Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Moenia cum populis a meque viroque reguntur.
In quamcumque domus adverti lumina partem,
Immensae spectantur opes. Accedit eodem
Digna dea facies. Huc natas adice septem

Et totidem iuvenes, et mox generosque nurusque.

25

"Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, 30
Nescio quoque audete satam Titanida Coeo
Latonam praeferre mihi. Vero illa duorum
Facta parens; prolis pars haec est septima nostrae.
Sum felix-quis enim neget hoc?-felixque manebo.
Hoc quoque quis dubitet? Tutam me copia fecit.

35

'Maior sum, quam cui possit Fortuna nocere;
Multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.
Excessere metum mea iam bona. Fingite demi
Huic aliquid populo natorum posse meorum,
Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
Latonae turbam; qua quantum distat ab orba?
Ite, satis, properate, sacri est; laurumque capillis
Ponite."

Deponunt, infectaque sacra relinquunt,
Quodque licet, tacito venerantur murmure numen.

Apollo, querellis Latonae motus, omnes filios filiasque Niobes

perdit.

Indignata dea est, summoque in vertice Cynthi Talibus est dictis gemina cum prole locuta:

"En ego vestra parens, vobis animosa creatis, Et, nisi Iunoni, nulli cessura dearum,

40

45

An dea sim, dubitor. Perque omnia saecula cultis 50 Arceor, O nati, nisi vos succurritis, aris.

Nec dolor hic solus; diro convicia facto

Tantalis adiecit, vosque est postponere natis

Ausa suis, et me,quod in ipsam recidat! - orbam Dixit, et exhibuit linguam scelerata paternam."

55 Adiectura preces erat his Latona relatis:

"Desine!" Phoebus ait, "poenae mora longa querella est."

Dixit idem Phoebe. Celerique per aëra lapsu
Contigerant tecti Cadmeïda nubibus arcem.

Planus erat lateque patens prope moenia campus, 60 Adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum

Duraque mollierat subiectas ungula glaebas. Pars ibi de septem genitis Amphione fortes Conscendunt in equos, Tyrioque rubentia suco Terga premunt, auroque graves moderantur habenas. 65 E quibus Ismenus, dum certum flectit in orbem Quadrupedis cursus, spumantiaque ora coërcet, “Ei mihi!” conclamat, medioque in pectore fixa Tela gerit, frenisque manu moriente remissis In latus a dextro paulatim defluit armo.

70 Proximus, audito sonitu per inane pharetrae,
Frena dabat Sipylus; veluti cum praescius imbris
Nube fugit visa, pendentiaque undique rector
Carbasa deducit, ne qua levis effluat aura.
Frena tamen dantem non evitabile telum

75 Consequitur, summaque tremens cervice sagitta
Haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum.

Ille, ut erat, pronus per colla admissa iubasque
Volvitur, et calido tellurem sanguine foedat.

Phaedimus infelix et aviti nominis heres
Tantalus, ut solito finem imposuere labori,
Transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
Et iam contulerant arto luctantia nexu
Pectora pectoribus, cum tento concita nervo,
Sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
Ingemuere simul, simul incurvata dolore
Membra solo posuere; simul suprema iacentes
Lumina versarunt, animam simul exhalarunt.

Aspicit Alphenor, laniataque pectora plangens
Advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus,
Inque pio cadit officio; nam Delius illi
Intima fatifero rupit praecordia ferro.

Quod simul eductum, pars est pulmonis in hamis
Eruta, cumque anima cruor est effusus in auras.

At non intonsum simplex Damasichthona vulnus
Adficit. Ictus erat, qua crus esse incipit, et qua
Mollia nervosus facit internodia poples.

Dumque manu temptat trahere exitiabile telum,

Altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.

Ultimus Ilioneus non profectura precando

[blocks in formation]

Bracchia sustulerat, "Di" que "O communiter omnes," 100 Dixerat, ignarus non omnes esse rogandos,

"Parcite!" Motus erat, cum iam revocabile telum

Non fuit, Arcitenens. Minimo tamen occidit ille

Vulnere, non alte percusso corde sagitta.

105

Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
Tam subitae matrem certam fecere ruinae
Mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi
Hoc essent superi, quod tantum iuris haberent.
Nam pater Amphion ferro per pectus adacto
110 Finierat moriens pariter cum luce dolorem.

Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
Quae modo Latois populum submoverat aris
Et mediam tulerat gressus resupina per urbem,
Invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!

115 Corporibus gelidis incumbit, et ordine nullo
Oscula dispensat natos suprema per omnes.
A quibus ad caelum liventia bracchia tollens
"Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
Pascere," ait, "satiaque meo tua pectora luctu!
120 Efferor. Exsulta, victrixque inimica triumpha.
Cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,
Quam tibi felici. Post tot quoque funera vinco."

125

Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu,
Qui praeter Nioben unam conterruit omnes.
Illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris
Ante toros fratrum demisso crine sorores.

E quibus una trahens haerentia viscere tela
Imposito fratri moribunda relanguit ore.

Altera solari miseram conata parentem
130 Conticuit subito, duplicataque vulnere caeco est.
Haec frustra fugiens collabitur; illa sorori
Immoritur; latet haec; illam trepidare videres.

[graphic][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »