Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

11-26-1930

PRÆFATIO.

QUERENTI Sæpe quem potissinum De Prosodia Græca librum discipulis meis commendaren, ut aliquid jam hujus artis et studii cognitionis perciperent, nullus mihi adeo copiosus et ab omni parte ad eosdem ita acommodatus videbatur, ut ex eo, quod maxime cuique conveniet, id sibi haurirent. Qui præcipue ad Juniores in hac arte er diendos libri scripti sunt, his omnibus quædam deesse existimabantur, non modo necessaria, verum etiam quasi primordia hujų, studii, habenda. Nihil ferme inerat de syllabarum quantitate, de positione vel contractionibus vocalium: pauca tantum de quibusdam regu lis et rationibus metricis, peritissimorum judicio jamdiu comprobatis; et haud satis magna exemplorum copa ad eas explicandas proferebatur. Hæc omnia animadverenti omnes eorum, qui metra Græcorum Poetarum callerent, ententias, in operibus plerumque dissipatas, colligere, et in quodam ordine disponere visum est. Ad hæc conficienda, quæ tam dilucida et elaborata a Porsono, Burneio, Ganfordo aliisque tradita sunt, ea magno mihi adjumento erant, atque effecerunt, ut minus doctrina et scientia quam diligentia et industria opus esset. Tantorum igitur virorum vestigia persequi satius duxi, quam multa de meo, forsan neque tam justa neque perfecta, nec ad fidem faciendam æquè pollentia, edere. Verum, ut mihi videtur, pleraque, quæ de me

tris Græcorum ab hominibus callidis et peritis animadversa ac notata sunt, ex usu tantum et consuetudine Poetarum deducebantur; minus aut rationibus de natura cujusque generis initis, aut consiliis, de musices variationibus, quæ choricis in cantibus verba comitari solita est, habitis. Quanta vero perfecerint, quamvis omni non potuerint, nemo me pro nihilo habere aut habituum judicet. Hoc tantum confirmare audeo, multa adhuc incognita et prorsus in tenebris abdita latere, quæ criticorum ingenia et facultatem futurorum exercere valent: Et quo ea graviora sunt, eo majorem curam et diligentiam postulare videntur. Neque in quidquam melius, nea quidem sententia, homines eruditi studia et otium coferre possunt, quam in causas alicujus generis rerum cognoscendas, vel saltem rationes quærendas, quæ jam ab omnibusperitissimis comprobatæ, in posterum auctoritatem habean Hujus quidem instituti neque ipse omnino oblitus sum, quanquam, nam profiteri lubet, sæpe incertus ferebar quo gessus inferrem vel ubi tutus insisterem. Verum, in principii et legibus Homerici metri statuendis videor mihi meliore fortuna usus esse: rectene de eo, an temere et imperite júdicavern, doctissimus quisque suffragia ferat. Non equidem dubito quin mihi quidam, contentionis semper multo cupidiores quam veritatis, jam vitio verterint, quod in quibusdam Homeri Carminibus emendandis plus conjecturæ et opinions arbitrio, quam decuerit, dederim, et parum codicibus atque doctissimorum auctoritati obsecutus sim. Hanc culpam, fateor, si culpa dicenda est, admisi. At hoc profecto, nemini, qui Wolfii Prolegom. in Homerum, vel Heynii Notas et Observationes unquam legerit, non manifestum erit, quam parvi ad veras lectiones eruendas hi codices habendi sint:

Neque enim sæpe cum aliis consentiunt nec semper sibi. His igitur plerumque posthabitis, si quando metricis legibus, quas, ex instituto et usu Homer co, exploravi, repugnarent, leges ipsas potius itineris duces sequi mihi proposui; jurene an injuria factum fuerit alieni juditii erit.

IN concinnando hanc alteram ditionem id imprimis curæ fuit ut maculas atque errores, qu in priore, ex nimia festinatione et incuria, fuerant admissi, quam diligentissime tollerem. Verum, tametsi operam dedi ut bec editio, præterquam aliquanto auctior, multo etiam emendatiy et absolutior in publicum prodiret, spondere nequeo eam ab mni labe immunem esse: Nam vix fieri potest ut opus hujusmḍi, tam multis minutissimisque rebus, oculis sese offerentibus,omni vitio careat. Si quid est in quo peccatum sit, ne id etiamilla, quæ aliqua laude digna sint, obruat. Cæterum, ut hac nova editio Juventuti ingenuæ utilior et aptior sit, non slum ad metricas leges intelligendas, quibus ni instructi ferint, plane rudes et apoyo existimandi erunt, verum etiam a eas voces recte exprimendas in quibus ancipites abundant, pluima hujus generis vocabulorum, quæ penultimas et antepenultinas syllabas longas habent, initio operis ordinavi et suo quodque loco collocavi. Nomina autem locorum et quæ propria habentur sine injuria omittenda arbitratus sum, atque pauca alia quæ in Homeri carminibus ancipitem nunc longam nunc brevem habent, prout prima vel altera pedis syllaba est. Denique, ut quisque metrorum regulas melius intelligeret, exemplorum numerum auxi, eaque omnia signis notavi quo minus imperitis obstarent.

Seribebam Edinb. Prid. Kal. Martii 1815,

ADDENDA T CORRIGENDA.

PROSODIA.

P. 3. § 2. Taris habe' antepenultimam longam apud Sophocl. Edip. Tyr. 68.

9. Adde ipérior, vestimentum.

P. 6. 4. iguegos abet penult. longam apud Homerum : brevem apud Adicos Poetas. Vide Aristoph. Nub. 539. Av.

145.

P. 25. Ad imm, pro, si alter cum vocali incipit. lege, si alter a vocali icipit.

P. 27. § 10. i TOUTovi, idè et similium paragogen dico: non et oxi uæ sæpissime occurrunt.

II. DISSERTATION.

P. 24. 1. 1. for 2d books, read 2d book.

P. 40. $8. for, the is long, read, the is long.

[ocr errors]

III. ILIAD.

Ρ. 21. ν. 551. ριο πόντια, lege πότνια.

« ZurückWeiter »