ibi est in rebus, quas traditas acceperat, explicandis et exornandis in Fastorum autem carmine multa tenuiter tractata, multa breviter relata, multa ex aliis scriptoribus repetita videmus. Neque aliter per rerum illarum naturam fieri poterat, quum sæpe Grammatici partes agenda essent, quas ille minime fastidivit; immo diserte id egit, ut docendo et explicando prodesset tam æqualibus, quam posteris vetustatis cognoscendæ cupidis. Non tamen, quum hæc dico, sua laude poetica hoc carmen fraudare volo. Quod contra ita decurrit, ut mentem tuam alliciat, allectam suaviter teneat. In illecebris, quas eum in usum adhibuit, primum posuerim interventum Deorum. Sic in principio statim operis Janus adest, omnemque mythologiam suam, implicitam illam sane, longiore illo cum vate sermone, 89-286, expedit. Procedente libro illo, vers. 695, Musa intervenit atque Sementivæ originem indicat. Lib. III, 170, Mars eloquitur, quæ sint Matronalia; vers. 260 Egeria Nympha, cur Salii Martis arma ferant, enarrat. Lib. IV init. Venus adest, poetamque myrto tactum numine suo implet; vers. 191, Magna Mater unam ex Musis excitat, quæ eumdem instruat; vers. 723, Pales adjuvat Palilia canentem; V, 191, Flora ipsa facundissime omnia, quæ ad ipsam pertinebant, refert; VI, 251, Vesta nonnulla suppeditat de sacris suis; vers. 655, Minerva discessum tibicinum narrat et reditum. Sed in primis memorabilia sunt duo ex hoc genere loca; V init. ubi tres Musœ, et VI init. ubi Juno, Hebe et Concordia sententias dicunt de nominibus Maii et Junii; quibus locis disquisitio grammatica, eaque admodum tenuis, dramatis suavissimi formam induit. In reliquis illis figmentis non multum quidem ingenii elucet ; namque Dii vel respondent interrogati ad singula, vel continua utuntur oratione ; tamen vel sic non male variatur et animatur carmen. Varietatis causa et homines vates induxit, sacerdotem, hospitem et matronam, quibus se nonnulla accepisse fingeret. In rebus vel gestis, vel ut gestis referendis ubique se ut poetam ostendit, verbis delectis, figuris, sententiis insertis, notationibus variis, oratiunculis fictis. Non enim ut historicus, II, 195 sqq, interitum Fabiorum in bello Veientino narrat; non II, 394 sqq, negotium eorum, qui Romulum et Remum in Tiberi mergendos ferebant ; non II, 685-852, Tarquinii Superbi, Sextique filii facinora; non III, 259-398, delapsum peltæ e cælo; non 523-685, Annæ discessum a sorore et adventum in Italia; non IV, 249-348, curam Romanorum in arcessenda Magna Matre Deum. Tam illa, quam plura alia loca poeticis luminibus distincta vides. Et quoniam in illis historiæ fides impetum ingenii coercebat, idcirco etiam ea admiscuit, in quibus ingenio suo atque phantasia posset indulgere, ut III, 459-516, Thesei et Ariadnes fabulam, quam in Metamorphosesin breviter attigerat; IV, 417-620, Proserpinæ raptum Cererisque errores. Adde ludicra illa, I, 393, de Sileni asello Priapique libidine, quæ cum varietate quadam repetita sunt lib. VI; tum II, 305, de Omphale et Hercule; III, 741, de Sileno mel reperiente : in quibus eamdem, quam in altero illo opére, et phantasiam et petulantiam observabis. Insignis est locus, ingenioque poetico dignus, III, 11-54, de Rhea Silvia; suavissima reperitur, V, 191-330, Floræ narratio. Quid? quod et tenuissimis rebus, quæ ad numerum et ordinem mensium, ad discrimen dierum, ad etyma vocabulorum pertinent, genealogia Dardani, Pleiadum nominibus, catalogo Græcorum, qui in Italiam pervenerunt, aliquid tamen gratiæ addidit, ut libenter cognoscantur. Illis multa interposuit, quæ lectorem impense tenent, veris descriptionem, laudes primorum Astronomorum, locum egregium de Veneris potentia, hymnos, preces ad Cererem et Terram, ad Palen, ad Robiginem, et mercatorum ad Mercurium, notationes morum priscis et recentioribus temporibus, Augusti laudes et cum Romulo comparationem. Sedulo elaboravit, ut rebus tractandis variam formam daret, ut plurima animaret, atque doctrinæ suæ copiis exornaret. Ac varietatem quidem haud scio an in vinculis quoque admireris, quibus singulorum dierum seriem connectit. Rerum igitur innumerarum copiam, quas nosse et Romanorum olim intererat, et hodie nostra interest, perspicue atque jucunde retulit, neque neglexit Augustum, omnemque domum Cæsaream pie venerari. In hoc carmine componendo Elegos adhibuit, quibus antea in amoribus canendis usus erat. Quam audaciam excusat, lib. II init., et multo magis, vers. 125, ubi honores Augusti celebrat, eamque tangit etiam VI, 21. An Callimachus in causis suis eodem carminis genere usus sit, in eo viri docti non consentiunt; affirmant enim Salmasius ad Solin. p. 601, et Hemsterhusius in Ed. Ern. ad fragm. 19, quos Lenzius sequitur; negant Valckenarius ad Callimachi fragm. p. 10, et Ernesti. Ac Lenzius quidem etiam observat, Propertium quoque carmina quædam argumenti historici elegis concinnasse. Quum Ovidius hos sex Fastorum libros Augusto sa cratos absolvisset, a. U. 762, ætatis 52, patria pulsus est; Trist. II, 532-549. Sed in exsilio eos recognovit, atque nonnulla, quæ serius gesta erant, inseruit; nam et de exsilio suo queritur, et Germanici de Cheruscis atque Cattis triumphum, qui in a. U. 770 incidit, memorat. Opus sic auctum, atque, quum Augustus interea exstinctus esset, Cæsari Germanico dedicatum, eodem illo haud dubie anno vulgavit. Paulo post ipse mortuus est, neque adeo reliquos menses, quos se et ipsos cantaturum esse, II, 57, promiserat, addere potuit. Vid. Masson. in Vita Ovidii, ad a. U. 759, 762, 770. AMICE LECTOR, KALENDARIUM, quod vides, quum in vetustis membranis reperissem, quamvis mendosum fœdeque depravatum multis partibus et ab homine hujus argumenti non satis perito confectum, quia tamen Fastis Nasonianis attexitur plerumque in codicibus antiquis, nos quoque illud in editione hac nostra nequaquam duximus omittendum, adornaturi et ipsi aliquando Fastos, qui Nasonianis accuratius respondeant. Vale. |