Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

stat. Sed Catullus supervacanea repetitione, aut additamento inutili languidos versus nonnunquam emittit, sicut :

et:

Illa tempestate ferox quo tempore Theseus

Conjugis an fido consoler memet amore
Quine fugit lentos incurvans gurgite remos.
CARM. LXIV, 73, 182.

Qua clausula, rotunda quidem, sed vacua, sensus loquentis frigescit.

Qui Catullo maxime inter posteros delectabantur, ipsi eum hac parte nonnunquam peccare intelligebant, quum molliusculos, leviusculos versus notarent'. Etiamque duriusculos esse nonnullos fatebantur. Nam aut aspera elisione claudicantes et horridos, aut congestis tardatos spondæis passim reperire est, e. g. :

Troja virum et virtutum omnium acerba cinis.

[blocks in formation]

ditio vati deficeret, nævos versibus inspersos facile persuasum habeas, si tersum et nitidum et exquisita urbanitate conditum ubique dicendi genus consideres. Utrum in eo jucunditatem inaffectatam elegantissimamque simplicitatem magis admireris, an emendationem illaboratam, vix dici potest. Quid autem laboris tolerare poterat facetissimus ille voluptariorum hominum sodalis, cui omnis industria eo spectabat, ut solutus omni cura gauderet? Carmina ex illius pectore, quasi ex aperto fonte, ut amore, aut ira, aut quovis affectu commotum erat, vel effluebant molliter, vel impetu erumpebant. Vere poeticas animi dotes a natura sortitus erat; nihil erat in sensibus tam vehemens et elatum, nihil in rebus tam grande et magnificum, quod ille et cogitando assequi et dicendo exprimere non valeret. Sed qua marcebat usque desidiosus, obfuit ingenio luxuries, et natum ad ingentia inter ludicra detinuit. Hæc est causa, cur inventionis et compositionis laude omnino caruerit, partibus quidem perfectissimus, at infelix operis summa, quoties intra angustos poe

matii parvuli fines non constitit'. Hæc est cur sinceris Anacreontis, et Sapphus, et veterum Græcorum veneribus innutritus, nonnunquam in delicias Alexandrinorum haud satis verecundas et sobrias degeneraverit, intempestivis nonnunquam in imaginibus juveniliter exsultans, immo lasciviens pueriliter 2.

Gravius autem carmini crimen objicitur, quod poeta cavillatione magis quam argumentis occupatum ivit3, neque eluit quominus illud, nisi celebritati nominis, at certe notitiæ operum, officeret, præcipue apud recentiores. Librum enim tanta spurcitie foedatum quis magister legendum ingenuis adolescentibus proponere sustineat? Unde fit, ut multis nomine tantum cognitus re

'Ex ista notatione excipias velim Manlii et Julia epithalamium.

2

Exemplo sint Carm. LXIV, VV. 62 65, ubi describendis Ariadnes vestibus, in summo dolore, luxuriat, et ib. vv. 311-320, in quibus, quum solertissime quidem lanificii partes depingeret, at loco in illo non operarias vulgares, sed Deas fatidicas exhibendas oblitus est, et Carm. LXVIII, VV. 107-118, qui ex amore profundo deducunt lectorem in barathrum ab Hercule effossum.

Carm. XVI, 5.

manserit, quippe qui ubi e literarum gymnasio excesserint, civilibus intricati negotiis, non facile studia literarum antiquarum repetant, aut, si repetere vacet, libentius, quos teneris ab annis convictores habuerint, ad eos scriptores revertantur. Legentem quoque obsitæ plurimis in locis sordes adeo offendunt, ut præ fastidio nonnunquam librum emittat e manibus, et Apollinis alumnum in amicam luto suem subito conversum sectari mens abhorreat. Duos ita dispares inter se atque ita discrepantes in uno eodemque exsistere vix credibile est. At si requiras, qui fieri possit, ut, cujus carmen dictante Gratiarum decentium choro scriptum esse, et illud unguentum, quod, ut ait, puellæ suæ donarunt veneres cupidinesque fragrare videbatur, statim is canina rabie instinctus, aut lupanari ardens libidine, haustam e cloacis illuviem evomat; ad mores Romanorum respiciendum est, qui, dum luxu repentino diffluerent, auro quidem et purpura decori, at manentibus prisci ruris vestigiis, et ferocia militari domi debacchante, in vitia quæque immanissima sese

ingurgitabant. Græcia capta cepit profecto et ornavit ferum victorem, nunquam penitus mitigavit, quin insititiæ populi late regis humanitati brutum aliquid et belluinum subesset usque et recrudesceret.

Ignoscendum igitur Catullo censebis, quod, qualiter Romæ viveretur, contagione se integrum purumque non servaverit. Sin autem, quanta dulcedine, quantis blandiloquentiæ illecebris lingua Romuli nepotum demulceri potuerit, scire velis, aurea illius carmina perleges. Te passim delectabunt et suaviolum dulcius ambrosia, et brachiolum teres puellæ et solatiolum doloris et turgiduli flendo ocelli, et millia dicendi venerum sine fuco. Noli credere circa tantum mollicellas quasdam voces delinimenta carminis versari ; imo vero conjunctis aptissime et conspirantibus in unum delectu et compositione verborum, et suavissima sonorum harmonia, et imaginum amœnitate, felici ingenio enascuntur, sicut lætatam rore nectareo tellurem sponte rosarum germina peperisse Teius senex canebat. An elegidiorum specimina et hendecasyllabos amatorios

« ZurückWeiter »