; parvi temporis adde moram.

Vos, modo venando, modo rus geniale colendo,
Ponitis in varia tempora longa mora.

5

10

Aut fora vos retinent, aut unctæ dona palæstræ:
Flectitis aut fræno colla sequacis equi.

Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo:
Diluitur posito serior hora mero.

15

His mihi submotæ, vel si minus acriter urar,
Quod faciam, superest, præter amare, nihil.
Quod superest, facio; teque, o mea sola voluptas,
Plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo.

Omne spatium, quod remoratur voluptatem, est nobis prolixum. Ignosce confitenti ; amo solicite. Ārdemus flamma æquali; sed sum te minor fortitudine. Arbitror animum esse validiorem viris. Ut corpus est imbecille mollibus puellis, ita est animus. Differ exiguo tempore, linquar animo. Vos, interdum venando, interdum colendo agrum amænum, collocatis tempora prolixa in diversa mora. Vel fora vos morantur, vel munera nitida palæstræ ; vel subigitis fræno cervices equi docilis. Interdum carpitis avem reti, interdum piscem hamo: hora vespertina delinitur vino admoto. Nihil restat quod agam, mihi prohibitæ istis rebus, quamvis etiam minus vehementer arderem, præter amare. Ago quod conceditur ; et te amo, o meuM unicum suavium, plus etiam quam quod mihi queat retribui. Aut ego submisse de

7 Duo libri corpus tenerum, sic mens.-8 Heins, vult deficiar.-10 Unus Heins. varias moras.--11 Heins. putat aut unctæ lucta palæstræ.—12 Sequacis P. Gu. 1. et 3. cum al. non paucis: vulgo fugacis.-13 Gu. 2. volucres et pisces.—15 Submota P. Ar. et Gu. 1. vulgo submotis.-17 Prima ed. et tres scripti mi sola; apxaikŵs, pro mea.-18 Reddi P. Bas. Gu. 1. 3. et Helm, vulgo credi.—

NOTE

3 Omnis] Etiam brevissima. 4 Fassa] Mihi amoris impatientiam confitenti.

5 Viribus] Animi robore, ad resistendum Amori.

9 Geniale] Amænum et lætum ; naturæ enim et voluptatis Deus est Genius.

10 Ponitis] Pergit in reddendis rationibus, quamobrem minus sint viri

impatientes.

11 Uncta] Oleo sese perfundere solitos esse athletas tritum est: inde unctæ dicuntur Palæstræ.

12 Sequacis] Fræno parentis. 14 Posito] Promto et apposito. Hora] Id est, Viri etiam sub noctem vino sese oblectant.

15 His] Venatione, Agricultura, Aucupio, Piscatu, &c.

« ZurückWeiter »