Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LIBER SEPTIMUS.

Medea.

Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, Iason et perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati virgineas volucres miseri senis ore fugarant, 5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidis undas. dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt, lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, concipit interea validos Aeetias ignes,

10 et luctata diu, postquam ratione furorem

vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: nescio quis deus obstat' ait. 'mirumque, nisi hoc est aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? 15 sunt quoque dura nimis. cur, quem modo denique vidi, ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? excute virgineo conceptas pectore flammas, si potes, infelix... si possem, sanior essem! sed gravat invitam nova vis; aliudque cupido, 20 mens aliud suadet. video meliora proboque: deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo, ureris et thalamos alieni concipis orbis?

haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille occidat, in dis est. vivat tamen; idque precari

25 vel sine amore licet. quid enim commisit Iason?
quem nisi crudelem non tangat Iasonis aetas
et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,
ore movere potest? certe mea pectora movit.
at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore
30 concurretque suae segeti, tellure creatis

hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
cur non et specto pereuntem, oculosque videndo
35 conscelero? cur non tauros exhortor in illum
terrigenasque feros insopitumque draconem?
di meliora velint. quamquam non ista precanda,
sed facienda mihi. prodamne ego regna parentis,
atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
40 ut per me sospes sine me det lintea ventis,
virque sit alterius, poenae Medea relinquar?

...

si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,
occidat ingratus. sed non is vultus in illo,
non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes
esse deos. quid tuta times? accingere, et omnem
pelle moram! tibi se semper debebit Iason,
te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas
servatrix urbes matrum celebrabere turba.
ergo ego germanam fratremque patremque deosque
et natale solum ventis ablata relinquam?

nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
frater adhuc infans. stant mecum vota sororis:
maximus intra me deus est. non magna relinquam,
magna sequar: titulum servatae pubis Achivae
notitiamque loci melioris et oppida, quorum
hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum;
quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
Aesoniden mutasse velim. quo coniuge felix
et dis cara ferar et vertice sidera tangam.
quid quod nescio qui mediis concurrere in undis
dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis
nunc sorbere fretum nunc reddere, cinctaque saevis
Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
nempe tenens quod amo, gremioque in Iasonis haerens
per freta longa ferar. nihil illum amplexa verebor;
aut, si quid metuam, metuam de coniuge solo.
coniugiumne putas speciosaque nomina culpae
imponis, Medea, tuae? quin aspice, quantum
aggrediare nefas et, dum licet, effuge crimen.'
dixit. et ante oculos rectum pietasque pudorque
constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.
Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras,
quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.
et iam fortis erat, pulsusque resederat ardor:
cum videt Aesoniden, extinctaque flamma reluxit.
erubuere genae, totoque recanduit ore,
utque solet ventis alimenta assumere, quaeque
parva sub inducta latuit scintilla favilla,
crescere et in veteres agitata resurgere vires,
sic iam lentus amor, iam quem languere putares,

ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.

et casu solito formosior Aesone natus

illa luce fuit. posses ignoscere amanti.

[blocks in formation]

spectat, et in vultu veluti tum denique viso lumina fixa tenet, nec se mortalia demens ora videre putat, nec se declinat ab illo. ut vero coepitque loqui dextramque prehendit 90 hospes et auxilium summissa voce rogavit promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: quid faciam, video; nec me ignorantia veri decipiet, sed amor. servabere munere nostro: servatus promissa dato.' per sacra triformis 95 ille deae, lucoque foret quod numen in illo, perque patrem soceri cernentem cuncta futuri, eventusque suos et tanta pericula iurat. creditus accepit cantatas protinus herbas edidicitque usum laetusque in tecta recessit.

