Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

RECENSUS EDITIONUM

ALBII TIBULLI.

[EX ED. BIPONT. 1798.]

1474 TIBULLUS, fol.

1475 Tibullus, Rom. 4. in cujus calce: Præsens opus Tibulli Albici imprimi fecit G. Tibullus de Amidanis de Cremona Romæ anno Jubilei et a nativitate domini MCCCCLXXV. die Mercurii XVIII. mensis Julii. Sedente clementissimo Sixto Papa Quarto, anno ejus felici Quarto.' Tum subjicitur Bernardini Veronensis, vulgo Cyllenii, commentarius: in cujus calce eadem verba, quæ ad Tibulli finem, repetuntur; nisi quod 'Sixto Papa Quarto, Anno ejus felici Quinto,' legitur; minus recte. Nam Sixtus IV. ad Pontificatum pervenit Ix. Augusti 1471. Nulli adhuc superiorum editorum Tibulli, nec ipsi Maittario, hæc editio innotuisse videtur. Ill. Heynio eam videre contigit in bibliotheca Dresdensi Electorali. Extat etiam in bibliotheca Regia Parisina n. 976. Nota quoque fuit Barthio; v. ejus verba mox laudanda. Nonnullæ in ea a vulgata diversitates, inprimis in libro IV. erant: vitia vero scripturæ eadem, quæ in scriptis occurrunt. Poterat tamen in plerisque cum Italicis Heinsii, inprimis Colotiano, convenire videri. Primum in hac editione Cyllenii commentarii vulgati fuere, non in Veneta 1493. ut olim Fabricius tradebat. Neque tamen is ipse editionem adornasse videtur, vel verba Tibulli castigasse : ipsius enim lectio perpetuo ab ea abit, quæ in textu servatur. Doctrinam vero illius viri, et ingenium tum in interpretatione, tum in critica, si tempora, in quibus vixit, consideres, satis admirari non possis ; unde Barthius ad Stat. Theb. IV. 445. de eo loquens-'cujus sane labor multis locis illustrat clarius optimum poëtam, quam ex ejus ævo sperari poterat. Edidit enim sua commentaria Romæ 1475;' et ad Stat. Theb. XII. 418: 'Bernardinus Cyllenius, non contemnendus in multis Tibulli enarrator, sane talis, ut sublegisse sequentes ex eo non pauca notari possint.' Iterum ad Achill. 1. 221. loco ex Tibullo 1. 2. laudato :-' recte intellexit-vetus ejus interpres non plane malus pro sua ætate Bernardinus Cyllenius."

Laudat eum passim etiam Broukhusius. Cf. Memorab. bibl. reg. Dresd. T. 1. p. 481. ubi de Cyllenio nonnulla docte disputantur. * Erat id nomen illo tempore non infrequens. Apud Montefalc. Bibl. Mss. p. 106. inter Vaticanos n. 2794. referuntur epistolæ tres Tibulli: 1. ad Jo. Avenionensem; 11. ad Ge. Trapezuntium; III. ad Porcellum.

1481 Tibulli, Catulli, Propertii, cum eorum vita, opera, Regii lepidi accuratissime impressa auctoribus Prospero Odoardo et Alberto Mazali Regiensibus, anno salutis 1481. 19. Kal, Octobr. Fol. Paulo frequentior hæc est editio, quam superiores. Asservabatur etiam in bibliotheca Brühliana. Varietatem ex ea descriptam Nic. Heinsius habuerat, et Broukhusius quoque in Variantium apparatu apposuit.

1487 Tibullus, Catullus, Propertius. Impressi Venetiis per Andream de Palthaschichis Catanensem, fol. De hac editione, quæ ex superiori Brixiensi repetita est, repetitis quoque iisdem commentariis, editor Cantabr. Tibullus,' inquit, 'anno 1487. in quo autem anno Catullus sit impressus, nulla fit mentio.' Sed Maittarius id definivit T. 1. P. 1. p. 484, et ipsa res docere poterat : 'Ex signaturis (f. g.) quarum hæc illam sequitur, constat, Catullum ab eodem typographo et anno eodem impressum fuisse ; quamvis typographi et anni indicium ad Tibulli solius calcem apponatur.' In aliis exemplaribus Propertium deesse, ex eodem Maittario patet, ubi omisso Propertio, tantum Tibullum et Catullum memorat hunc in modum: Tibullus cum commentariis per Andr. de Paraschiscis [ita vitiose appellat, in indice vero de Paltaschiscis] XVIII. Kal. Jan. Et Catullus cum comm. Ant. Parthenii Lacisii Veronensis.' Sed Propertius cum Ant. Parthenii interprett. ab eodem Andr. de Paltaschichis excusus et absolutus est anno sequente Kal. Febr. Erat etiam in bibl. Schwarziana, cujus Catalogus videri potest. Minus accurate in Append. Catal. Bibl. Lugd. p. 513. Catullus, Tibullus, Propertius Beroaldi' hujus anni memoratur; nam is ad an. 1491 spectat, ut statim videbimus. Prior illa Andreæ intelligenda, quando Broukhusius Cyllenianam' vel Cyllenii commentarios in Tibullum Venet. 1487.' laudat; quanquam minus accurate 'Cylleniana' vocatur, non enim, quod vir doctissimus credidisse videtur, a Cyllenio adornata fuit, neque ejus Commentarii tum primum excusi, sed e superioribus repetiti fuere. 1491 Tibullus, Catullus, Propertius, cum Commento. (Bernar

6

[ocr errors]

dini Veronensis in Tibullum, Antonii Parthenii in Catullum, et Phil. Beroaldi in Propertium.) In fine: Commentarii in Propertium a Phil. Beroaldo editi anno salutis 1487. impressi vero Venetiis a Boneto Locatello Bergomensi, cui necessaria exhibuit nobilis vir Octavianus Scotus Modatensis: anno nonagesimo primo supra millesimum ac quadringentesimum. V. Idus Decembris.' Venetiis fol. Mera est repetitio editionis Venetæ.

1493 Tibullus, Catullus, Propertius cum commentariis Bernardini Veronensis, Ant. Parthenii, Phil. Beroaldi. Impressum per Symonem Bevilaqua Papiensem. Venet. fol. Nova est repetitio Venetæ. Sed et inter incunabula artis typogr. in Bibl. Uffenbach. univ. T. 11. app. p. 135. separatim refertur.

1500 Tibullus cum commentariis Cyllænii Veronensis. Catullus cum commentariis Parthenii Veronensis, et Palladii Patavini. Emendationes Catullianæ per Hieron. Avancium Veronensem, et ejusdem in Priapeia Castigationes. Propertius cum commentariis Philippi Beroaldi. Annotationes in Propertium tum per Domitium Calderinum, tum per Jo. Cottam Veronensem. Hæc omnia sunt ex exemplaribus emendatis Domini Hieron. Avancii. (Hæc in ipsa libri fronte præscripta sunt.) Sub finem: Impressum Venetiis per Jo. de Tridino de Cereto alias Tacuinum, c1ɔɔ. die vero XIX. Maji. Regnante inclyto principe Augustino Barbadico.' Fol. Non infrequens est hæc editio. Etiam ex superioribus Venetis repetita est, exemplar tamen ab Avantio mendis typogra ́phicis purgatum esse debuit, ante quam operis librariis excudendum traderetur.

-

Albii Tibulli, Elegiographorum optimi, Elegia de amore et laudibus Messalæ per Jac. Thamner. Lipsiæ, 4. Extat in bibl. Elect. Dresdensi, sed sine anni et typographi ulla mentione, ex Maittario supplenda. Literarum typi sunt neogothici. Curatam esse editionem a Gregorio Conicensi, ex Leichii Annal. Typograph. Lips. p. 76. patet. Referenda ea est ad classem alteram ex Veneta 1475. deductam.

1520 Albii Tibulli elegiarum libri IV. una cum Val. Catulli epigrammatis, nec non Sext. Propertii libri IV. elegiaci cum suis commentariis, videlicet Cyllænii Veronensis in Tibullum, Parthenii et Palladii in Catullum, et Phil. Beroaldi in Propertium. Habes insuper emendationes in ipsum Catullum per Hier. Avancium Veronensem. Necnon et castigatissimam tabulam omnium rerum,

quæ in margine sunt positæ, nuper additam et nunquam alias impressam. Venet. in ædibus Guilielmi de Fondaneto Montisferrati anno Domini MDXX. die xm. Julii. Inclyto Leonardo Laurentano Principe, fol. In hac editione ultima vice Cyllenii commentarii, toties repetiti, excusi fuere; ex quibus plerasque lectiones, quas ille in suo habuerat, in ipsa Tib. verba intulere editores, qui illas cum verbis poëtæ recudi curarunt, et quidem sequiores semper majori cum licentia, quam superiores, ita ut in novissimis lectio contextus plane immutata sit.

1598 Tibulli Elegia de bello et pace a Fed. Morello Græco carmine reddita, et pacis commoda ex Euripide et Philemone ab eodem Morello Latinis versibus expressa, apud Morellum, Lutetiæ, 8. Pauca sunt folia; Græce est reddita lib. 1. El. 10.

1610 Ex Tib. et Prop. Elegiæ, ex Catullo, Martiale, Ausonio aliisque scriptoribus tum antiquis tum recentibus Epigrammata selecta et commentario brevissime illustrata. Cadomi, 16. Impressionis tantum loco notabilis.

1615 Mosella Ausonii cum selectissimis Tib. Prop. Elegiis, illustrata a Paullo Duizio. Mussiponti, 8.

1708 Albii Tibulli Equitis Romani quæ extant, ad fidem veterum membranarum sedulo castigata. Accedunt notæ cum varr. lect. libello. (studio Jani Broukh.) Amst. 4. ap. H. Wetsten.

1713 In Corpore Poëtarum, Lond. fol. (cura Maittarii.)

1727 Tibullus Corvinianus, seu Albii Tibulli, Triumviri poëtices, quæ supersunt. E Codice Msto Matthiæ Corvini Regis Hungariæ recensuit Sam. Koleserius a Keres-Eer. Claudiopoli, 8.

1744 Tib. cum copioso et erudito Vulpii commentario. Patavii, 4. 1749 Alb. Tib. Eq. Rom. et in eum Jo. Ant. Vulpii, Philologi ac Rhetoris in Gymnasio Patavino, novus Commentarius diligentissimus. Excudebat Jos. Cominus, Patavii, 4. Hæc editio inter potiores habenda est.

1753 Tib. et Prop. Glasguæ, 8. ex Broukhusiana expressa.

1755 Tibull. Lips. ed. Chr. Gottl. Heyne, 8. Textum quidem secundum Vulpii recensionem, additis notis brevibus, sed eruditis et utilibus, dedit. In præfatione Mss. et edd. diligenter enarrantur. De Mss. bene monet, omnes recentes esse, non antiquiores sec. XIV. si excerpta Scaligeri cum fragmento Cujaciano excipiamus, atque etiam omnes ex uno exemplo ductos videri.

1777 Albii Tibulli Carmina: libri tres: cum libro quarto Sulpi

« ZurückWeiter »