Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN LIV.

AD CESAREM.

ОTHONIS caput oppido pusillum, Vetti, rustice, semilauta crura, Subtile et leve peditum Libonis, Si non omnia, displicere vellem Tibi, et Fuffitio seni recocto,

ARG. Urbanitatis et honesti sensum abjudicat Cæsari, quem una cum sene Fuffitio homines quosdam deformes, sordidos, et obscenos in deliciis habere intellexerat.— Tres primi versus male in quibusdam editionibus antecedenti carmini annexi sunt.

1. Ex versibus hujus poematii non nisi Sibyllæ interpretatione sensum aliquem elici posse putabant Muretus, Vossius et alii; sed profecto, ut nunc illi leguntur, sine Sibyllæ afflatu in eorum mysteria penetrare possumus; sensus totius epigrammatis redit fere eo: «O Cæsar [rustice], agrestes plane mores sectaris et ab urbanitate et sensu pulchri alienissimus es nam, quamvis non omnia et quælibet, certe tamen admodum pusillum caput Othonis, Vetti squalorem et spurcitiam, caninam Libonis impudentiam, tibi et Fuffitio displicere vellem; sentio quidem, te, unice Cæsar, iterum ianibis meis indignaturum esse, sed non merentur veritatis interpretes hanc tuam indignationem. Post oppido in quibusdam vett. editt. additur est : quod haud dubie intrusum est ab

[ocr errors]

illis, qui nexum carminis non caperent.

5

2. Hic versus in quibusdam editt. post sequentem demum ponitur, quod etiam salva sententia fieri potest. Cæterum hic quoque versus, ut totum carmen, varias formas in vett. editt. induit; in vetustioribus sine sensu legitur: At en rustice vel rustica Heri rustice Gryph. Muret. Etri rustica semiplota crura Scalig. Voss. at in libr. MS. teste Vossio legitur Etri vel Veteri, unde Vossius finxit nostram lectionem Vetti! in aliis est Peti vel Peri. Est in Vettium epig. Carm. 98.

3. Subtil. et lev. ped. Lib. crepitum ventris ; πορδήν. Solebat autem iste spurcus homo usquequaque ejusmodi nasorum pestem clanculum emittere.

4. Sed non Muret.

5. Suffecio Venet. Gryph. Muret. plane sic variant libri apud Liv. in hoc nomine I, 23, ubi vide Drackenborch. p. 98. Sic supra Carm. XVII, 11, pro Suffeno in nonnullis legitur Fuffeno. - Seni recocto. Senex recoctus dictus videtur is, qui rerum, in quibus diu multumque agitatus et longo earum usu quasi

[blocks in formation]

ARG. Quærit ex Camerio, quem frustra ubique locorum exquirere et ad summam usque defatigationem huc illuc discurrendo indagare studuerat, quo tandem locorum lateat, quave puella detineatur, eumque audacter sibi committere et palam facere jubet amorem, qui utique amico sermonis gaudeat commercio, nisi tacendo et occultando sibimet ipse ejus fructus intercipere velit. Contra leges hendecasyllabi sæpius in secunda sede hujus carminis pro dactylo ponitur spondæus, quo quidem versus genere et numeris tardigradis ipsam Catulli, quam circumcursando sibi contraxerat, lassitudinem expres sam esse non inepte putat Vossius.

Sed quum alii nimis offenderentur hoc in secunda sede posito spondæo, alii, ut Vossius, in illo servando et exsculpendo nimis sibi indulgerent, adeo Criticorum manus in lectiones hujus carminis sæviit, et pro suo quisque arbitrio et aures demulcente numerorum modulo illas diffinxit, [vid. Var. Lect.] ut antiqua et genuina hujus carminis forma vix nunc restitui et ab adspersis maculis purgari posse videatur.

1. Si forte non mol. est. Urbana et venusta per preces aliquid impetrandi formula. Cf. Mart. I,97,1. Sic Græci : εἴ τι μὴ λυπεῖ. - Oro, si forte Stat. «Oramus, tibi forte ni molestum est » Gron. ad Liv. VII, 13.

Demonstres ubi sint tuæ tenebræ.
Te quæsivimus in minore Campo,
Te in circo, te in omnibus libellis,
Te in templo superi Jovis sacrato,

2. Demonstr. ubi s. tuæ tenebræ, h. e. quo obscuro et latebroso loco lateas; per tenebras, ut ex sequentibus apparet, haud dubie innuitur lupanar aliquod; in locis abditis enim et a luce publica quasi remotis operam suam addicere solebant quæstum corpore facientes meretricula; hinc homines libidinosi dicuntur apud Plautum Bacch. III, 3, 20, in locis latebrosis versari. – Tuæ latebræ Gryph. Muret. Eodem modo variant libri apud Stat. Achill. II, 243, ubi pro tenebris Cod. Voss. latebris offert. Cf. Burman. Sec. ad Anthol. T. I, p. 70.

Tuæ tabernæ ex antiqua, ut ait, scriptura reponit Scalig. quam lectionem probat Vulpius: at nostra multo aptior est, et nititur auctoritate L. MSS. et omnium antiquissimarum et optimar. Editt.

3. In minore Campo, sc. Martio, qui vocatus quoque fuit Campus Tiberinus, nunc Campo di Fiore. Vid. Cl. Adleri ausführliche Beschreibung der Stadt Rom. Altona 1781, pag. 301. Eundem campum Cælimontanum et subsequenti tempore Lateranum appellatum esse id. Vir Doct. observat libro laudato p. 154. Te campo quæsivimus minore Scalig. ex suo libro, quem sequitur Vossius.

4. In circo haud dubie Circo Maximo, inter Palatium et Aventinum sito, in oblongam et ab altera parte rotundam formam et ab altera rectam exstructo, in quo ludi equestres, qui inde Circenses dicuntur,

5

habebantur; cf. Liv. I, 35, et ibi B. Stroth. Cæterum de circis Romanis post Donat. Rom. Vett. et Nov. III, 14. Salmas. ad Solin. p. 635, et alios sedulo exposuit Cl. Adler libr. laud. p. 325- 329.- In om

[ocr errors]

nibus tabernis Gryph. Muret. In
omnibus tabellis in quibusdam. In
omnibus plateis Heins. Cod. vet.
In omnibus labellis tentat Stat. et de
thermis et balneis explicat. In
omnibus locellis conjecit olim Par-
thenius. In omnibus libellis h. e.
tabernis librariis. Res enim venales
ex attico loquendi more pro ipsis
locis vel tabernis, ubi venales ha-
bentur, ponuntur. Commode ad lo-
cum nostrum illustrandum laudat
Vossius Pollucem IX, 5, cujus ver-
ba, ut a Vossio et in libro MS. Jun-
germanni leguntur, juvat apponere:
ἦν δὲ τῶν κοινῶν βιβλιοθῆκαι, ἢ ὡς
Εὔπολίς φησιν, οὗ τὰ βιβλία ὤνια, ὃν
τόπον καὶ ἁπλῶς βιβλία ἐκάλουν οἱ Ατ-
τικοί, ὥσπερ καὶ τοὺς ἄλλους τόπους
ἀπὸ τῶν ἐν αὐτοῖς πιπρασκομένων, ὡς
εἰ φαῖεν, ἀπῆλθον εἰς τοὔψον, καὶ εἰς
τὸν οἶνον, καὶ εἰς τοὔλαιον, καὶ εἰς τὰς
xúτpas. Docta quidem et inge-
niosa Doeringii est interpretatio;
aliam propono faciliorem, tabellis
pro tabernis. Sic Nævianæ cujusdam
comœdiæ Nonius titulum refert:
Tabellaria, gallice, les boutiques. N.
5. In templo sup. Jov. sacrato: in
Capitolio, ubi Jovi supremo tem-
plum a Tarquinio Prisco sacratum
fuit. Liv. I, 38.- Summi Jovis Vos-
sius ex suo libro præfert.

qua

In Magni simul ambulatione;
Femellas omnes, amice, prendi,
Quas voltu vidi tamen sereno;
Has vel te sic ipse flagitabam :
Camerium mihi, pessimæ puellæ.

6. In Magni sim. ambul. h. e porticu Pompeiana prope theatrum Pompeii, ab utraque parte multis arboribus consita, unde poetis dicitur umbra Pompeia, Propert. IV, 8, 75, Ovid. Art. Amand. I, 67, de ad utrumque locum plura notarunt Interpretes. Adde inprimis Vitruv. V, 9, et Adleri ausführliche Bescreibung der Stadt Rom, p. 310. Pompeius autem honoris causa passim vocatur simpliciter Magnus. Mart. XI, 5, 11: « Et te privato cum Cæsare Magnus amabit»; de quo cognomine quando illi datum, Scalig. ad Euseb. p. 154. Cæterum egregie ad rem cum Nostro Vulpius comparat Plaut. Amphitr. IV, 1, 3, ubi Amphitruo:

[ocr errors]
[ocr errors]

Nam omnes plateas perreptavi, gymnasia et myropolia: Apud emporium atque in macello, in palæstra atque foro; In medicinis, in tonstrinis, apud omnes ædes sacras Sum defessus quæritando, nusquam invenio Naucratam. In quo loco observa, tò in medicinis eodem modo ut v. 4 in libellis, dictum esse de tabernis, ubi medicina venditur.

7. Prendi h. e. rogavi. Prendere aliquem eleganter dicitur, qui aliquem prehensa manu rogat, vel in via sibi occurrentem colloquii causa seducit; Terent. Phorm. IV, 3, 15: Prendo hominem solum, Cic. ad Div.

VIII, 11 : prendimus eum, h. e. roga

vimus. Præhendi vitiose in Venet.

8. Quas vultu vidi tamen sereno

[ocr errors]

H. e illas tamen præcipue, quas
vultum serenum præ se ferre vide-
bam vel his verbis, ut te mihi red-
derent, impensius rogabam. —Quas
vultu mage
vidimus sereno, Gryph.;
quas vultu vidi tamen serenas, Muret.

-

9. Has te flagitabam pro vulgari ab his te flagit. vel has de te flagitabam: quamquam et hujus formæ, ubi duobus accusativis flagitari jungitur, usus non adeo infrequens est. Avellite vel aulite sic ipse in MSS. teste Meleagro, qui inde sine sensu proponit: Ah vult in, sic ipse flagitabam Camerium mihi, Avelli sinite pessimæ puellæ Avant. Has te sic tamen Gryph. Ab

[ocr errors]

[ocr errors]

Has te sic tantum Muret. vel te sic Scalig. unde ille fecit nostram lectionem Has vel te sic. At Vossius mavult Ah avellite ipse flagitabam. In margine libri Heins. egregie ad sensum adscriptum fuit : • Jamjam reddite sæpe flagitanti.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quædam inquit, nudum sinum reducens;
En hic in roseis latet papillis.

Sed te jam ferre Herculei labos est.
Tanto te in fastu negas, amice.

Dic nobis, ubi sis futurus: ede,

11. Nitidum sinum Stat. Nudum sinum reducens h. e. reducta veste sinum vel mammam nudans; expressum est illud Homericum, ubi Hecuba, Hectoris ferocem animum, ut intra moenia potius pugnare et Achillis congressum vitare velit, exserta et monstrata mamma, qua infans a se innutritus sit, flectere et frangere studens, dicitur: « Kóλπоν ἀνιεμένη, ἑτέρῃφι δὲ μαζὸν ἀνέσχε. » Sinum reducere igitur dictum est, ut pectus diducere pro nudare apud Senec. Hercul. OEtæ. v.1669: « Mater in luctum furens Diduxit avidum pectus, atque utero tenus Exserta vastos ubera in planctus ferit.

12. In roseis pupillis. Sic apud Sosipat. in Anal. Vet. Poet. Græc. Brunckii T. I, p. 504, Epigr. III, 6, μαζοί - πάσης τερπνότεροι κάλυxog, et eodem modo apud Rufin. in Anal. Vet. P. G. Brunck. T. II, p. 394, Epigr. XIX, 1, puella dicitur εἰαρόμασθος.

13. Sed te jam ferre Hercul. labos est: h. e. quæritando jam te ferre et tui exquirendi causa omnes latebras perreptare velle, res est immensi et vix ferendi laboris.

Ferre aliquem non possumus, quum ille nimiam molestiam nobis creat. Male Vossius ferre pro adducere explicat, nec dubitat in rem suam Ciceronis, Virgilii et aliorum auctoritate abuti. Herculei pro Herculis, ut (supra XXIX, 9) Adoneus

15

Sed te

pro Adonis: ubi cf. not. quærere Herculis labos sit, Gryph. Sed te quærere jam Herculis labos est, Venet. Muret. Sed næ jam ferre, Meleag. - At nostra lectio est in libris MSS. Scalig. et Voss. hanc etiam testantur edit. Cantabrig. et Rheg. Herculei turbat versum, Herculis restituit. N.

sensu : "

[ocr errors]

14. Tanto te in fastu negas, h. e. «en insignem tuam, amice, superbiam, , qua amicorum adeo conventum vitas!» et sic est epiphonema. Magis tamen placet, si hic versus per interrogationem efferatur hoc adeone jam superbis, ut te convenire non liceat?» se negare jam est alterius conventum vitare, aliquem latere velle. Præpositio in To fastu addita apexet, ut sæpe: exempla collegit Drackenb. ad Liv. Lib. I, 52, T. I, p. 207, præcipue ad I, 56, T. I, p. 220, et quos ibi laudat. Tanto ten' fastu in quibusdam vett. non male. Fustum, quem ei exprobrat, refer ad amorem, quo nunc beatum illum frui, et insolentius efferri putat.

15. Totum hunc versum glossema putat editor Cantabrig. ex cùjus sententia locus ita distingui et legi debet: «Dic nobis ubi sis futurus, ede hoc, Num te lacteolæ tenent puellæ ?» Sed non sensit Vir Doctus, ejusmodi locos, ubi eadem sententia ter et quater aliis verbis iteratur, egregie exprimere vehe

« ZurückWeiter »