Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN CXII.

IN NASONEM.

MULTUS homo es, Naso; nam tecum multus homo est, qui Descendit: Naso, multus es et pathicus.

ARG. Mirum, quantum hoc epigramma, quod a plurimis omnium in hoc Poeta obscurissimum habitum, et a Mureto aliisque tanquam desperatum relictum est, interpretum ingenia exercuerit; quorum commenta omnia recensere nimis longum est. Mihi quidem Poeta lusisse videtur in multus, ita, ut ideo jam Nasonem multum vocaverit, quia multi homines libidinis causa cum eo versabantur; hoc fere sensu: «Multorum hominum homo es, Naso (h. e. multorum libidini inservis); nam multi homines tecum versantur, qui turpem in corpore tuo explent libidinem ; iterum dico, Naso, multorum hominum homo es, et muliebria pateris..

1. Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo, sed Descendis, Naso, multus es et pathicus editt. Parthenii, Muret. Henricpetr. Cantabr. Græv. Multus homo (es, Naso,

[ocr errors]

nam tecum multus homo) est qui Descendit? Naso, multus es et pathicus vetus scriptura apud Scaligerum. «Multus homo es Naso: nec tecum multus homoque Descendit Naso multus es et Pathicus in libris veteribus se reperisse testatur Meleager, qui inde tentat « Multus homo es, Naso, nec tecum multus homo est qui Te ascendit : Naso multus es et Pathicus; sed sapien. ter addit: «Quæ sit mens epigrammatis, meum non est explicare. .Multus homo est, Naso, neque secum multus homo qui Descendit> Vossius. .Multus homo est, Naso, (nam tecum multus homo es) qui Descendit? Vulpius. Nos dedimus lectionem Scaligeri, mutata tantum cum Daciero interpunctione; et sic exhibitum jam est hoc epigramma in editionibus Gotting. et Bipont.

[ocr errors]
[ocr errors]

2. Descendere est verbum nequitiæ.

CARMEN CXIII.

AD CINNAM.

CONSULE Pompeio primum duo, Cinna, solebant
Mochi illo facto Consule nunc iterum

:

Manserunt duo; sed creverunt millia in unum
Singula: fœcundum semen adulterio.

ARG. De insigniter aucto adulte- tius, Virgilius et alii, parum mihi rorum numero queritur.

1, 1. Sedebant pro solebant editt. Parthen. Gryph. Muret. Henricpetr. Græv. et aliæ editt. vett. Sed MSS. Statii et Scaligeri tuentur solebant.

Machalia, at facto edit. Parthen. Machilia, facto Gryph. Muret. Henricpetr. Mecilia, facto MSS. Statii, unde ille reposuit Machi : illo facto C. n. iterum; quam ipsam lectionem cum Vulpio prætulimus. Machi, illi, ah facto Scaliger, quem plures secuti sunt. Moechilli, facto edit. Græv. sed auctor hujus lectionis est Turnebus. Machulei Passeratius. Cæcilio facto ex optimo exemplari produxit Vossius. Solebant machi, subintellige sectari mulieres, matronarum pudicitiam expugnare, vel aliquid hoc obscenius; — sed ejusmodi aposiopesis, qua honestatis castitatisque studio usi sunt Teren

[ocr errors]

convenire videtur ingenio Catulli, qui res vel obscenissimas nomine suo insignire solet; puto igitur vel legendum esse sedebant (vid. Var. Lect.) quod apposite de hominibus libidinosis dicitur ; (cf. supra Carm. XXXVII, 6) vel locum ita rescribendum esse : « C. P. p. d. C. solebant Mochari; at facto C. n. i. Manserunt duo..

[ocr errors]

Quidni sole

solebant exi

bant Trixos pro stere?» N.- Consule primum An. ab Urbe Condita DCLXXXIV: iterum DCXCIX.

3, 4. Singulum in Codice Patavino et libro Scaligeri, quod probat Scaliger, et allatis quibusdam exemplis docet, mediam vocalem recte in hac voce prisco more extrudi posse. Sed creverunt... singula, sed ita manserunt, ut singula millia in unum vel singulum succrescerent, h. e. ut ex duobus duo millia fierent.

CARMEN CXIV.

IN MENTULAM.

FORMIANO saltu non falso Mentula dives

Fertur; qui quot res in se habet egregias! Aucupia omne genus, pisces, prata, arva ferasque.

ARG. Tantum abesse ait, ut Mentula dives sit, qui vulgo, ob pulcherrimi cujusdam saltus Formiani possessionem, habebatur, ut potius summa, ad quam nimiis factis sumptibus redactus sit, laboret inopia. De Mentula vid. Var. Lect. ad v. I.

1. Firmanus salius vel salvus MSS. Statii.— Firmanus salius in editione Parthen. - Firmani saltus Gryph.

Firmano saltu Aldus, Muretus, Statius, Vossius, editor Cantabr. Græv. Sed Scaliger, quia vett. Codd. non Firmano sed Firmanus præ se ferunt, legendum omnino censet Formianus saltus. -Scaligeri sententiam cupide amplexus est Vulpius, nec ipse primum de ejus probabilitate dubitabam. Sed nunc succurrunt rationes, quæ ab illa me discedere jubent. Quamvis enim facile concesserim, saltum divitem recte dici posse de eo, qui sit amplus et fructuosus, tamen huic explicationi aperte repugnat versus quintus; dives, nisi vim verbis inferre vis, ad Mentulam referri debet; additur enim dum omnia desint, quod de saltu laudato valere non potest. Deinde, quum hæc lectio et explicatio impulerit Scaligerum, ut exsuperat in versu 4, et egeat in

versu 6, contra omnium librorum auctoritatem mutaret in exsuperas et egeas, id co magis hanc rationem mihi suspectam reddidit, quia Poeta tam in sequenti, quam in antecedentibus epigrammatibus ad Mentulam, non nisi in tertia persona de Mentula loquitur. Dedi autem Formiano saltu, quod jam Muretus in nonnullis libris invenerat. Nam, quum admodum probabile sit, Mamurram, qui Formiis natus, et inde jam (supra Carm. XLI, 4) Formianus decoctor dictus est, sub Mentula intelligendum esse (cf. supra Carm. XCIV), facile inde hujus lectionis quoque probabilitas evincitur. Formiano per synæresin est vox trisyllaba. Formiano saltu, h. e propter Formiani saltus possessionem.

2. Tot res omnes libri impressi ante Statium et Scaligerum, sed MSS. Stat. et librr. vett. Scaligeri suggerunt quot, quod melius sane admirationi inservit.

3. Aucupia, omne genus piscis MSS. Stat. Aucupium omne genus editt. Parthen. Gryph. Muret. Henricpetr. et aliæ. Omne genus pro omnis generis; exempla vide apud Vulpium, et plura in Thesauro Gesner.

Nequicquam fructus sumptibus exsuperat. Quare concedo sit dives, dum omnia desint. Saltum laudemus, dum modo ipse egeat.

4. Ne quidquam fructus MSS. Stat. Nec quicquam fructus Gryph. Exuperet Voss. Nequicquam, sed hæc omnia minime ei sufficiunt : fructus sumptibus exsuperat, excedit modum in faciendis sumptibus ita, ut isti longe superent reditus.

5

6. Dum tamen ipse in editt. plurimis, haud dubie hiatus vitandi causa. Sed in MSS. Statii omnibus dum modo, et sic est in edit. Parthenii. Minime insolens apud Catullum hæc elisionis omissio, more Græcorum, quorum habitus retulit.

CARMEN CXV.

IN MENTULAM.

MENTULA habet instar triginta jugera prati,
Quadraginta arvi: cætera sunt maria.
Cur non divitiis Croesum superare potis sit?
Uno qui in saltu tot bona possideat ;

[blocks in formation]

Prata, arva, ingentes silvas, saltusque, paludesque, Usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? Omnia magna hæc sunt: tamen ipse est maximus ultor, Non homo, sed vere Mentula magna minax.

[blocks in formation]

SÆPE tibi studioso animo venanda requirens
Carmina uti possem mittere Battiadæ,
Queis te lenirem nobis, neu conarere

ARG. Gellium, quum illatas ille sibi contumeliosis Catulli carminibus injurias remuneratum ivisset, placare Noster studuerat dono ei mittendis, quæ ex Callimacho verterat, carminibus. Sed parum hac ratione apud eum effecerat. Acquiescit igitur in eo solatio, quod tela, a Gellio in ipsum conjecta, facilius vitari et retundi queant, quam quæ ipse in illum conjecerat.

1, 2. Venante requiris Venet. Gryph. in libris Mureti desideratur vox extrema. — Requires MSS. Statii et editt. antiquissimæ apud

1

[ocr errors]

editorem Cantabrig. Venanda
requirens reposuit Scaliger ex veteri
scriptura veniam dare quæres. — Ve-
nante in nostro MS. quod longe to
venanda antefero, nam non satis
quid sit venanda carmina dispicio,
et duo epitheta studioso, venante
eidem voci aggesta Catulliano Car-
mini non repugnant. N. — Junge :
Sæpe requirens (mecum reputans),
uti possem tibi mittere carmina Battiada
(cf. supra ad Carm. LXV, 16) stu-
dioso animo venanda, h. e. diligenter
investiganda et excutienda.
3. Quæ te lenirent Parthenius.

« ZurückWeiter »