100

Postera depulerat stellas aurora micantes: conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum consistuntque iugis. medio réx ipse resedit. agmine purpureus sceptroque insignis eburno. ecce adamanteis Volcanum naribus efflant 105 aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae ardent. utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti

concipiunt ignem liquidarum aspergine aquarum: pectora sic intus clausas volventia flammas 110 gutturaque usta sonant. tamen illis Aesone natus obvius it. vertere truces venientis ad ora terribiles vultus praefixaque cornua ferro, pulvereumque solum pede pulsavere bisulco fumificisque locum mugitibus impleverunt. 115 deriguere metu Minyae. subit ille nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt) pendulaque audaci mulcet palearia dextra, suppositosque iugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum. 120 mirantur Colchi: Minyae clamoribus augent adiciuntque animos. galea tum sumit aëna vipereos dentes et aratos spargit in agros. semina mollit humus valido praetincta veneno, et crescunt, fiuntque sati nova corpora dentes. 125 utque hominis speciem materna sumit in alvo perque suos intus numeros componitur infans, nec nisi maturus communes exit in auras: sic ubi visceribus gravidae telluris imago effecta est hominis, feto consurgit in arvo;

quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas
in caput Haemonii iuvenis torquere parantes,
demisere metu vultumque animumque Pelasgi.
ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum:
utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,
palluit et subito sine sanguine frigida sedit:
neve parum valeant a se data gramina, carmen
auxiliare canit secretasque advocat artes.
ille gravem medios silicem iaculatus in hostes
a se depulsum Martem convertit in ipsos.
terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres
civilique cadunt acie. gratantur Achivi
victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
tu quoque victorem complecti, barbara, velles:
obstitit incepto pudor et [complexa fuisses
sed te, ne faceres, tenuit] reverentia famae.
quod licet, affectu tacito laetaris agisque
carminibus grates et dis auctoribus horum.

Pervigilem superest herbis sopire draconem,
qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro
heros Aesonius potitur; spolioque superbus
muneris auctorem secum, spolia altera, portans
victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.

Haemoniae matres pro gnatis dona receptis grandaevique ferunt patres, congestaque flamma tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum victima vota cadit. sed abest gratantibus Aeson, iam propior leto fessusque senilibus annis. cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem

confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti, excessitque fidem meritorum summa tuorum:

130

135

140

145

150

155

Aeson.

si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?),
deme meis annis et demptos adde parenti.'

nec tenuit lacrimas. mota est pietate rogantis,
dissimilemque animum subiit Aeeta relictus.
nec tamen affectus tales confessa 'quod' inquit
'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
posse tuae videor spatium transscribere vitae?

160

165

170

nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. sed isto, 175 quod petis, experiar maius dare munus, Iason. arte mea soceri longum temptabimus aevum, non annis renovare tuis: modo diva triformis adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.' tres aberant noctes, ut cornua tota coirent 180 efficerentque orbem. postquam plenissima fulsit et solida terras spectavit imagine luna, egreditur tectis vestes induta recinctas,

nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, fertque vagos mediae per muta silentia noctis 185 incomitata gradus. homines volucresque ferasque solverat alta quies: nullo stant murmure saepes: immotaeque silent frondes, silet humidus aër: sidera sola micant. ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem 190 inroravit aquis ternisque ululatibus ora

solvit, et in dura summisso poplite terra
'nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis
aurea cum luna succeditis ignibus, astra,

tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris 195 adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque, dique omnes nemorum dique omnes noctis, adeste! quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes 200 in fontes rediere suos: concussaque sisto,

stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra 205 et silvas moveo, iubeoque tremescere montes et mugire solum Manesque exire sepulcris.

te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores
aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro
pallet avi, pallet nostris Aurora venenis.

210 vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco
impatiens oneris collum pressistis aratro.
vos serpentigenis in se fera bella dedistis.
custodemque rudem somni sopistis, et aurum
vindice decepto Graias misistis in urbes.

215 nunc opus est sucis, per quos renovata senectus
in florem redeat primosque recolligat annos.
et dabitis! neque enim micuerunt sidera frustra,

« ZurückWeiter »