Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Spectare ex illa rigidi certamina Martis.

Jamque mora belli procerum quoque

nomina norat,

20

Armaque, equosque, habitusque, Cydoneasque pharetras.
Noverat ante alios faciem ducis Europæi ;

Plus etiam, quam nosse sat est : hac judice, Minos,
Seu caput abdiderat cristata casside pennis,

In galea formosus erat : seu sumserat ære

pore ludorum, sacrificiorum : ablativi ponuntur sic absolute, ut tempus significent, quo quid factum sit. Vide Burmannum ad hunc locum, et Ernesti ad Suetonium, in Cæs. II.- Spectare ex illa etc. Spectabat castra hostilia, ut Antigone, apud Euripidem, Phon. 110 sqq., et Helena, apud Homerum, Il. г, 154 sqq. conf. et Virgilii Cirin, 172 sqq.

21. Jamque mora belli. Neapolitanus et prior Erfurtensis, moras belli, ut proceres belli moræ dicantur,quod illustrat Heinsius. Regii nostri, mora belli, quod elegantius, et præstantius. Ed.-Mora, diuturnitate, ut I, 402.-Cydoneasque olim edebatur, quod Ciofanus ex antiquiore suo Codice in Cydoniasque mutavit. At alterum Burman. revocavit, quia et A. A, I, 293, Cydoneæ juvencæ; etiam Virgilius, Ecl. X, 59. Variant Codices in hoc nomine. Berkelius, ad Stephan. in Kudwvix, vult Cydonæasque esse scribendum. - Codex Regius noster A Cydonias, sicut et Codex B, a prima manu; at manus secunda literam ¿in e vertit in hoc Codice, et margini inscripsit Cydoneas. Ed. · Cydonia una ex tribus celeberrimis Cretæ urbibus. Creta abundabat materia, unde sagittæ, arcus, pharetræ conficerentur, et Cretenses excellentes habebantur sagittarii.

23. Europæi. Vide ad versum 120.

[ocr errors]

25

Amor ille Scyllæ injectus traditur vel a Venere (Hyginus, dicto loco), vel a Junone: Virgilius, in Cirin, 133. Apud Nostrum originem habet satis naturalem. - Sat est, conducit. -Faciem et habitum Minois apte ad propositum describit in sqq. Hac judice bene additum; nam amori omnia videntur eximia. Ita me judice, II, 428. Jam seq. locus pulcher, expressus e Tibullo, IV, 11, 7-12: Illam, quidquid agit, quoque vestigia movit, Componit furtim subsequiturque Decor. Seu solvit crines, fusis decet esse capillis, Seu comsit, comtis est veneranda comis. Urit, scu Tyria voluit procedere palla: Urit, seu nivea candida veste venit. Confer, II, Amor. El. v, 43. Etiam hoc loco quot modis variatum illud, formosius erat. Et totus orationis color notandus. — Crista præcipuum galeæ ornamentum. Hinc superbum cristarum decus, Silius, X, 399. Erat non solum e setis equinis (XII, 88), sed etiam ex pennis, quæ pulchrum Minoa magis decebant.

26. Ære rescripsi auctoritate MSS. qui fere omnes in hoc vocabulo conspirant. Et mox versu 32, non nisi ærea galea Minoi tribuitur, ut apud Homerum, Il. K, 30, Menelao. Primus Vaticanus et duo alii, ore, quod aperte ex ære ortum. Unus Regius præfert auro, quod receptum ab Heinsio propagavit Burmannus.

Fulgentem clypeum, clypeum sumsisse decebat:
Torserat adductis hastilia lenta lacertis ;
Laudabat virgo junctam cum viribus artem.
Imposito patulos calamo sinuaverat arcus;
Sic Phoebum sumtis jurabat stare sagittis.
Quum vero faciem demto nudaverat ære.
Purpureusque albi stratis insignia pictis

Terga premebat equi, spumantiaque ora regebat;
vix sanæ virgo Niseia compos

Vix sua,

:

Mentis erat felix jaculum, quod tangeret ille,
Quæque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen

[ocr errors]

Constat sane ex Homero et Virgilio etiam auro exornatos interdum fuisse clypeos; sed ego MSS. auctoritatem sequi malui. Atque etiam æs in splendorem datum satis potuit spectantium oculos ferire atque decus addere Minoi. Codex Regius A, auro. Decebat, cum decore sumebat, aut, clypeus sumptus ei decus addebat. Euripides Phon. 171, ὡς ὅπλοισιν χρυσέοισιν εὐπρεπής. — Adductis lacertis pingit actum jaculantis. Expressit autem Virgilius, Æneid. XI, 561, adducto contortum hastile lacerto Immittit. Infra, IX, 52, sunt brachia adducta. Sic et reduci adhiberi, monet Burmannus.

Lentum solemne hastilium, pilorum, thyrsorum epitheton apud poetas. Juncta cum viribus arte opus erat in ejusmodi exercitationibus, X, 181.

