Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LIBER TERTIUS.

Iamque deus posita fallacis imagine tauri
se confessus erat Dictaeaque rura tenebat:
cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
imperat et poenam, si non invenerit, addit
exilium, facto pius et sceleratus eodem.
orbe pererrato (quis enim deprendere possit
furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis
vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis,
nullum passa iugum curvique immunis aratri.
hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.'
vix bene Castalio Cadmus descenderat antro:
incustoditam lente videt ire iuvencam
nullum servitii signum cervice gerentem.
subsequitur pressoque legit vestigia gressu
auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
ad caelum frontem mugitibus impulit auras.
atque ita respiciens comites sua terga sequentes
procubuit teneraque latus summisit in herba.
Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
figit et ignotos montes agrosque salutat.
sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros
et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat nulla violata securi,
et specus in medio, virgis ac vimine densus,
efficiens humilem lapidum compagibus arcum,
uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro.
igne micant oculi; corpus tumet omne veneno;
tresque vibrant linguae; triplici stant ordine dentes.
quem postquam Tyria lucum de gente profecti
infausto tetigere gradu, demissaque in undas
urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
effluxere urnae manibus sanguisque reliquit
corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.
ille volubilibus squamosos nexibus orbes

[blocks in formation]

torquet et immensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto, 45 si totum spectes, geminas qui separat Arctos. nec mora: Phoenicas, sive illi tela parabant, sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, occupat. hos morsu, longis complexibus illos, hos necat adflata funesti tabe veneni.

50 fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: quae mora sit sociis, miratur Agenore natus vestigatque viros. tegimen derepta leoni pellis erat, telum splendenti lancea ferro et iaculum, teloque animus praestantior omni. 55 ut nemus intravit letataque corpora vidit victoremque supra spatiosi corporis hostem tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, 'aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis, aut comes' inquit 'ero.' dixit, dextraque molarem 60 sustulit et magnum magno conamine misit. illius impulsu cum turribus ardua celsis

moenia mota forent: serpens sine vulnere mansit, loricaeque modo squamis defensus et atrae duritia pellis validos cute reppulit ictus. 65 at non duritia iaculum quoque vicit eadem, quod medio lentae spinae curvamine fixum constitit; et totum descendit in ilia ferrum. ille dolore ferox caput in sua terga retorsit vulneraque aspexit fixumque hastile momordit, 70 idque ubi vi multa partem labefecit in omnem, vix tergo eripuit: ferrum tamen ossibus haesit. tunc vero postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, 75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.

ipse modo immensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior astat, impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis 80 fertur et obstantes proturbat pectore silvas. cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide praetenta. furit ille et inania duro vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. 85 iamque venenifero sanguis manare palato

coeperat et virides aspergine tinxerat herbas:
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
laesaque colla dabat retro plagamque sedere
cedendo arcebat nec longius ire sinebat:
donec Agenorides coniectum in guttura ferrum
usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
pondere serpentis curvata est arbor et ima
parte flagellari gemuit sua robora caudae.

90

dum spatium victor victi considerat hostis,

95

vox subito audita est. neque erat cognoscere promptum,

unde; sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum
serpentem spectas? et tu spectabere serpens.'
ille diu pavidus pariter cum mente colorem
perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant.
ecce viri fautrix superas delapsa per auras
Pallas adest motaeque iubet supponere terrae
vipereos dentes, populi incrementa futuri.
paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,
spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
inde (fide maius) glaebae coepere moveri,
primaque de sulcis acies apparuit hastae,
tegmina mox capitum picto nutantia cono,
mox umeri pectusque onerataque bracchia telis
existunt, crescitque seges clipeata virorum.
sic ubi tolluntur festis aulaea theatris,
surgere signa solent primumque ostendere vultus,
cetera paulatim, placidoque educta tenore.
tota patent imoque pedes in margine ponunt.
territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:
'ne cape' de populo quem terra creaverat unus
exclamat 'nec te civilibus insere bellis.'
atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
comminus ense ferit: iaculo cadit eminus ipse.
hic quoque, qui leto dederat, non longius illo
vivit, et expirat, modo quas acceperat, auras.
exemploque pari furit omnis turba, suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
iamque brevis vitae spatium sortita iuventus
sanguineo tepidam plangebat pectore matrem,
quinque superstitibus. quorum fuit unus Echion.
is sua iecit humo monitu Tritonidis arma
fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
hos operis comites habuit Sidonius hospes,

100

105

110

115

120

125

130 cum posuit iussam Phoebeïs sortibus urbem.

