Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VERGILII MARONIS OPERA.

P. VERGILII MARONIS

O P E R A.

EDIDIT

HERMANNUS PALDAMUS.

EDITIO STEREOTYPA.

EX OFFICINA BERNHARDI TAUCHNITZ.

LIPSIAE MDCCCLIV.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Baer 3-11-24 9.833

PRAEFATIO.

§. 1. Ennius Plauto aetate suppar quum medio saeculo sexto Romam venisset, heroicum versum primus in omnibus fere iis generibus poesis adhibuit, in quibus postea Romani inclaruerunt. Nam et satiras scripsit, quarum mox quasi alter conditor factus est Lucilius, et in epico didacticoque genere ita elaboravit, ut etiam post eversam rempublicam non deessent qui operibus eius mirifice delectarentur, eumque ceteris qui postea floruere poetis praeferre non dubitarent. Constantis huius favoris caussa ut maxime in summo poetae ingenio, quo nemo magis umquam spirabat animum plane Romanum, sita fuisse videtur, ita eadem de caussa factum est, ut non magis quam in Plauto offenderent in iis, quae horridius et durius ab eo dicta videri possent. Quod vitium emendare studueruntpoetae saeculi septimi, dum omnia ad certae regulae severitatem exigebant. Quo in numero habendus est, qui solus nobis exstat pene integer, Lucretius, ut Ciceronibus visum est, non multis ille luminibus ingenii, multae tamen artis, quae quanta fuisset, nunc demum Lachmanni sagacitate patefactum est. Hi autem poetae omnes, quamquam lima et cura Ennium superaverunt, tamen in eo peccasse videntur, quod, dum res gestas enarrant aut doctrinas philosophorum exponunt aut in rerum naturalium descriptione versantur, saepius ad id genus orationis delapsi sunt, quo prosarii scriptores utebantur: rursus autem, maxime in exordiis, epilogis, digressionibus, in laetum ac sinuosum dicendi genus metaphoris ceterisque luminibus orationis distinctum sese extulerunt, quod mirum quantum discrepabat ab simplicitate et siccitate ceterae orationis. Hinc natum tumidum istud et exile, quo duplici vitio premebantur plerique ii poetae. Iam qui primus et ab illa quam diximus regulae severitate recessit, auriumque iudicio quam legis constantiae obtemperare saepius maluit, omnemque dictionem tam callide temperavit, ut mollis ac facetae i. e. per omnes partes aequabiliter fusae orationis laude exornaretur a summo poeta criticoque, P. Vergilius Maro exstitit. Huius igitur iam vitam enarrabimus, secuti Probum et Donatum, quorum hic et plurima ex Suetonio hausit, neque propter ineptos quosdam qui ei assuti sunt pannos dignus est cui, quod plerique recentiores fecere, fidem denegemus.*)

*) Quae Donati et Probi nomine feruntur duae Vergilii vitae communem fontem habent Suetonium, cuius dictionem etnar

randi genus facile agnoscendum uberius persoquiturF.Gronovius in adnotationeDo. natianae vitae apud Burmannum. Ac Cl.

« ZurückWeiter »