Oeuvres completes d'Ovide: Metamorphoses |
Was andere dazu sagen - Rezension schreiben
Es wurden keine Rezensionen gefunden.
Andere Ausgaben - Alle anzeigen
Oeuvres Completes d'Ovide: Metamorphoses... Theodose Burette,Ovid,Etienne Gros Keine Leseprobe verfügbar - 2018 |
Beliebte Passagen
Seite 96 - Phaethon miratur, opusque perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria ; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer, et caeli statione novissimus exit.
Seite 258 - ... puer o dignissime credi 320 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; sed longe cunctis longeque beatior illa, 325 si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.
Seite 34 - Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras : sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas, longusque ardesceret axis. 255 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus, correptaque regia caeli ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Seite 26 - Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti ; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos.
Seite 196 - adest' responderat Echo, hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnes, voce 'veni' magna clamat: vocat illa vocantem. respicit et rursus nullo veniente 'quid
Seite 301 - A l'heure de l'affût , soit lorsque la lumière Précipite ses traits dans l'humide séjour , Soit lorsque le soleil rentre dans sa carrière , Et que n'étant plus nuit , il n'est pas encor jour...
Seite 24 - ... itum est in viscera terrae ; quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, effodiuntur opes, inritamenta malorum. 140 Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum prodierat ; prodit Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est.
Seite 20 - ... sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figures. Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Seite 198 - ... spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo vivit in antris; sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; 395 et tenuant vigiles corpus miserabile curae adducitque cutem macies, et in aera sucus corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
Seite 54 - Patareaque regia servit ; luppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque estque, patet ; per me concordant carmina nervis. certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit ! 520 inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis nee prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes...