Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PRÆFATIO

EDITIONIS PRIMÆ.

QUUM Ovidii Metamorphoses olim edidissem operamque iis impensam non improbatam esse viris doctis vidissem ex eo, quod nuper editio illa typis esset repetenda, placuit similem curam Fastis ejusdem poetæ adhibere, cui carmini similitudinem quamdam cum illo altero intercedere constat. Neque operam talem supervacuam, opinor, reddidit priorum Editorum copia. Immo mirari licet, suavissimum hoc carmen, nec illiberale ad cognoscendum, neglectum propemodum esse ab iis, qui libellos veterum in scholis lectitandos separatim ediderunt. Neglectum certe jacuit in Germania inde a Taubnero usque ad ea tempora, quibus Lenzius in Encyclopædia Scholastica partes quasdam ejus repetiit, notisque illustravit : Krebsius autem primus fere exstitit, qui versionem ejus vernaculam vulgaret. Postquam manum admoveram operi, cognovi quidem Gesenium, V. Į idem jam moliri, specimenque laboris sui proposuisse; nihilo tamen minus, quoniam rationem

VI.

D.

ejus a mea nonnihil discrepare videbam, persistere in opere cœpto placuit. De mea ratione pauca sunt, quæ moneam. A recensione Heinsio-Burmanniana passim recedendum mihi videbatur : neque omnes lectiones, quas Mitscherlichii V. D. judicium elegit, servare poteram. Itaque textum ipse, qua potui diligentia, constitui, singulisque locis factæ mutationis reddidi rationem. E variis lectionibus, quas exempla carminis tam scripta, quam edita suppeditabant, memorabiles, conjecturas autem virorum doctorum, quæ quidem mihi innotuerunt, omnes exhibui, additis judiciis tam aliorum, quam meis qualibuscumque. In interpretando id agendum erat, ut modus servaretur : nam si quis omnia, quorum explicandorum occasionem hoc carmen præbet, copiosius illustrare velit, majorem in molem facile liber increscat, plurimis etiam excursibus et disputationibus oneratus. Rerum cælestium rudem fuisse Ovidium, atque in iis referendis subinde peccasse, satis constat. In iis igitur castigandis non longus fui; satis mihi fuit menubi subobscura esset, aperire. Scripsi

tem poetæ,
Fulda Kal. Mart. м DCCC XI.

PROOEMIUM.

QUAE UAE causa impulerit Ovidium, ut ad Fastos Romanorum elegis exornandos adjiceret animum, equidem liquido dicere non ausim. Mitto Propertii (IV, 1, 69) verba, Sacra diesque canam, et cognomina prisca locorum, quibus excitatus prævenisse amicum nonnullis videtur. Memorabilior est sententia eorum, qui Callimachum putant ab eo esse expressum. Hunc enim constat carmine, cui À.TìWY sive Causarum nomen inscriptum, rerum antiquissimarum, ad Deos et heroas pertinentium causas (αἴτια ωγυγίων ἡρώων nai paxápwv) explicuisse; cujus carminis fragmenta, sed brevissima, Bentleii curis collecta, in editione Callimachi Ernestina, tom. II, p. 416-426, leguntur. Et ex his quidem fragmentis operis ratio minime cognoscitur; verum Anthologia Græca, tom. IV, pag. 236, Epigramma habet, unde poetam usum esse hoc figmento videmus, ut in somnis se diceret in Helicona abreptum, quæ quæreret, ex ipsis Musis accepisse. Et sane, etiam Ovidius in Fastorum opere Causas multarum rerum, Causas multarum rerum, non Romanarum tantum, exponit, quin et Deos sibi Musasque fingit apparuisse, ut, quæ abdita laterent, sibi aperirent. Etiam hoc certum est, Callimachi carmen satis notum fuisse Romanis, laudatumque a Varrone, Martiali, Plutarcho, Servio aliisque. Ruhnkenius denique locum ex Trist. V, V, 33 sqq, notavit, quem ex ipsis illis Callimachi Airios expres

sum esse judicat. Concedamus igitur, quod et recentissimi Fastorum Interpretes, Lenzius, Krebsius, Gesenius, amplexi sunt, quodque etiam Jacobs in Animadv. ad Anthol. Græc. vol. III, P. II, p. 161, tuetur, Callimachi carmen obversatum esse Ovidii ingenio, quum suum opus moliretur. Aliud tamen est, causas rerum ab heroibus gestarum, non constat quo ordine, canere; aliud, Kalendarium Romanum carmine persequi, causasque reddere eorum omnium, quæ ad dies singulos paucis literis notata erant (*). Exemplum ejus Argumentis librorum subjecimus, id quidem, quod e pluribus, quæ exstant, etiam Mitscherlichius elegit. Formam ejus fuisse videmus talem, ut non nisi ingenium multarum rerum scientia inundatum, atque tenuissimis etiam rebus exornandis idoneum, ad se tractandum invitare posset.

In examinandis carminibus inventio rerum ac dispositio primum spectari solet; atque his ingenium poetæ vel maxime æstimatur. Verum Ovidio inde laus debetur prope nulla; etenim Fasti docebant ipsi, et quas res, et quo ordine singulas tractaret. Illæ vero ad hæc ferme capita revocari possunt : ad descriptionem anni Romani, numerum, ordinem et nomina mensium, discriminaque dierum; ad cælestia nonnulla, ortum et occasum siderum, initia vicissitudinum annuarum, solisque per signa Zodiaci decursum; ad dedicationem templorum; ad festorum et ludorum vel rationem, vel originem ; ad res denique memorabiles,

(*) De Fastis Romanorum, tam Kalendaribus quam Historicis, pauca diximus ad I, 1 et 7. Plura de iis disputat Gesenius in Symbolis Observat. ad Ovidii Fastos. Nonnulla etiam præmisit Lenzius notis ad loca selecta Fastorum in Encycl. Schol.

vel ab antiquis Romanis, vel ab Augusto, Tiberio Germanicoque gestis. His Ovidius præter necessitatem siderum multorum originem addidit. Insigne igitur hoc opus et uberrimum dixeris a rerum ad cognoscendum minime illiberalium copia. In istis autem omnibus non licebat poetæ, quæ vellet, fingere, sed ea lege tenebatur, ut quæ notata essent ab aliis, aut tradita, ea fideliter repeteret ; et, si traditiones sententiæque inter se dissiderent, aut eam excerperet, quæ ipsi videretur proxime ad verum accedere, aut plures lectori dijudicandas proponeret. Atque hunc cursum per totum carmen tenuit. Ortum et occasum siderum notasse videtur e Kalendario quodam, adhibito etiam Astronomi cujusdam Græci libro; originem siderum hausit ex mythologis, quos in Metamorphosesin secutus erat; reliqua petiit non ex Annalibus tantum, quanquam eos solos bis nominat, sed e plurimis illis monumentis librisque, quibus res Romanorum enarratæ atque illustratæ erant. Multi enim, in quibus Varro præ cæteris memorabilis, in rituum Romanorum origines diligenter inquisiverant; unde et serius Plutarchus Quastiones suas Romanas, aut Κεφαλαίων καταγραφήν excerpsit, quibus et ipsis in Romuli Vita nomen Αἰτίων Ρωμαϊκῶν tribuit. Quin Butas quidam carmine elegiaco et ipse hoc argumentum tractavit, cecinitque Αἰτίας μυθώδεις περὶ τῶν ̔Ρωμαϊκῶν, ε quibus Plutarchus, in Rom. 20, distichon laudat. Sed non constat, quo tempore Butas ille vixerit.

Rerum porro istarum acervum ita tractavit Ovidius, ut insignem illam ingenii vim, egregium illud ingenii flumen, quod per totum Metamorphoseon opus spectandum et admirandum proposuit, plurimis locis desideres. Mirificus

« ZurückWeiter »