Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

§. 2. Natus est P. Vergilius Maro Cn. Pompeio Magno, M. Licinio Crasso primum coss. a. u. 684. idibus Octobribus in pago, qui Andes dicebatur, haud procul a Mantua sito. Patre utebatur humili natu, viatoris cuiusdam mercenario, mox ob industriam genero, matre Maia Polla, quae cum marito rus propinquum petens et ex ipso itinere divertere coacta in subiecta fossa partu levata · esse dicitur. Nec somnia aut ostenta futurae gloriae puero et antequam in lucem editus esset et iam crescenti defuisse ferebant. Is autem tenui facultate nutritus inde ab a. 696. Cremonae litteris operam dedit, iisdemque quibus natus erat iterum coss. a. 699. togam virilem sumpsit, quo anno Lucretius ipse se interfecit anno aetatis XLIV.Sumpta toga Mediolanum transgressus inde Romam, fortasse etiam Neapolim, litterarum percipiendarum caussa se contulit, Romaeque Parthenio in Graecis litteris, in philosophia Syrone Epicureo magistris, Cornelio Gallo autem et L. Vario, clarissimis mox poetis, usus est condiscipulis. Quando domum re

1 De

Tiberius Donatus quidem, S. Hiero-
nymi praeceptor, praeter hanc vitam com-
mentarios reliquit in Vergilii opera,
ab
Hieronymo laudatos adv. Rufinian. I. p.
367. In Vita multa manifesto interpolata,
veluti c. III. IV. XVII. XIX, alia iniuria
maxime ab Heynio addubitata. Altera
Vita multo brevior et rarius in editionibus
repetita Probi nomen prae se fert. Quem
non esse clarissimum illum M. Valerium
Probum Berytium, de quo luculenter agit
O. Iahnius Prolegom. in Persium p.
CXXXVI sq., quique ab aliis Probis dili-
genter discernendus, certum est, nec di-
screpat a Donato, nisi quod nomen matris
plenius habet Maia Polla, quum Donatus
eam Maiam, Phocas autem grammaticus
in poemate de Vergilii vita (Anth. Lat. I,
2, 186 ed. Burm., apud Heynium T. I. p.
CXXXVII ed. W.) Pollam appellet.
interpretibus Vergilii, qui paullo post mor-
tem elus extiterunt, conferendus Surin-
garus in Historiae criticae scholiastarum
Latinorum P. II. Quorum gravissimus ha-
bendus est Probus ille, qui sub Nerone
vixit et omnium Vergilii interpretum As-
pro tantum aetate cedit. Commentaria et
sententias eius commemorant passim Gel-
lius, qui etiam cum iis locutus est, qui
Probum disserentem audierant, Servius et
maxime scholia Veronensia ad Bucolica
plerumque pertinentia, quae post Maium
accuratius et emendatius nuper edidit H.
Keilius. Ex quibus id liquido adparet, tex-
tum nostrum multis in locis alium fore,
si eius commentaria integra ad nos per-
venissent. Verum unius Mauri Servii
Honorati interpretatio extat integra, ut
videtur, sed interpolationibus deformata.

-

Is Macrobii aequalis in Saturnalibus disputans inducitur eiusque honorifica mentio multis locis fit, veluti Sat. I, 2. 24. VI, 6. VII, 11. Ac sane dignus est qui etiam a nobis collaudetur: nam commentaria eius, de quibus Heynius iniquius iudicare coepit, rectius sensit Wagnerus, Vergilii interpretem consuluisse fere numquam paenitebit, neglegentem ea facile accuratior sententiarum intellectus fugiet. Quod magis patebit, si quando editio parata fuerit, cui certius fidere licet quam quae nunc feruntur, ex quibus sola editio P. Danielis propter diligentiam ac fidem, qua codicum corruptelae saepe monstruosae typis expressae sunt, cum laude commemoranda est. - Qui autem Donati, cuius supra mentionem fecimus, nomine insignitur commentarius et in antiquioribus editionibus, veluti G. Fabricii, invenitur, is parum dignus tanti nominis splendore aut nulla aut perpauca ipsius Donati continet. Praeterea fragmenta extant ex variis commentariis excerpta admodum multa, quae collegit et ineditis supplevit Suringarus 1. 1. In his maxime eminent scholia Philargyrii sive, ut Wagnerus comm. de Iunio Philargyro P. I. (Dresdae 1846) probavit, Iunilii Flagrii in Bucolica et Georgica, quorum excerpta sive laciniae quae extant Servio iuniorem fuisse probant. Verum de his omnibus lubricum et anceps iudicium manebit, donec et Servii textus emendatior prodierit et quid de Pomponii Sabini in Vergilium commentariis censendum certius constiterit, quem aut multa finxisse aut pleniore scholiorum, etiam Probi, quam nos habemus codice usum esse necesse est.

versus sit non constat, exeunte autem a. 711. quum Asinius Polio Galliae cisalpinae praeesse coepisset, eo suasore Bucolica scribere instituit. Nam aliquam ei famam poeticae indolis iam tum fuisse inde colligi potest, quod non solum puerile quoddam eius epigramma a Donato servatum est, sed etiam carmina quaedam, Culex et Moretum inscripta, adulescentem composuisse omnes consentiunt. Atque Moretum quidem ex Graeco Parthenii in Latinum convertisse traditur. Bucolica autem quum annos natus XXVIII, i. e. a. 712, scribere coepisset, triennio perfecit. Quo anno quum eclogae, ut vulgo dicunt, II. et III. compositae sint, I., cui VII. antecessisse videtur, a. 713. scripta est, posteaquam verno eiusdem anni tempore Octavianus Caesar opus invidiae plenum aggressus promissa veteranis ad Mutinam facta solvere coepit. In tristi hac agrorum divisione, quum Cremonensium àgri non sufficerent, Mantuani agri parte addita factum est, ut etiam Vergilius vel potius parentes eius (nam grandis natu eos amisisse dicitur, materque alteras nuptias inisse videtur) praediolum suum non adeo fertile amitterent. Romam vero quum poeta adisset, ab Octaviano praedii, quod Clodius quidam occupasse dicitur, incolumitatem impetravit, qua de re blanditur Caesari carmine I., quod secutum est eodem anno vel paullo post V. Ex ceteris eclogis duae certa temporis quo scriptae sunt indicia habent. Nam bello Perusino mense Martio a. 714. confecto, ubi Polio ex provincia, quae ei obtigerat, fugatus est, Alphenus quidam Varus, quem eundem esse atque Catullianum Varum (X, 1. XXII, 1.) etAlphenum (XXX, 1.) haud improbabile duco (nam Weicherti de Varis et Variis disputatio rem satis impeditam confudit magis quam enucleavit), legatus transpadanae provinciae praefectus est, qui adiutoribus utebatur Antonio Musa, agrorum limitatore Mantuanisque irato, et Cornelio Gallo, Vergilii condiscipulo. Tum eidem iterum ager ipsaque pene vita vi Arrii cuiusdam centurionis erepta est; agrum tamen, quum Romam confugisset, ubi in villa Syronis praeceptoris sui latuisse dicitur, Maecenate ut videtur adiuvante, mense fere Octobri a. 714. recepit. Quam calamitatem deplorat ecl. VIIII., Varo laudes pollicitus, si modo Mantuam servaret. Quas cecinit ecl. VI. ita, ut fere idem in eo atque Catullus expertus videri possit, qui sic queritur c. XXX: idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque Ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. Paullo ante Polioni, ubi in gratiam cum Octaviano rediit, consuli filius Asinii Galli nomine mox inclarescens natus est, quem Vergilius ecl. IV. vergente a. 714. composita celebrat. Ecl. VIII. autem eiusdem Polionis laudes continens scripta sit necesse est ante mensem Novembrem a. 714, quo tempore Polio ex Illyrico reversus triumphabat. Itaque quum reliqua carmina in id quod diximus temporis spatium includenda esse recte censuissent omnes fere interpretes, iidem, grammaticorum veterum quodam errore decepti, X. carmen ultra hos terminos evecti a. 717. assignaverunt. Nomina enim Cytheridis et Lycoridis quum alibi, tum hoc loco confusa sunt a gramma

ticis, qui, ut solet fieri errore semel commisso, adeo lapsi sunt, ut vetulam M. Antonii amicam ante Fulviae nuptias dimissam, Cytheridem mimam, Volumnii Eutrapeli libertam, Lycoridem Galli esse vellent. Quod vel hanc ob caussam reiciendum videtur, quod duobus fictis nominibus nulla mulier Romana usa est. Omnes autem difficultates, quae satis magnae sunt in hoc carmine, facile solves, si sic mecum statueris, significari a Vergilio elegias Galli Lycoridis nomine insignitas quattuorque voluminibus comprehensas et magna fama nobilitatas, quorum unum alterumve a. 715. seorsim editum esse potuit.

