Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Propertii loca partim tentata ; partim, quæ septuosiora videbantur, aut illustrata aut explicita; nonnulla etiam vitii manifesta in melius, uti spero, nunc primum correcta ac restituta.

NE tu homo es quantum vivit hominum impetrabilissimus ; cui satis non est, quod paupertinam bibliothecæ nostræ supellectilem augustissimo Nonni volumine, nullo beneficio meo provocatus auxisti; nisi etiam, Geldricæ insuper fidei mentione per causam injecta, tarditatis culpam depreceris, quam tibi non negligentia aliqua, ut scribis, aut oblivio mei, sed vero tabellariorum inopia objecit. Atque, si vel levissimam de te unquam sinistre nobis suspicandi occasionem præbuisses, tacerem; nunc antem cum nihil a te factum habeam, quamobrem non prolixe omnia de te pollicear mihi, officium meum facere cogor, teque pro nostra familiaritate leniter et leviter commonere, proletario isto, imo vero Plautino satisfactionis genere apud amicos, hoc est, qui amici sunt, ita uti nomen possi. dent, opus non esse: alioquin ego plus justis de caussis personam hic tuam assumere possim, meque expurgatum ire tibi, cui, quod tanto tempore promisi, reapse ut volui, atque uti debui, repræsentare videor oblitus: de carmine tibi nuncupando loquor; quod quidem, ædepol hand scio, an ope aliqua a Musis meis ignavissimis exculcare vel extundere potuissem, nisi uberrimum ipsis natum ex re argumentum, et quidem in tempore, literæ porro subjecissent tuæ. Audis desidiæ excusationem, sed quid probibet et Sylvium in partem communis culpæ advocare, qui de nugarum nostrarum Editione, quam maturare dixerat, nihil quicquam, ex quo a vobis discessi, sperare nos jussit? quam si saltem vel affectam quoquomodo dedisset, nos etiam diligentia sua ad fidem tibi persol

vendam fecisset alacriores, ut qui metuissemus non modo te diutius creditorem habere, sed vero moram para. tis prælorum operis objectare, si Poëma Editioni appendendum non tempori exhibuissemus: quod verum esse ut inducaris, mitto id ipsum tibi his tabellis insitum insertumque. Tu quicquid id est in bonam partem acceptum aure non tetrica exigere properabis, et vel Epigrammatum meorum, si tanti res videbitur, vel Sylvarum libris adstrui curabis, ut tibi maxime concinnum erit. Argumentum, ut dixi, partim ex tabellarum tuarum, partim ex intemperantiæ meæ occasione natum scito, quam mihi literæ istæ tuæ delenifica sua allocutione tanquam flabello quodam commode allatæ discusserunt: discussit et Dionysiacon suorum lectione Nonnus tuus; quo nomine gratias, in aliquo si possem, hoc est, hostimentum par pari, merito utique ac lubentissime referre me cuperem tibi. Quod possum tamen, gratias ago, et quidem ingentes; teque oro ne male habeat, quod meam tibi de locorum quorundam magis in eo Poëta insignium versione operam, quam exigis, polliceri nequeo: libenter, et hic quoque morem gesturus tibi, si ea in me ingenii, sive adeo Poëticæ industria vigeret indoles, quantam vel tu esse falso profecto existimas, vel ipse mihi nequicquam exopto: quanquam et meapte figlina contentus, in opus alienum ire nolo, potiusque id omne doctis exequendum relinquo, atque inprimis tibi, qui interpres es prorsus hanc ad rem unicus, adeoque ad Dionysiaca ista omnem jampridem aciem instructam habes: ut qui Nonnum totum diligentissime a te-castigatum primitus doctissimis insuper Scholiis adpensis illustrasti. Quare aut ipse Poëtam illum interpretandum suscipias, aut alterum huicce negocio idoneorem præfulcias necesse erit. Nam de me, ut dixi, temere nibil bic quic

quam Falkenburgio meo præstare ausim, memor illius pervolgati: 'Ne sutor ultra crepidam. Porro ad Petronium quod attinet, gratulor nobis aliquod fuisse opellæ illius pretium: ita eum pulchre mihi et quidem cum fœnore remisit Pulmannus tuus, ut nihil jam ultra ipsi ad summum felicitatis cumulum deesse existimem, præter typos Plantini nostri et Gallicanum Memmianæ Bibliothecæ exemplar, quod utinam, Pithoeus nobis invidere abstineat diutius. Interim de carmine illi, uti postulas, præfigendo operam dabimus, ne editionem moretur. Hadrianum Junium nostrum quisnam terrarum angulus habeat, ignoro. Eum, si quidem hic apparuerit, et salute, et gratissimo nuncio tuo primus, nti spero, impertiam. Quod vero sedulo me cohortaris, ut Silvium per scriptas literas urgeam, ne longius nugarum nostrarum editionem protollat, sed eam quantum potest maturet, currentem, ut aiunt, incitas : et certe cum eo homine jamdudum pluribus verbis malis per lite ras interpretes expostulassem, si modo tabelliones ad manum fuissent. Quod ut tibi etiam verisimile fiat, mitto una opera tabellas ad eundem meas in huncce fasciculum conjectas, quibus ipsum officii sui, quod quidem prorsus oblitus videtur, obiter commonefacio. Scripsi eadem de re non ita pridem fuse et copiose ad Giseli num nostrum, quem huic provinciæ tanquam Herculem quendam præfeceram: verum is nihil etiam dum, quod sciam, respondit; nisi si tabellæ forte in itinere perierint: quod Callipedum istorum incuria sæpius mehercule quam vellem nobis, epistolarum scriptoribus, contingit. Eum itaque, si istic fuerit, meis verbis compellare atque identidem porro reflagitare poteris, ut quod ejus fidei et fiduciæ potissimum mandatum atque concreditum est, in eo exequendo moram nullam interponat, si modo is Delph. et Var. Clus.

fidem de editione præstitam liberare postulet sese. Habes quæ tibi rescribenda duxi. Reliquum est, ut ad meas in Tibullum et Propertium observationes me conferam, quæ tametsi nauci non sunt, et, ut paucis dicam, vino tantum inscribi dignæ, tamen quum tibi morem non gerere maxima sane religio sit mihi, committere nolui, ut conjecturas meas potius, quam conjectorem ipsum desiderares. Ut ergò Tibullum primo, sic quasi saltuatim expediamus, scias velim in Poëta eo pauca admodum, eaque non nimium laboriosa a nobis animadversa esse: in quibus illud in primis se offert libro I.

[ocr errors]

Lib. 1. Eleg. 1. vs. 11. Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris, Seu vetus in trivio florida serta lapis] Ovid. Fast. II. Spargitur et cæso communis Terminus agno; Nec que. ritur, lactens cum sibi porca datur.' Et mox: 'Illic lanigeri pecoris tibi Termine fibris Sacra videt fieri sextus ab urbe lapis.' Addatur his insuper a Prudentio haud sublestæ fidei testimonium: Et lapis illic Si stetit antiquus,quem cingere sueverat error Fasciolis aut gallinæ pulmone rigare.' Item ab eodem alterum quoque: 'Verris cruore scripta saxa spargere.'

[ocr errors]

Lib. 1. Eleg. 2. vs. 80. Et mea nunc pœnas impia lingua luit] Ego semper usque adhuc legendum putavi, et nunc etiam puto, luat; idque sine interrogatione: quam conjecturam meam confirmat et Statius; nullo tamen sensu. Nam et interrogationis notam retinuit, et confirmativæ particulæ Et loco perperam substituit Ut: quod quale sit necdum in mentem venire potuit mihi, omnem loci hujusce constructionem ex iis, quæ statim porro insequuntur, petendam autumo. Ut significet Poëta: Si unquam Veneris numen per iracundiam forte, quæ amantibus utique familiaris, vel dicto modo, hoc est, leviore Tibul. 2 P

aliquo convicio læsisse temere argui possit, se causam haud dicere, quin illico illi meritas impietatis pœnas lingua sua ob maledictum persolvat: innuens, nihil se tale ne justissima quidem ob Eroticas injurias indignatione provocatum, ingratissimisque contumeliis lacessitum per ætatis impotentiam vel tralaticie saltem, ullo unquam tempore admisisse.

