Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PUBLII

OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBRI QUINDECIM.

YORK

PARS SECUNDA

MEM AOBK

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER OCTAVUS.

N. B. Argumentum hujus Libri octavi Metamorphoseon relatum invenies in serie CANTERI, tom. III, pag. 38.

FAB. I. JAM nitidum retegente diem, noctisque fugante Tempora Lucifero, cadit Eurus; et humida surgunt

1-151. Nisus, rex Megarensium, Pandionis filius, in haliæetum, et Scylla, ejus filia, in cirin mutatur: et hæc quidem merito hanc pœnam passa est. Quum enim Minos Megaram oppugnaret, Scylla, amore ejus incensa, crinem patris purpureum, quo et ipsius et urbis salus pendebat, resectum in castra hostilia pertulit, seque simul ipsam Minoi tradidit. Ille vero tam impiam proditionem aversatus, Scyllam relinquit apud Megarenses; quæ quum classem persequeretur, mutatur in cirin, pater vero in haliæetum. Latius hanc fabulam Megarensem tractavit Pseudo-Virgilius, in Ciri, quanquam is potiora narrationis capita breviter tantum perstringit. Confer et Pausaniam, Att. p. 45, et Corinth. p. 192; Apollodorum, III, xv, 8 sqq.; Schol. Euripidis, ad Hipp. vers. 35 et 1200; Propertium, III, 1752; Hygini fabulam 198. Tractaverat hæc etiam Parthe

nius, ut apparet ex Eustathio ad Dionys. Perieg. versu 420. Minos Scyllam, impietatem ejus aversatus, aut in patria reliquerat proficiscens, aut pœna quadam adfecerat. His addita est fabula de purpureo Nisi capillo, quam cupide arripuerunt poetæ atque mythici scriptores. Quum enim avem nossent purpurea in vertice crista insignem, quæ ciris diceretur (quod nomen a græco xeipecy, tondere, derivari posse putarunt), in eam transiisse Scyllam finxerunt, patrem vero in haliæetum, qui acerrimo odio insectari cirin solet. Jam nitidum etc. Initium fabulæ respicit, VII, 659 et 664. Olim, pro retegente, edebatur regente, quod corruptum esse vidit Regius : atque retegente in omnibus, quibus usus est, MSS. reperit Ciofanus. Regii nosri, retegente. - Lucifer et Aurora alibi dicuntur diem reducere, sed hoc loco exquisitius, retegere, quemadmodum apud Virgilium, Æn. IV,

[ocr errors]

Nubila dant placidi cursum redeuntibus Austri
Eacidis, Cephaloque; quibus feliciter acti
Ante exspectatum portus tenuere petitos.
Interea Minos Lelegeia litora vastat ;

Prætentatque sui vires Mavortis in urbe

Alcathoi, quam
Inter honoratos medio de vertice canos
Crinis inhærebat, magni fiducia regni.
Sexta resurgebant orientis cornua Phœbes;

Nisus habet; cui splendidus ostro

119, Titan radiis retegit orbem. Adde V, 65. Nox contra amictu suo tegit terras. Sed nollem additum noctisque fugante tempora; ita enim diversæ imagines junctæ. De nitido die ad I, 603.- Venti cadunt, quum quiescunt; contra surgunt, quum inflare incipiunt. Pro austro ponit humida nubila, quæ aguntur ab austro.

[ocr errors]

3. Cursum, nempe secundum, prosperam navigationem. Cicero, ad Att. V, 8, cursum exspectabam.· Eacidæ non redibant, sed sequebantur redeuntem Cephalum. Nempe redire ponitur et pro simplici ire. - Ante exspectatum, ἀπροσδοκήτως, opinione citius. Vide ad IV, 789.

6. "Lelegeia litora docte; etenim Leleges e stirpe Pelasgica tum temporis illa loca tenebant.-Vires Mavortis sui, et versu 61, Mavors suus ornate, copias suas.— Prætentat etc. copiarum suarum vires experitur in hac urbe ante bellum justum. Supra, VII, 489, suas ibi præconsumere vires. Claudianus, VIII, 534: tela solebat Prætentare feris, olim domitura Gigantas.-In urbe Alcathoi. Primus Mediceus, Noric. et tres alii, in urbem; Junianus et primus Gronovii, in arce: Regii nostri, in urbe. Alcathoi dedit Heinsius pro Alcathoc. Posterius habent nostri Re

10

gii. Urbs Alcathoi, Megara, cujus
arcem Alcathous, Pelopis filius,
muris cinxerat. Eam nunc habebat,
regebat, Nisus, unde Nisou rodes dic-
ta est apud Euripidem, Herc. Fur.
954. Strabo, lib. IX, Tãs Åttexñs eis
τέτταρα μέρη διαιρεθείσης, ὁ Νίσος τὴν
Μεγαρίδα λάχοι. Caso Niso, urbs a
Megareo, qui Niso venerat auxilio,
dicta est Megara. Cui splendidus
ostro etc. De purpureo hoc crine vid.
Virgilium, in Ciri, vers. 119 sqq.
Scholion Euripidis ad Hippol. 1200,
habet xpvcov λóxxμov.-Honoratos...
canos; Claudianus, L, 30, sancta
canities. Florentinus S. Marci et alii,
in vertice; Neapolitanus, Urbinas et
secundus Mediceus, sub vertice. Re-
gii nostri, de vertice. Responsum au-
tem erat, tandiu eum salvum fore
et regnaturum, quam crinem illum
custodisset; hinc magni fiducia re-
gni et apud Virgilium, Cir. 380:
Tanta est in parvo fiducia crine ca-
vendi. Non magnum quidem illud
regnum, quippe non nisi quarta At-
ticæ pars,
sed dignitatis causa, pro
consilio poetæ, etiam minora regna
magna dicuntur.

11. Phœbes habent unus Mediceus et unus Ambrosianus pro vulgari Luna: Heinsius etiam conjicit orienti Phæbe, quia alter Twisdenius orien

Et pendebat adhuc belli Fortuna; diuque
Inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
Regia turris erat vocalibus addita muris;
In quibus auratam proles Letoia fertur
Deposuisse lyram : saxo sonus ejus inhæsit.
Sæpe illuc solita est adscendere filia Nisi ;
Et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
Tum quum pax esset : bello

-

ti.-Regii nostri, Luna; at ista lec-
tio glossa videtur; elegantior certe
Phœbes. Ed.
Et pendebat adhuc
etc. æquum Martem duplici imagine
exornat. Pendere eleganter dicuntur
qui dubitant, in utram partem in-
clinent. Nostrum expressit Claudia-
nus, I, 11: His neque per dubium
pendet Fortuna favorem etc. Vic-
toria Dea, quæ virginis alatæ habitu
pingebatur, nunc volabat dubiis pen-
nis, exquisite, quia ipsa erat dubia,
quo inclinaret. Compares e libro I,
506, et V, 605, trepidantes pennas.
Tibul. II, v, 45: super fessas voli-
tat Victoria puppes.

14. Regia turris. saxo etc. Memorabilis hujus saxi et alii mentionem faciunt, et commode hoc loco intexta est. Heynius, ad Virgilii Cirin, 105, putat, ex Ovidii mente turrim edidisse illum sonum: quod non est. Diserte enim a vocalibus muris regia, a rege exstructa, turris distinguitur. Vocalis, sonum edens, resonans. Apollo enim quum Alcathoo, muros exstruenti, operam navaret, lyram deposuit: sonus autem ejus in lapides subjectos transiit, ut, si quis lapide eos percuteret, eumdem illi, quem fides pulsæ, sonum ederent. Theog. 771; Pausanias, Att. p. 100; Virgilius, Cir. 105; Epigr. in An

quoque sæpe solebat

15

thol. IV, p. 351. Letoia; Codex Regius A, Latoia; Codex B, Latonia; utraque nostrorum Codicum lectio Apollinem indicans, præstantior videtur quidem; et melius Codicis B lectionem acceperis. Ed.

16. Saxum unum etiam apud Pausaniam, quanquam hoc loco singulare esse potest pro plurali. Bentleius, ad Horatium, III, Od. II, 18, monet, non nisi bis a Nostro, hic et Trist. III, 4, usurpatum esse pronomen ejus, idque epicos poetas perpetuo multasse exsilio. Etiam Burmannus poetastros ob frequentem hujus pronominis usum vituperat. - Exiguo, vel quia virgo regia ludebat, vel quia tali lapillo opus

erat.

19. Bello quoque sæpe solebat. Mediceus et Neapolitanus, bellum quoque turre solebat. Et bellum etiam

Urbinas et Berneggerianus a manu prima; tum ille mox, eque illa. Hæ varietates Heinsio probantur. Sed turre otiosum est, quum sæpe sequentia postulare videantur. Tum bello et quum pax esset bene sibi respondent. Burmannus præterea putat, numeros fore minus languidos, si cum Leidensi legas, quum pax tuta foret. Regii nostri nihil mutant. Bello, tempore belli, ut passim ludis, sacrificiis etc., id est, tem

« ZurückWeiter »