Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hæc quum legas, tum bellus ille et urbanus
Suffenus, unus caprimulgus, aut fossor
Rursus videtur tantum abhorret, ac mutat.
Hoc quid putemus esse? qui modo scurra,
Aut si quid hac re tritius, videbatur,
Idem inficeto est inficetior rure,
Simul poemata attigit: neque idem unquam
Eque est beatus, ac poema quum scribit;
Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur.

9. Tum bellus. Lepide et graphice depingit bellum hominem Mart. III, 63, in Cotilum: «Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi. Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo. Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines: Balsama qui semper, cinnama semper olet; Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat; Qui movet in varios brachia volsa modos. Cætera, si lubet, apud ipsum vide. Ille cum emphasi quadam notat aliquem jam per se satis notum. Vid. Brouckhus. ad Tibull. I, 4, , 19.

[ocr errors]

10. Unus caprimulgus, h. e. plane et quantus quantus est. Caprimulgus proprie, qui capras mulget. · Frustra, ut opinor, laborat Handius et argutatur voce unus explicanda, et male Vulpium damnat, qui exponit: quidam caprimulgus. Idem unus quod aliquis apud Plaut. Aulul. I, 1, 38, Stich. IV, 1, 32, et Cic. ips. loc. quem Handius ut huic voci vim emphaticam adderet, attulit (de Orat. I, 29 qui sicut unus pater milias his de rebus loquor. » N.

[blocks in formation]

30

15

Tipo usurpatur. Præter Vulpium ad h. 1. vid. Cort. ad Sallust. Bell. Jugurth. XXXVIII, 10, et quos laudat Drackenb. ad Liv. III, 10, t. I, p. 577.

12. Qui modo scurra, facetus et dicax.

13. Si quid hac re tristius perperam in antiqq. quibusdam ed. Handio non assentior qui restituere tristius conatur et prave detorquet Catulli sententiam. Sed neque Doeringio neque aliis concesserim hac re subjungendum comparativo. Quin subaudis in, et ita constituis: si quid tritius, usu edoctum magis, in hac re, sc. arte lepide et facete loquendi. Ita Ovidius voculam in omisit : « a totidemque plaga (in) tellure premuntur. Metam. I, 48. N. - Aut si quid hac re tritius, eleganter : aut si quis magis adhuc scurra urbano tritus et subactus quasi est in loquacitate. Scurra autem honestiori illo sensu, quem primum habebat, interpretandus videtur. Cf. Plaut. Epid. I, 1, 13, Most. I, 1, 14, Trin. I, 2, 165. Curcul. II, 3, 17. N.

15. Simul, simul ac, ut sexcenties. 17. Tam gaudet in se. Commode laudant Horat. Epist. II, 2, 107: «Gaudent scribentes, et se veneran

Nimirum idem omnes fallimur; neque est quisquam,
Quem non in aliqua re videre Suffenum
Possis. Suus quoique attributus est error;
Sed non videmus manticæ quod in tergo est.

tur, et ultro, Si taceas, laudant
quidquid scripsere, beati.>>

18. Idem fallimur, h. e. eadem vel simili re.

20. Suus quoique attributus error. Similiter Propert. II, 22, 17. «Unicuique dedit vitium natura creato. » Cf. Hor. Sat. I, 3, 68.

[ocr errors]
[ocr errors]

20

21. Manticæ quid in nonnullis legitur. Sed non vid. mant. qu. in tergo est. Respicitur notissima illa fabula Æsopi de duabus peris, quam tractavit etiam Phædr. IV, 9, cf. Pers. IV, 23, Hor. Sat. II, 3, 299, et quem laudat Vulpius, Seneca de Ira II, 28.

CARMEN XXIII.

AD FURIUM.

arcacti

FURI, quoi neque servus est, neque arca,-
Nec cimex, neque araneus, neque ignis;
Verum est et pater, et noverca, quorum
Dentes vel silicem comesse possunt;
Est pulchre tibi cum tuo parente,
Et cum conjuge lignea parentis. da
Nec mirum bene nam valetis omnes,

ARG. Furius, quum summis rerum angustiis laborans et durissima quæque paupertatis incommoda perpetiens, centum sestertia ad melioris vitæ fructum sibi optasset, enumeratis variis paupertatis commodis, salse, ut luderet hominem famelicum Poeta, ab hoc temerario voto revocatur. Comparandus omnino cum nostro est Martial. XI, 32.

1. Arca, ubi pecunia servatur. Cf. Ramiresius de Prado ad Martial. I, 77, 5.

2. Nec cimex de lectulo, quod plenius Martial. 1. c. v. 1, nec tritus

[ocr errors]

cimice lectus»; dixit.-Neque ignis,
de foco. Idem ibid. «nec toga nec fo-
cus est.»-Notandum est hoc loquen-
di genus, nec cimex, nec araneus,
pro nec lectulus, ubi cimices, nec
domus, ubi araneæ habitant.

5. Est pulchre tibi cum tuo par.
Felicem et beatam vitam in hac re-
rum tuarum conditione vivis cum
par. etc.

6. Conjux lignea, h. e. arida, exsucca. Cf. Luc. IV, 1155; eodem sensu senem illum apud Terent. dici aridum puto, Heaut.III, 2, 15.

7. Bene nam valetis omnes Quem ad

Pulchre concoquitis, nihil timetis,
Non incendia, non graves ruinas,
Non facta impia, non dolos veneni,
Non casus alios periculorum.
Atqui corpora sicciora cornu,

Aut, si quid magis aridum est, habetis,
Sole, et frigore, et esuritione. feim.
Quare non tibi sit bene ac beate?
A te sudor abest, abest saliva,
Mucusque, et mala pituita nasi.

up Hanc ad munditiem adde mundiorem,
Quod culus tibi purior salillo estiv
Nec toto decies cacas in anno;

Atque id durius est faba et lapillis,
Quod tu si manibus teras, fricesque, uten

locum laudant Hor. Sat. II, 2, 70. 10. Non facta imp. furta, vel cædes hominum improborum.

11. Casus alios pericul. debebat esse aliorum periculorum, sed hæc epithetorum permutatio (hypallagen nuncupant Grammatici), poetis latinis est frequentissima. Casus subitorum periculorum dicit Cicero in Epist. ad Famil. VI, 4, ubi vide, quæ ad hoc carmen observat Victorius.

12. Aut qui Stat. in suo et duobus libris Maffei repererat, unde ipse legendum putabat Ut qui, reclamante Vossio. Atqui. Referenda hæc particula videtur inprimis ad v. 9, ut sit: Non incendia timetis, quum tamen corpora cornu sicciora habeatis, quæ facillime flammam concipere posse videntur. Aliter nexus orationis ægre apparet. Cl. Vossius atqui explicat et certe; sed nec hoc quadrare videtur, nisi mavis atqui

10

15

20

explicare: porro, huc accedit quod. Sed in hac significatione nuspiam hanc particulam me legere memini. Corpora sicca plerumque g⚫udent salubritate, quia siccitas oritur e continentia, laboribus, et exercitationibus. Cf. Cicero Tuscul. V, 34, et Xenoph. Cyropæd. I, 2.

17. Mucusque et mala pit. Mucus et pituita ita inter se differunt, ut ille de crassiori, hæc de liquidiori nasi excremento dicatur.

19. Purior salillo. Mira quadam puritate salem tractare solebant Veteres et præ cæteris vasis præcipue salinis nitorem et splendorem conciliare. Vide, quæ in hanc rem collegit Meursius ad Lycophr. v. 135, ubi sal ἀγνίτης πάγος vocatur.

20. Nec toto decies. Imitatus est Martial. lib. XII, 56, 1.

21. Lupillis præter necessitatem legendum esse censebant Guilielmius et Hottomannus.

Non unquam digitum inquinare possis.
Hæc tu commoda tam beata, Furi,
Noli spernere, nec putare parvi;
Et sestertia, quæ soles, precari
Centum desine, nam sat es beatus.

26. Quæ soles scil. precari. Desine precari, voto tibi exposcere, optare. Quisquis ingenium Catulli

25

diligit, eum non potest non pænitere, quod musam venustissimam tanta spurcitie collutulet.

CARMEN XXIV.

ᎪᎠ JUVENTIUM PUERUM.

O qui flosculus es Juventiorum,
Non horum modo, sed quot aut fuerunt,
Aut posthac aliis erunt in annis,
Mallem divitias mihi dedisses

ARG. Cum Juventio, egregio gentis suæ ornamento, expostulat, quod homini misero et inopi (haud dubie Furio) florem ætatis suæ attrectandum dederit, cujus egestati, utut illam excusare tentet, consulere potius debebat stipe et pecunia. Cum superiori hoc carmen conjungendum esse parum probabiliter statuit Heinsius in notis ad Catull. p. 639.

1. O qui flosculus es; egregie in gente tua exsplendescis et præmi nes. Flosculum et florem sæpe de cujuslibet rei præstantia, præcipue de juvenili ætate dici, in vulgus notum. Exempla vide apud Muret. ad h. 1. et nos ad Carm. XVII, 14. De nobilitate autem gentis Juventiæ consule Vulpium.

2. Non horum modo, etc. cf. Carm. XLIX, 2.

[ocr errors]

4, Mihi, ut sibi, tibi, nobis, vobis sæpe apλxa non solum in græca et latina, sed omnibus pæne linguis. Vid. Rittershus. ad Oppian. Cyneg. I, 89. Drackenborch. ad Sil. Ital. I, 46. Burmann. ad Phædr. I, 22, 3, et quos laudat cl. Beck ad Aristoph. Aves, v. 146. Vid. Carm III, 16. N.-Mallem delicias mihi dedisses, Quam isti Muret. et in quibusdam vett. mi dedisses invenisse se ait Vossius in omnibus libb. script. unde fecit Mida dedisses. Heinsius in not. ad Catullum totum locum ita constituendum arbitratur. « Mallem delicias mihi dedisses, Quam sic te sineres ab isto amari, Isto, cui neque servus est neque arca, Quid? non est homo bellus? inquies. Sed hoc est refingere carmina, non interpretari.

Isti, quoi neque servus est, neque arca;
Quam sic te sineres ab illo amari.

Qui? non est homo bellus? inquies. Est:
Sed bello huic neque servus est, neque arca.
Hæc tu, quam lubet, abjice elevaque :
Nec servum tamen ille habet, neque arcam.

5. Isti cum contemptu pro ipso nomine.

6. Sic, tam inhonesto modo.

[blocks in formation]

5

10

9, 10.Hoc in quibusdam. — Abjice, parvi pende. -Cicero verbum abjicere opponit verbo extollere dicendo. Orat. 36.- Elevaque (λóyo xoúpile,) verbis emolli et extenua. Nec servum tamen, est et manet tamen homo pauperrimus.

CARMEN XXV.

AD THALLUM.

CINÆDE Thalle, mollior cuniculi capillo,
Vel anseris medullula, vel imula oricilla,
Vel pene languido senis, situque araneoso;

ARG. Thallum, hominem mollissimum eumdemque rapacissimum, qui pallium et quædam alia furaci manu Catullo surrepta tanquam sua palam habere non erubescebat, graviter monet, ut mox illa sibi remittat, nisi pœnas contumeliosas in molli corpore flagellis exigendas dare velit. Cf. sup. Carm. XII. Versus sunt septenarii. — Imo octon. catal.

1. Thalle est fortasse nomen fictum, adolescentiæ indicandæ causa, e græca voce bas de germine oleæ et quavis fronde viridi dictus.— Moll. cunic. capillo, ad omne genus pilorum transferri capillum exemplis probavit Drackenborchius ad Liv. t. IV, p. 597.

2. Anseris medullula. Eadem comparatione ad summam hominis cujusdam impudici mollitiem describendam usus est auctor in Lus. LXV, 1. 1.- Vel imula oricilla. Imitatus est Cicero ad Quint. fratrem II, 15, ubi est auricula infima mollior. Inula moricilla vel moricula vel molicella corrupte in libb. MSS. unde fluxit satis lepida conjectura Statii inula amaricilla. In edit. prima Mureti et aliis vetustioribus legitur hinnula tenella. Alia lectionis monstra piget addere.

[ocr errors]

3. Situque araneoso. Intelligitur suspensa in locis desertis aranearum textura, natura sua mollissima, quæ etiam in Lus. LXXXIII, 29, situs

« ZurückWeiter »