§. 3. Nullum autem difficilius ad intelligendum est opus Vergilii et in quo partim, opinor, ipsius poetae partim veterum interpretum culpa magis haereas quam Bucolicon liber, de quo nunc explicatius dicemus. Habebat sane Polio cur Vergilium ad bucolica scribenda impelleret. Nam ut is in Culice Moretoque insignem vitae rusticae amorem subtilemque eius notitiam comprobaverat, ita non dubitandum videtur, quin manifesta Alexandrinorum poetarum imitatio in iisdem apparuerit. Nam nec desunt etiamnum vestigia huius imitationis in reliquiis Euphorionis admodum tenuibus, et veri haud dissimile reor, si Vergilius et Gallus Tullio innotuissent, hunc eos inter Euphorionis cantores pariter relaturum fuisse atque Cinnam, ut opinor, quosque alios hoc nomine irrisit. Pastoricium autem carmen quum ab Alexandrinis praecipue excultum sit, habuit Vergilius Theocritum, in cuius imitationem sese componeret. Quem non aequasse in hoc genere carminis, fortasse ne voluisse quidem, mirandum non est reputantibus et diversam utriusque linguae condicionem, et quod adulescens primusque id Latio ostendit, aususque est inter turbulentissima tempora rei publicae de bonis vitaque anxius ac sollicitus coactusque multa inserere ad voluntatem potentium amicorum sibi conciliandam, quae abhorrerent a simplicitate carminis bucolici. Qua re ne a veteribus quidem omnia haec carmina pro rusticis habita sunt, abs quibus longe dissidet allegorica illa elocutionis ratio, qua usum esse interdum Vergilium satis quidem constat. Quantopere vero ineptiverint in his allusionibus indagandis veteres commentatores dici vix potest. Quamquam verendum est, ne vulgo parum attentum sit in Donati verba, bucolica georgicaque emendavit. Facile enim fieri potuit, ut poeta, qua nimia erat diligentia, plura in altera editione vel immutaret vel extenuaret tolleretque, quorum aliqua in scholiis superfuit fama ac memoria. Cui quidem rei multum tribui nolim: nam ne antiquissimis quidem temporibus defuerunt, qui simplicia praeferrent contortis et quaesitis. Veluti sententia eorum, qui in ecl. V. Daphnidem pro poetae fratre, Flacco, accipiebant, apud Servium primo loco posita est et merito, si quid sapio: contra quae nunc valet opinio ab Iunilio Flagrio aliisque uberrime exposita in C. Gu. Muelleri Analectorum Bernensium partic. III. Bernae 1841. edita et a R. Klausenio in libro de Aenea et Penatibus p. 530 sq. optime exornata, sub Da

phnide rustico adulescente intelligendum esse dictatorem Iulium Caesarem quinquaginta quinque annos natum, quam equidem subabsurdam mihi videri candide fateor, originem traxisse videtur ex male intellectis ecl. VIIII. vv. 47 sq. Tutissimum igitur videbitur Servium sequi sic disputantem ad ecl. III, 20.: refutandae sunt allegoriae in bucolico carmine, nisi cum ex aliqua agrorum perditorum necessitate descendunt. Id quod cadit in eclogas I. et VIIII. Quod utut est, quamquam Vergilius ne artem quidem Theocriti in versibus incidendis imitatus est et satis multa aliena et tumida et languide dicta videri possunt, nonnulla autem corrupta habenda sunt: tamen ea est numerorum volubilitas et elegantia, felix imaginum ubertas, sermonis quottidiani pulchra imitatio, regionum et hominum brevis plerumque et accurata descriptio, sensuum teneritas et simplicitas, rerum varietas, ut non solum incorruptae mentis adulescentibns, sed etiam sinceri et subacti iudicii viris carmina haec iuvenilia non hanc unam propter caussam et placuerint et placitura sint, quod plura in iis niteant quam sordeant. Ceterum in his carminibus quantum licet codicibus obtemperandum, abs quibus si discesseris, omnia adeo incerta, ut ne ingeniosissimae quidem coniecturae, qualis est G. Hermanni ad Bion. p. 46 sq. quidquam tribuendum videatur. Nam quae hic inter alia delenda censet ecl. VIII, 49, crudelis mater magis, ea vereor ne Culicis auctor tueatur v. 290: sed tu crudelis, crudelis tu magis, Orpheu.