[ocr errors]

30. Imposito patulas calamo. Codex A, impositis calamis patulos; Codex B, imposito calamo patulo, et secunda manu superscribitur impositis calamis. Vulgatam præfero. Ed.-Sinuaverat arcus; lunaverat,

30

35

incurvaverat : confer, Amor. I, 1, 23, Lunavitque genu sinuosum for-titer arcum. Ed.- Stare de gestu vel pugnantium, ut IX, 33, vel sagittas mittentium, ut hoc loco, et sic status passim.

33. Purpureus gravius quam, purpurea veste: Art. Amat. I, 214, Quatuor in niveis aureus ibis equis.Albo equo se Minoa in obsidione urbis hostibus notabilem dedisse et conspicuum, non credit Burmannus, qui eam ob causam emendat alti. Ergone altus equus eum minus notabilem reddebat? Nec dubitarunt alii duces, Alexander, Hannibal, et armis et equis se insignire. Amabant autem plerumque albos equos; et in alba in primis lucebat purpura.- Stratis pictis. Grævianus pro diversa lectione dat phaleris pictis, quod arridebat Heinsio, sed recte rejicitur a Burmanno. Confer cum hoc loco VI, 222. Spumantia ora generosi equi signum.—Vix sua. Vide ad III, 689.- Felix etc. Ridicula, solemnis tamen perdite amantium prædicatio.

[ocr errors]

Virgineos hostile gradus: est impetus illi
Turribus e summis in Gnosia mittere corpus
Castra; vel æratas hosti recludere portas,
Vel si quid Minos aliud velit : utque sedebat,
Candida Dictai spectans tentoria regis;

<< Læter, ait, doleamne geri lacrymabile bellum,

40

» In dubio est : doleo, quod Minos hostis amanti est. 45 » Sed nisi bella forent, numquid mihi cognitus esset? » Me tamen accepta poterat deponere bellum » Obside : me comitem, me pacis pignus haberet. » Si, quæ te genuit, talis, pulcherrime rerum,

[merged small][merged small][ocr errors]

42. Utque sedebat; septem veteres, tum Neapolitanus secundus, tertius Mediceus, pro diversa lectione, Utque solebat, quod non damnat Heinsius. At hoc jam dictum supra, 19. Regii nostri, sedebat. Candida, quippe lintea. Virg. Æn. I, 469, Rhesi niveis tentoria velis. Illis tamen temporibus lintea tentoria nondum in usu. - - Dictai regis; vide quæ supra ad Gnosia, 40. 44. Later, ait, etc. Placet sibi Noster in ejusmodi soliloquiis, quibus naturæ humanæ indolem describit. Etiam hoc loco gravis animi lucta; hinc enim amor pugnat insanus, illinc pietas; sed, ut fit, ad extremum vincit amor, Scyllaque patrem prodit cum patria. Confer. similis luc

tatio Medeæ, VII, init. — Lacrymabile. Homerus, daxpubels modeμos. Horatius, bellum lacrymosum.

46. Numquid, pro numquam (quod habent Regii nostri ) e primo Mediceo et Norico recte receptum ; acriorem enim reddit orationem.— Deponere bellum; Ciofanus et Dominic. profert dimittere bellum, idemque Heinsius reperit in quinque MSS. et sic infra, XIII, 217.-Regii. nostri, deponere.-Deponere, ut alibi ponere. Broukhusius ad Propert. II, 1, 36.-Poterat melius quam aliorum poterit: vide ad I, 679. — Obsides fere regum liberi accipiebantur. Vid. Ciofanus. Obsidem mox ulterius declarat, reique gratæ immoratur ; nam et pignora pacis sunt obsides, quia pignus omne id, quod fidem facit.-Haberet Heinsius mutavit in habere, quanquam hoc Burmannus deinde in Francof. reperit. Nos revocavimus alterum, ut melius. Regii nostri nihil mutant.

[ocr errors]

49. Quæ te genuit; Europa: gignere etiam de femina; vide Bur

mannum.- -Pulcherrime rerum; Regii nostri, pulcherrime regum.- Pulcherrime rerum etiam in Art. Amat. I,

[ocr errors]

>>

METAMORPHOSEON LIB. VIII.

Qualis es ipse, fuit; merito Deus arsit in illa.
O ego ter felix, si pennis lapsa per auras

>> Gnosiaci possim castris insistere regis.

[ocr errors]

Fassaque me, flammasque meas, qua dote, rogarem, >> Vellet emi! tantum patrias ne posceret arces.

» Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim Proditione potens; quamvis sæpe utile vinci Victoris placidi fecit clementia multis.

[ocr errors]
[ocr errors]

» Justa facit certe pro nato bella peremto; causaque valet, causamque

» In

tuentibus armis.

>> Ut puto, vincemur : qui si manet exitus urbem, >> Cur suus hæc illi reserabit moenia Mavors,

213, et Heroid. IV, 125; Dulcissime rerum Horat. I, Sat. 1x, 4; maxima rerum Claudian. I, 130.-Deus, Jupiter, II, 833 sqq.

51. O ego ter felix, etc. Confer Euripidem, Phon. 166.- Insistere de volantibus, quando delabuntur in terram; I, 307.- Fassaque me, ut III, 2, se confessus erat. — Heroica ætate maritiemebant conjuges; sed postea dos postulabatur, quæ spectabatur ut pretium, quo maritus emeretur. Hinc apud Euripidem, Med. 232, Medea queritur, mulierem cogi χρημάτων ὑπερβολῇ Πόσιν piasta. Sponderi solebant liberi, et generi emi a parentibus. Virgilius, G.I, 31: Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis. Sed Scylla amore ardens vult ipsa rogare, qua dote (e forma solemni ) velit emi.—Patriæ arces, patria urbs. Æneid. I, 20, Tyrie arces, Carthago; III, 553, Caulonis arces, urbs Caulon. - Cubilia, thalami, conjugium.-Potens. beata. Vide ad IV, 325.

56. Utile vinci etc. Exemplum Jul. Cæs. comprobat hanc sententiam.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

355

55

60

58. Facit non nisi unus Lovaniensis, unde cupide Burmannus, ea ratione, quod bellum facere, de eo qui bellum ultro infert; gerere autem de eo qui bellum illatum repellit. Cæteri, et Regii nostri, gerit bella, quod probo, pace Burmanni ; nempe repetitio vocis facit ingrata est,et bellum gerere usitatius est quam facere. In causaque; vulgo et causaque, quod jam Constant. Fanens. mutavit in in causaque, idemque deinde in multis repertum est. Alter Ciofan, et alter Cælest. in causamque, quod et ipsum defendi posse Burmannus monet. Alii aliter. - Causa valet is, qui habet causam justam, ut Minos, qui pro Androgeo filio interemto arma movebat. Verbo autem valere sæpe additur præpositio in, ut in dicendo, in ira valere. Vid. Heinsius. Causam, nempe justam. - Tuentibus; multi, iique præstantiores habent tenentibus, non improbante Heinsio. Regius B, te

nentibus.

60. Ut puto... qui si manet ; nostri Regii, et puto... quis enim manet.

>> Et non noster amor? melius sine cæde, moraque,

>>

Impensaque sui poterit superare cruoris :

» Nam metuo certe, ne quis tua pectora, Minos,

>> Vulneret imprudens : quis enim tam dirus, ut in te 65

>>

[ocr errors]

Dirigere immitem, nisi nescius, audeat hastam?

Cœpta placent, et stat sententia tradere mecum » Dotalem patriam, finemque imponere bello.

» Verum velle parum est : aditus custodia servat; Claustraque portarum genitor tenet: hunc

[ocr errors]

» Infelix timeo; solus mea vota moratur.

ego

solum

» Di facerent, sine patre forem! Sibi quisque profecto >> Fit Deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. » Altera jamdudum succensa cupidine tanto » Perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.

Cur suus etc. Propertius, III, XVII, 24: Nise, tuas portas fraude reclusit Amar. Reserantur proprie portæ, hoc loco mania, urbs ipsa.— Superare absolute, vincere.

64. Nam; Heinsius de suo dedit quam; nonnulli MSS. jam aut non. Regii nostri, nam.— -Nam metuo etc. Commode hanc sollicitudinem animi sic declarat: sed ex mente Virgilii, Cir. 270, Minos vulnerari haud poterat. · Dirus, ut efficacius, e præstantioribus multis recepit Heinsius, pro durus (quod habent Regii nostri ), quanquam hoc et crudelem significat. Dotalem patriam: in dotem patriam prodere ut me accipiat, secumque habeat. Ed. - Aditus, portarum ingressus. Ed. 70. Claustra portarum, portæ clausæ, ut IV, 85, urbis claustra.

72. Sibi quisque etc. Multa ipsi nostris viribus efficere possumus, quæ a Diis petimus. Non est, quod Di faciant sine patre sim; ipsa me

༡༠.

75

eo liberare possum prodens eum : sententia sumta ex Æneid. IX, 184 sqq. Dine hunc ardorem mentibus addunt.... an sua cuique Deus fit dira cupido?-Fit Deus Heinsius ex primo Gronoviano invexit; cæteri omnes, Est Deus (sicut et Regii nostri); æque bene. — Ignavæ preces, quibus non adduntur facta. Sallustius, Catil. 52, nostræ edit. p. 95: Non votis, neque muliebribus suppliciis auxilia Deorum parantur: vigilando, ac agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt: ubi secordiæ te atque ignavia tradideris, nequidquam Deos implores; irati infestique sunt. Seneca, Med. Fortuna fortes metuit, ignavos premit.Ed.-Contra armatæ preces apud Ciceronem, Div. IX, 3. Jam hinc augetur impetus animi.

74. Jamdudum potes et nunc interpretari, continuo.—Altera ; alia. Perdere gravius, quam aliorum prodere. Singula verba hic habent pondus.

« ZurückWeiter »