Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quadam alacritate implevit animum. Nec retundere conatus meos vel animum infringere potuit vociferatio eorum, qui lectione Catulli animos juvenum corrumpi et bonos eorum mores depravari crepant et clamitant; quum vel ea ad susceptum laborem excusandum sufficere videantur, quæ tam Heynius in præfat. ad Tibull. edit. prim., quam Barthius in præfat. ad Propertium egregie his objectionibus responderunt, et juvenes venerum poeticarum studiosos ad eos quoque poetas, qui in rebus levioribus et amatoriis ingenium exercuerunt, animi et delectationis causa post studia graviora et severiora lectitandos, quovis incitamento allexerunt et incitarunt. Quorum virorum argumenta nisi satisfaciant superciliosis quibusdam et superstitiosis morum censoribus, per me licet Catullum et cæteros poetas, quos vocant lubricos, ceu pestem detestandos et Vulcano potius quam juvenum manibus tradendos pro genio et sensu suo censeant; quos tamen, quidquid isti garriant, salva honestate et morum integritate, quamdiu honor suus Musis stabit, et nostra et futura ætate magno cum fructu et voluptate lecturos et commendaturos esse omnes antiquæ elegantiæ et venustatis spectatores nullus dubito. Versatus autem sum in recen sendo et explicando Catullo ita, ut primum, quantum fieri posset, textum darem emendatissimum, deinde sensum locorum obscurorum breviter explanarem, et tam exquisitiores vel insolentiores loquendi formas notarem, quam ad notandas singulas poetæ virtutes et elegantias animum

adverterem. Quod igitur ad primum attinet, non unam alteramve editionem, ad quam textum excudi curarem, sequutus sum (animum enim, ex quo textum ad editionem Bipontinam conformaturus eram, et fere ab initio conformavi, ineptis passim et parum probabilibus in illa deprehensis lectionibus, mutavi deinde) sed ex antiquis et potioribus editionibus in Variet. Lect. indicatis, eas delegi et in textum recepi lectiones, quæ vel proxime ad antiquæ lectionis formam accedere, vel rei sensuique accommodatissimæ esse viderentur. Ubi in locos incidi, e quibus, excussis et in partes vocatis lectionibus omnibus, nullo modo elici et extorqueri posset sensus commodus, ibi vel in notis, vel in Var. Lect., quod ad locum sanandum suppeditabat ingenium, modeste proposui, longissime ab hac temeritate remotus, ut conjecturam, vel maxime probabilitate se commendantem, in textum importarem. Neque ego tamen, quamquam in larga conjecturarum segete spectari vulgo solet ingenii ubertas et fertilitas, a recepto mihi veteres interpretandi more recessi, aut in posterum recedam, ad quem, si ulla ratione expediri et interpretatione juvari potest locus difficilior et paullo impeditior, haud temere illum nova forma induere audeo, quidquid alii de ingenii mei tarditate judicent. Speraveram quidem, quum ad enarrationem Catulli accingerer, me forte, concesso mihi usu Codicis Catulliani, qui in Bibliotheca Guelferbytana servatur, ad textum emendatiorem reddendum aliquid conferre posse; sed quum Cl. Werns

dorf, Professor Helmstadiensis, diligenter hoc codice examinato, nihil plane bonæ frugis inde capere posse futurum Catulli editorem humanissime mihi significasset, spem illam abjeci. Illud autem doleo et mecum dolebunt omnes qui Catullum amant, quod duorum nobilissimorum Criticorum, Duckeri et Brouckhusi, in Catullum anecdota, nunquam e tenebris in lucem prolata sunt: Duckeri quidem animadversionum in Catullum exiguam partein (ad Carm. XVIII, XIX, XX, in Priapum) delibavit et publicavit Burmannus Sec. ad Anthol. Tom. II, p. 574; sed de Brouckhusi in Catullum commentariis nil scimus, nisi quod eorum aliquoties mentionem injicit Burmannus Sec. ad Propert. et Dorville ad Chariton. Bernardus autem de iis scribit (in vita Reiski p. 420): Catullum prelo subjiciet Wetstenius bibliopola, cui editioni accedent Commentarii inediti Brouckhusi ex bibliotheca Dorvillii. Quod ad interpretationem attinet, qua Catullum illustrare studui, quilibet, vel me non fatente, facile sentiet, me ad eam rationem, qua novam lucem Tibullo et Virgilio affundere et eorum lectoribus facem splendidissimam accendere sustinuit Heynius, imitandi studium direxisse; sed nemo, opinor, adeo me mihi Suffenum esse arbitrabitur, ut quod solus fere Heynius in poetarum interpretatione præstitit, et pro insigni ingenii et doctrinæ copia facile præstare potuit, id in Catullo me præstitisse, vel unquam pro ingenii et doctrinæ tenuitate præstare posse, stulte mihi persuadeam; immo gra

tissimo animo publice profiteor, me ne hanc quidemn qualemcunque Catullo navare potuisse operam, nisi præcepta ab Heynio in Tibullo et præcipue Virgilio ad omne poetarum studium proposita mature imbibissem, et ad ejus normam virtutes poeticas et dictiones exigere didicissem. Ne quid ostentationis causa facerem, et ambitiose ad vanam doctrinæ gloriolam aucupandam undique omnia corraderem, non solum diligenter mihi cavi, sed etiam plurimam partem eorum, quæ olim magno cum studio ex commentariis aliorum ad Catullum constipaveram, quum parum utilitatis inde ad poetæ explicationem redundare videretur, resecui vel plane delevi. Quod autem ad instituendam cum Græcis, e quibus totus Noster pendet, comparationem spectat, animus est, si Deus vitam concesserit, alio tempore ad exemplum studii, quod Virgilio cum Græcis comparato olim impendit Ursinus, in libello peculiari institutam Catulli cum Græcis comparationem

proponere.

Institueram quidem primum rationes meas ita, ut unus tomus omnia Catulli carmina complecteretur ; sed quum ob nimis longas propter externarum rerum conditionem mihi faciendas moras jure suo operis finem urgeret humanissimus libri redemptor, Hilscherus; facile adductus sum, ut Catulli carmina, genere elegiaco scripta, ad tomum secundum reservarem; quem, si ad otium, quo nunc fruor, pristina animi, graviter, dum hæc scribebam, unici filii morte perturbati, tranquillitas et serenitas accesserit,

3

brevi tempore absolvam. Quod si autem in condonandis erroribus, quos pro ingenii et virium imbecillitate hinc illinc me commisisse facile prævideo, lectorum humanitatem expertus fuero, nec plane inutilem laborem me suscepisse intellexero, non solum mirifice lætabor, sed ad alios quoque, quos meditor, labores, præcipue ad Plauti recensionem, fidenti animo pergam. Scribebam Gothæ, a. d. XXIX. April. A. R. S. MDCCLXXXVIII.

« ZurückWeiter »