Iam stabant Thebae. poteras iam, Cadme, videri exilio felix. soceri tibi Marsque Venusque contigerant: huc adde genus de coniuge tanta, tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, 135 hos quoque iam iuvenes. sed scilicet ultima semper expectanda dies homini est, dicique beatus. ante obitum nemo supremaque funera debet.

Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas Actaeon causa fuit luctus, alienaque cornua fronti 140 addita, vosque canes satiatae sanguine erili. at bene si quaeras, fortunae crimen in illo,

non scelus invenies: quod enim scelus error habebat? mons erat infectus variarum caede ferarum, iamque dies medius rerum contraxerat umbras, 145 et sol ex aequo meta distabat utraque:

cum iuvenis placido per devia lustra vagantes participes operum compellat Hyantius ore: lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunaeque dies habuit satis. altera lucem 150 cum croceis invecta rotis Aurora reducet, propositum repetemus opus. nunc Phoebus utraque distat idem terra finditque vaporibus arva. sistite opus praesens nodosaque tollite lina.' iussa viri faciunt intermittuntque laborem. 155 vallis erat piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae, cuius in extremo est antrum nemorale recessu, arte laboratum nulla: simulaverat artem ingenio natura suo; nam, pumice vivo 160 et levibus tofis nativum duxerat arcum. fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos incinctus hiatus. hic dea silvarum venatu fessa solebat virgineos artus liquido perfundere rore.

165 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos; altera depositae subiecit bracchia pallae;

vincla duae pedibus demunt. nam doctior illis Ismenis Crocale sparsos per colla capillos 170 colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque et Psecas et Phiale, funduntque capacibus urnis. dumque ibi perluitur solita Titania lympha,

ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
per nemus ignotum non certis passibus errans
pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
qui simul intravit rorantia fontibus antra,
sicut erant nudae viso sua pectora nymphae
percussere viro subitisque ululatibus omne
implevere nemus, circumfusaeque Dianam
corporibus texere suis. tamen altior illis
ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.
qui color infectis adversi solis ab ictu
nubibus esse solet aut purpureae aurorae,
is fuit in vultu visae sine veste Dianae.

quae quamquam comitum turba est stipata suarum,
in latus obliquum tamen astitit oraque retro
flexit. et ut vellet promptas habuisse sagittas,
quas habuit sic hausit aquas, vultumque virilem
perfudit spargensque comas ultricibus undis
addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
'nunc tibi me posito visam velamine narres,
si poteris narrare, licet.' nec plura minata
dat sparso capiti vivacis cornua cervi,

175

180

185

190

dat spatium collo summasque cacuminat aures,

195

cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat cruribus et velat maculoso vellere corpus.

additus et pavor est. fugit Autonoeïus heros
et se tam celerem cursu miratur in ipso.
ut verò vultus et cornua vidit in unda,

'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est.
ingemuit: vox illa fuit; lacrimaeque per ora
non sua fluxerunt: mens tantum pristina mansit.
quid faciat? repetatne domum et regalia tecta?
an lateat silvis? pudor hoc, timor impedit illud.
dum dubitat, videre canes: primique Melampus
Ichnobatesque sagax latratu signa dederunt,
Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
inde ruunt alii rapida velocius aura,

Pamphagus et Dorceus et Oribasus, Arcades omnes,
Nebrophonusque valens et trux cum Laelape Theron,
et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre,
Hylaeusque fero nuper percussus ab apro,
deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta
Poemenis, et natis comitata Harpyia duobus,
et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon

et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce

200

205

210

215

« ZurückWeiter »