§. 4. Pace restituta quum Vergilius Romam profectus Bucolica uno volumine iuncta edidisset, Maecenati, quem iam antea pene ignoto subvenisse narravimus, mox ita familiaris factus est, ut vere a. 716. una cum Vario Horatium ei commendare ausus sit. Ubi vero Maecenatis suasu Georgica componere instituit, Neapolim et in agrum Nolanum, ubi praedia habuisse videtur, secessit eaque septennio confecit inde ab a. 717. usque ad a. 724. vel 725. Versatum autem esse eum hoc tempore etiam ad Tarentum flumenque Galaesum testatur ipse G. IV, 125 sq. Propertiusque II, 34. Georgicon vero libri editi seorsim, ut primus prodiret a. 719 (vide plura in C. Frankii Fastis Horat. p. 22-25. n. 2), duo posteriores fortasse coniuncti post pugnam Actiacam, quos recitasse videtur Caesari initio a. 725. iterum ex oriente redeunti (nam primum non ultra Brundisium processerat) et Atellae morbo faucium decumbenti. Quo in opere, quod agri colendi, arborum vitiumque serendarum, pecorisque et apium habendarum praecepta continet, maior ars cernitur singularum rerum collocandarum, maiorque verborum simplicitas imaginumque moderatio. Nam et rarius relabitur in affectatae et putidae doctrinae vitium, quod vitium erat Alexandrinorum proprium, quo referam G. III, 12 Idumaeas palmas, eiusdemque libri v. 344 sq. armentarium Afrum cum Amyclaeo cane et Cressa pharetra, nec facile siccitatis Lucretianae admonemur, ut G. III, 123 his animadversis etc., verum mirifice temperat sterilitatem praeceptorum prudenti delectu et beata digressionum ubertate, medioque quodam stilo usus proprietatem verborum cum

poetico eorum decore coniungere studet. Neque commemoratione non digna videtur perfaceta illa allegoria, qua poeta uti solet, ubi de animalibus, maxime de apibus, agit; quae enim vocabula proprie de Romanae reipublicae institutis usurpantur, ea dum ad animalia transfert, animos legentium quantopere delectet dici vix potest. Quo in genere ne habebat quidem in totum quem sequeretur, quamquam in singulis Lucretium maxime expressit. Nam quod ipse carmen suum Ascraeum appellat, significat Hesiodum primum versibus egisse de agricultura. Sed Xenophontem, Magonem, Varronem, Ciceronem secutus in singulis praeceptis tantum praestitit, ut didactico carmine superaret veteres omnes, inter recentiores vix invenias quem cum eo componere audeas. Ceterum Georgica quoque emendavit, mutavitque laudes Nolae propter iniuriam a Nolanis acceptam (v. Serv. in G. II, 224.) et Galli praeconio Augusto iubente post infelicem eius obitum Aristaei fabulam supposuit IV, 315 sq.

§. 5. Tum Georgicis editis, quod iam priusquam Bucolica scribere coepisset voluerat, ut res Romanas Albanasque carmine celebraret, quum sive temporum iniquitate sive, ut tradunt, nominum difficultate deterritus omisisset (v. ecl. VI, 3), id ita mutavit consilium, ut imperii Romani et Iuliae gentis Augustique origines laudesque sibi canendas proponeret. Quod opus varium ac multiplex, Aeneidos nomine insignitum,posteaquam undecim annis absolvit, triennio continuo, ut ait Donatus (§. 51.), omnem operam limationi daturus morte absumptus est. Etenim vixdum ad Graeciam appulerat opus suum ibi perpoliturus atque Athenis in Augustum inciderat ex oriente revertentem, quum Megara excurrens languorem nactus est, ex quo cum principe in Italiam reversus Brundisii obiit a. d. 10. kal. Octobr. a. 734, C. Sestio, Q. Lucretio coss. Ossa eius Neapolim translata ipso petente. Testamento autem praeter alios L. Varium et Plotium Tuccam heredes fecerat ea condicione, ut Aeneidem publicarent, nullo versu addito aut suppleto, demptis autem quae delenda censuissent. Quamobrem factum est, ut imperfectos versus relinquerent intactos, obliti autem ab iis praeter alia quaedam in nostris libris non comparentia dicantur de Helena versus lib. II, 567-588. Editum autem videtur poema ante a. 737, ad quem Hieronymus adnotat: Varius et Tucca poetae habentur illustres. De quo priusquam uberius agamus, cetera perse

quamur.

Vergilius igitur corpore et statura grandi, varia valetudine per totam vitam usus, plerumque ex stomacho et faucibus ac dolore capitis laborabat, sanguinemque saepius reiciebat. Quibus malis quum summa abstinentia, tum secessu in mitioribus Italiae regionibus et in Sicilia Graeciaque occurrere solebat. Nam etsi tardior in dicendo et timidior coetus hominum fere fugiebat, non defuerunt tamen quae vitam ornare et beare solent. Possedit enim prope centies sestertium, domumque in Esquilino monte, maxime Augusti liberalitate, quam multa cum dantis laude praedicat Flaccus

« ZurückWeiter »