[ocr errors]

hi non est, quin' Hostilios Lares' speciatim designet, quibus immolabant Romani, quod ab iis hostes arceri putabant. Auctor Festus: ad quos etiam Propertius visus respexisse, quum seribit: 'Hannibalemque Lares Romana cæde fugantes.' Atqui hoc ipsum non Laribus hisce Hostiliis, sed vero Herculi Tutano attribuit Varro bellissimis Senariolis illis: 'Noctu Hannibalis quum [lego, quod] fugavi exercitum, Tutanus hoc, Tutanus Romæ nuncupor. Hac propter omnes, qui laborant, invocant.' In quo postremo etiam versu pronomen desiderari suspicor: idque post priorem dictionem illam ponendum hoc quidem modo et ordine: Hac propter nie omnes, qui laborant, invocant:" quod fugavi,' id est, quia, sive quo

[ocr errors]
[ocr errors]

eo, vel ideo Tutani cognomentum inditum a Romanis est mihi.

Lib. 1. Eleg. 6. vs. 5. Jam mihi tenduntur casses: jam Delia furtim Nescio quem tacita callida nocte fovet] Argute. Etenim ad commune illud amoribus Tibullianis cum Delia, id est, Diana, cognomentum allusum: quæ Dea venandi studio præesse credita antiquitus: ad quam rem plagis cassibusque cumprimis opus, Ad colles saltusque indagine reticulata Cingendos, canibusque in retia compellendas Etniam, fugavi. ‘Tutanus hoc,' id est, clamore feras.' Qua de re consulenda lib. IV. Carm. 3. ex Sulpitiæ persona ad Cherinthum amatorem suum directa, cui initium est : Parce meo juveni,' &c. Habes mox ibidem: "Neve cubet laxo pectus aperta sinu.' Ne fiat illud scilicet, quod apud Ovidium quondam evenisse sibi Helenæ commemorat Paris: Prodita sunt (memini) tunica tua pectora laxa, Atque oculis aditum nuda dedere meis: Pectora vel puris nivibus, vel lacte, tuoque Complexo matrem candidiora Jove. Dum stupeo visis, nam pocula forte tenebam, Tortilis a digitis excidit ansa meis.'

In eadem Elegia sexta, vs. 59. raræ cujusdam elegantiæ nsus est vocabulo adducit, de matre lena loquens: Hæc mihi te adducit tenebris, &c. Quam lectionem cur Statius mutarit, non video; quum adducere' proprie sit puellam alicui conciliare, ut quidem loquitur Petronius noster: unde etiam adductrices' pro stupri seques tris, sive adeo conciliatricibus vetustatem posuisse crediderim.

Lib. 1. Eleg. 10. vs. 25. At nobis arata, Lares, depellite tela] Dubium mi

Ibidem, vs. 63. Sit lacrimas morisse satis: quater ille beatus, Quo tenera irato flere puella potest] Hoc enim amoris veri, haud simulati, dico, certissimum atque evidentissimum argumentum. Nam nisi perdite efflictimque flagraret misera, animi ægra, amore saucia, susquedeque ferret furiosas amatoris sui æmulationes, impotentiamque ac iracundiam, et quasi oculis pumiceis, quo ægre etiam illi faciat magis præsertim irato, siccocula esse porro ac videri pertenderet : neque, sicnti est apud Plautum, lacrymam exorare posset, unam modo uti exspuerent scilicet.

Lib. 11. Eleg. 1. Ambarvale sacrificium descripturus ante omnia sibi et sociis incolumitatem, bonamque adeo valetudinem comprecatur, his verbis: Quisquis adest, valeat, &c. Hoc est, bene ac belle habeat sese, sospesque ac validus vitam procudat porro: ut quidem ego interpretor; si seorsum tamen a Becano, summo viro, per te sentire liceat mihi, qui, fareat, mavult. Et tamen a me quoque Ovi

dius facit, Fast. Iv. ita Tibullo nostro succentans scilicet: Pelle procul morbos, valeant hominesque gregesque, Et valeant vigiles, provida turba, canes.' Ibid. 'Solvite vincla jugis; nunc ad præsepia debent Plena coronato stare boves capite.' Interpretandum ex Dionysio Halicarnassæo ita porro nobis repræsentante hunc morem: Απέδειξαν δὲ καὶ Ποσει δῶνι τέμενος Ἱππίῳ, καὶ τὴν ἑορτὴν Ιπποκράτεια μὲν παρ' Αρκάδων, Κωνσουά. λια δ ̓ ὑπὸ Ῥωμαίων λεγόμενα κατεστήσαντο, ἐν ᾗ παρὰ Ῥωμαίοις ἐξ ἔθους ἐλινύου σιν ἔργων ἵπποι καὶ ὀρεῖς, καὶ στέφονται τὰς κεφαλὰς ἄνθεσι.

Quod porro legitur Elegia eapse media, vs. 53. Et satur arenti primum est modulatus avena Carmen, ut ornatos diceret ante Deos] Referendum ad Plantinum illud: Larem corona nostrum decorari volo:' ornatos enim nihil aliud, quam coronatos ac mollibas floreisque sertis redimitos, ex ritu superstitionis antiquæ.

commemorat Tibullus nobis: Fataque vocales præmonuisse boves: eo pertinet, quod Eusebius refert; Bovem sub C. Cæsaris mortem in suburbano loquutum, frustra se urgeri, quippe non frumenta, sed vero homines, hoc est, estores brevi oppido defuturos: tantas cadaverum struices, tamque immanes fore acervos scilicet. Ne longum faciam, unum etiam Tibulli locum adscribam, qui est in Carmine ad Messallam: is ad hunc modum in libris formulariis hodie publicatus exstat: Nam mihi cum magnis opibus domus alta niteret Cui fuerant flavi ditantes ordine sulci, Horrea fæcundis indeficientia mensis, &c. Ego secundo versu non ditantes, quod nihili verbum est, hoc quidem loco, sed distantes reponendum præstare ausim: quod quale sit explicat nobis unicus ille Romanæ fidicen lyræ,' quum scribit: 'Est, ut viro vir latius ordinet Arbusta sulcis,' &c. Et tamen Lucretius lib. 11. Largifica stipe ditantes.' consimiliter eloqnutus videri potest. Nisi si quis forte ditantes horrea sulci rescribere se malit :

[ocr errors]

cui lectioni adstipulabitur iterationis ejus venustas, quæ in repetitione verbi Horrea initio porro versus insequentis comparet.

Elegia porro ejusdem libri tertia, quod scribit Tibullus, nihil intonsas comas Apollini profuisse, quo minus tauros Admeti formosus pasceret, mirum alicui haud injuria videri possit, nisi idem sciat, probeque antea compertum ac provisum habeat sibi, bubulcos, &c. [Vide p. 402.] Constat enim veteres tam Romanos quam Græcos, urbanos, haud agrestes dico, maxime semper weρì kaλǹy, ut Aristæneti more loquar, doxoλeîola The Kóμm solitos; neque id adeo mirandum, quum summum,' teste omnium elegantiarum Arbitro, formæ decus capilli.' Elegia deinceps quinta, præsagia_mium furique lupoque. Et hæc in Ti, prodigiaque belli civilis prænuncia continet, de quibus singulatim Auctor de Prodigiis consulendus. Cæterum quod inter alia hoc quoque

Unam etiam sententiam apponam insuper, cujus acumen huic ipsi quoque, Horatio inquam, haud indignum visum, quo Satyram ornaret suam. Sic enim ille: Exilis domus est, cui non et multa supersunt, Et dominum fallunt, et prosunt furibus.' At Tibullus noster de semet ipso quam consimiliter! Et domino satis, et ni

bullum pro tempore inquisisse sufficiat nobis, quorum nonnulla etiam Victori nostro, quum hic apud nos esset, prælegisse commemini.

[ocr errors]

JANI DOUSE FILII

IN

ALBIUM TIBULLUM

CONJECTANEA ET NOTÆ.

[Annotatiunculas Dousæ F. e sequentibus omnes, ut et Dousæ P. ex antecedentibus nonnullas prætermisimus, quæ scilicet jam passim comparent inter Scal. et aliorum Notas, a pag. 369. usque ad pag. 440. Ed.]

CAPUT I.

LIBER I.

Secunda Elegia libri primi excussa. Percussus Baccho, ea lectio firmata novis auctoritatibus. Ebrietatis et amoris comparatio. Janua difficilis. Lampridius explicatus: verax saga, feminæ veratrices. [Vide inter Scal. et aliorum Notas, pp. 374. 375.]

QUOD in ipso pene Tibulliani libri vestibulo occurrit nobis: lib. I. El. 2. vs. 3. Neu quisquam multo perfusum tempora Baccho: an percussum legi debeat, quod veteres quidam libri agnoscunt, a multis varie agitatum est: quorum probationes et exempla ex Plauto, Ovidio, aliisque depromta, quod nunc primum nota non sint, sciens prætereo. Addam his tantum velut supernumerarium testem Alexidem Comicum ita scribentem: Πίνουσ' ἑκάστης ἡμέρας δύ ̓ ἡμέρας Διασειόμενοι τοὺς κροτάφους ὑπὸ τοῦ ἀκρατοῦ. Neque abludit ab his illud Athenæi lib. XI. Θεόφραστος δ' ἐν τῷ Ἐρωτικῷ, Χαιρήμονά φησι τὸν τραγικὸν λέγειν ὡς τὸν οἶνον τῶν χρωμένων κεράννυσθαι, οὕτως καὶ τὸν ἔρωτα. Unde intelligimus cur μεθύειν ἔρωτι Anacreon dixerit, curque amore saucios Ennius et Lucretius

eadem tralatione qua Justinus, sive Trogus Pompeius, mero saucios.' Sed quoniam in hanc amoris et ebrietatis comparationem occasione oblata non quæsita incidimus, lubet panca adscribere quæ id illustrent. Piatarchus in Symposiacis: Ελέχθη ότι τῷ μεθύειν τὸ ἐρᾶν ὅμοιόν ἐστι, ποιεῖ γὰρ θερμούς, καὶ ἱλαροὺς, καὶ διακεχυμένους. Heliodorus lib. tit. Διάνοια ἐρῶντος ὅμοιόν τι καὶ μεθύοντος· εὔτρεπτων καὶ οὐδεμίαν ἕδραν ἀνεχόμενον ἅτε τῆς ψυχῆς ἀμφοτέροις ἐφ ̓ ὑγροῦ τοῦ πάθους σαλευού. σης. Διὸ καὶ πρὸς μέθην ὁ ἐρῶν, καὶ πρὸς τὸ ἐρᾷν ὁ μεθύων ἐπίφορος. Verum ut ad Tibullum revertar, si quis perfusum retinere malit, band valde renitar; præsertim quum hic noster et alibi ita loquatur, et Martialis fere eodem modo: 'Atque inter mensas largo jam nectare fusus. Silius Italicus lib. vii. patrioque Lyæo Tempora quassatus. Comparationem atttem quam ibidem inter amorem et ebrietatem institui, valde illustrabit hge Xenophontis sententia: Απομν. ̓Αγυρῶ δὲ καὶ τοὺς εἰς φιλοποσίαν προκληθέντας, καὶ τοὺς εἰς ἔρωτας ἐγκυλισθέντας, ἧττον δυναμένους τῶν τε δεόντων ἐπιμέ. λεισθαι, καὶ τῶν μὴ δεόντων ἀπέχεσθαι,

« ZurückWeiter »