Collectio pisaurensis: omnium poematum, & carminum, fragmentorum latinorum, sive ad christianos, sive ad ethicos, sive ad certos, sive ad incertos poetas, a prima latinæ linguæ ætate adsextam usque Christanum secularum & Longobardorum in Italiam adventum pertines, ...

Cover
Amatina Chalcographia, 1766

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 36 - Causa fuit pater his, qui macro pauper agello Noluit in Flavi ludum me mittere, magni Quo pueri magnis e centurionibus orti, Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto, Ibant octonis referentes Idibus aera : Sed puerum est ausus Romam portare docendum Artes quas doceat quivis eques atque senator Semet prognatos.
Seite 70 - Agricola assiduo primum satiatus aratro Cantavit certo rustica verba pede, Et satur arenti primum est modulatus avena Carmen, ut ornatos diceret ante deos, Agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti 55 Primus inexperta duxit ab arte choros.
Seite 229 - ... mollit odoratas, pennarum vincula, ceras ; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. 230 at pater infelix, nee iam pater, " Icare," dixit, " Icare," dixit " ubi es ? qua te regione requiram ? " " Icare " dicebat : pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
Seite 61 - Ne pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque ostendis mihi sic incredulus odi.
Seite 104 - Inpositus fronti langueat ante meae. At mihi, quod formas unus vertebar in omnes, Nomen ab eventu patria lingua dedit. Et tu, Roma, meis tribuisti praemia Tuscis, Unde hodie vicus nomina Tuscus habet, 50 Tempore quo sociis venit Lycomedius armis Atque Sabina feri contudit arma Tati. Vidi ego labentes acies et tela caduca, Atque hostes turpi terga dedisse fugae.
Seite 63 - Io cives!' non sit, qui tollere curet. 460 Si curet quis opem ferre et demittere funem, Qui scis, an prudens hue se projecerit atque Servari nolit ? Dicam, Siculique poetae Narrabo interitum.
Seite 97 - Puellae exercent teneras in sua dona manus : haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervis aptat, at illa manu texit utraque rosam. e quarum numero me contigit una dearum (ut reor a facie, Calliopea fuit) : " Contentus niveis semper vectabere cycnis, nee te fortis equi ducet ad arma sonus.
Seite 60 - Defcriptas fervare vices operumque colores Cur ego fi nequeo ignoroque, poeta falutor...
Seite 60 - Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Seite 61 - Aut ignoratae premit artis crimine turpi. Non quivis videt immodulata poemata judex, Et data Romanis venia est indigna poe'tis. Idcircone vager...

Bibliografische Informationen