PUBLII OVIDII NASONIS QUE EXTANT OMNIA OPERA

Cover

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 24 - Quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis. Per totidem menses a funere coniugis uxor 35 sustinet in vidua tristia signa domo.
Seite 36 - Phoebus et annus idem." 165 Post ea mirabar, cur non sine litibus esset Prima dies. „Causam percipe!" lanus ait. „Tempora commisi nascentia rebus agendis, Totus ab auspicio ne foret annus iners. Quisque suas artes ob idem delibat agendo, 170 Nec plus quam solitum testificatur opus.
Seite 80 - Ceresque, farre suo gravidae visceribusque suis. officium commune Ceres et Terra tuentur : haec praebet causam frugibus, ilia locum. 675 consortes operis, per quas correcta vetustas, quernaque glans victa est utiliore cibo : frugibus immensis avidos satiate colonos, ut capiant cultus praemia digna sui.
Seite 105 - Herculeae superessent semina gentis, credibile est ipsos consuluisse deos. nam puer impubes, et adhuc non utilis armis, unus de Fabia gente relictus erat : scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret.
Seite 40 - Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt. quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae vitiis sunt alimenta vices. 215 sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. in pretio pretium nunc est : dat census honores, census amicitias : pauper ubique iacet.
Seite 168 - Ergo animi indociles et adhuc ratione carentes 120 mensibus egerunt lustra minora decem. annus erat, decimum cum luna receperat orbem. hic numerus magno tunc in honore fuit, seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, seu quia bis quino femina mense parit, 125 seu quod adusque decem numero crescente venitur, principium spatiis sumitur inde novis.
Seite 150 - Concipit, et caeco raptus amore furit. Forma placet, niveusque color, flavique capilli, Quique aderat nulla factus ab arte decor : Verba placent et vox et quod corrumpere non est ; Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit.
Seite 357 - ... manus puras fontana perluit unda, vertitur et nigras accipit ante fabas aversusque iacit ; sed dum iacit, " haec ego mitto, his " inquit
Seite 26 - Idibus alba lovi grandior agna cadit. Nonarum tutela Deo caret. Omnibus istis, Ne fallare cave, proximus Ater erit. Omen ab eventu est; illis nam Roma diebus Damna sub adverso tristia Marte tulit.
Seite 296 - Nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas. Tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos. 760 Nec dryadas nec nos videamus labra Dianae, nec Faunum, medio cum premit arva die. Pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque, et valeant vigiles, provida turba, canes.

Bibliografische Informationen