Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

PARS I.

PROSODIA GRÆCA,

SIVE

METRORUM GRÆCORUM

PER REGULAS ET EXEMPLA

EXPOSITIO.

IN USUM STUDIOSÆ JUVENTUTIS,

[ocr errors][ocr errors]

PRÆFATIO.

[ocr errors]

Quærenti”sæpe quem potissimum De Prosodia Græca librum discipulis meis commendaren, ut aliquid jam hujus artis et studii cognitionis perciperent, pullus mihi adeo copiosus et ab omni parte ad eosdem ita accommodatus videbatur, ut ex eo, quod maxime cuique conveniet, id sibi haurirent. Qui præcipue ad Juniores in hac arte er diendos libri scripti sunt, his omnibus quædam deesse existimbantur, non modo necessaria, verum etiam quasi primordia hują studi, habenda. Nihil ferme inerat de syllabarum quantitate, de positione vel contractionibus vocalium : pauca tantum de qubusdam regu. lis et rationibus metricis, peritissimorum judiciajamdiu comprobatis ; et haud satis magna exemplorum copa ad eas explicandas proferebatur. Hæc omnia animadverenti omnes eorum, qui metra Græcorum Poetarum callerent, ententias, in operibus plerumque dissipatas, colligere, et in quodam ordine disponere visum est. Ad hæc conficienda, quæ tam dilucida et elaborata a Porsono, Burneio, Gaifordo aliisque tradita sunt, ea magno mihi adjumento erant, atque effecerunt, ut minus doctrina et scientia quam diligentia et industria opus esset. Tantorum igitur virorum vestigia persequi satius duxi, quam multa de meo, forsan neque tam justa neque perfecta, nec ad fidem faciendam æquè pollentia, edere. Verum, ut mihi videtur, pleraque, quæ de me

a

tris Græcorum ab hominibus callidis et peritis animadversa ac notata sunt, ex usu tantum et consuetudine Poetarum deducebantur; minus aut rationibus de naturą cujusque generis initis, aut consiliis, de musices variationibus, quæ choricis in cantibus verba comitari solita est, habitis. Quanta vero perfecerint, quamvis omnii non potuerint, nemo me pro nihilo habere aut habituum judicet. Hoc tantum confirmare audeo, multa adhuc incognita et prorsus in tenebris abdita latere, quæ criticorum ingenia et facultatem futurorum exercere valent: Et quo ea graviora sunt, eo majorem curam et diliçentiam postulare videntur. Neque in quidquam melius, nea quidem sententia, homines eruditi studia et otium coferre possunt, quam in causas alicujus generis rerum cognoscendas, vel saltem rationes quærendas, quæ jam ab omnibusperitissimis comprobatæ, in posterum auctoritatem habean: Hujus quidem instituti neque ipse omnino oblitus sum, quanquam, nam profiteri lubet, sæpe incertus ferebar quo gessus inferrem vel ubi tutus insisterem. Verum, in principii et legibus Homerici metri statuendis videor mihi meliore fotuna usus esse: rectene de eo, an temere et imperite judicavern, doctissimus quisque suffragia ferat. Non equidem dubito quin mihi quidam, contentionis semper multo cupidioris quam veritatis, jam vitio verterint, quod in quibusdam Homeri Carminibus emendandis plus conjecturæ et opinjoins arbitrio, quam decuerit, dederim, et parum codicibus atque doctissimorum auctoritati obsecutus sim. Hanc culpam, fateor, si culpa dicenda est, admisi. At hoc profecto, nemini, qui Wolfii Prolegom. in Homerum, vel Heynii Notas et Observationes unquam legerit, non manifestum erit, quam parvi ad veras lectiones eruendas hi codices habendi 'sint :

« ZurückWeiter »