Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

So Sive recens tellus seductaque nuper ab alto
Aethere cognati retinebat semina caeli;

Quam satus Iapeto mixtam fluvialibus undis
Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
Pronaque cum spectent animalia cetera terram,
85 Os homini sublime dedit, caelumque tueri
Iussit et erectos ad sidera tollere vultus.

Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

2. QUATTUOR AETATES MUNDI.

Prima Aetas, Aurea.

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. Poena metusque aberant, nec verba minacia fixo Aere legebantur, nec supplex turba timebat 5 Iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.

Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, Montibus in liquidas pinus descenderat undas, Nullaque mortales praeter sua litora norant. Nondum praecipites cingebant oppida fossae; IO Non tuba directi, non aeris cornua flexi, Non galeae, non ensis erant. Sine militis usu Mollia securae peragebant otia gentes.

Ipsa quoque immunis rastroque intacta nec ullis Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus; 15 Contentique cibis nullo cogente creatis Arbuteos fetus montanaque fraga legebant

Cornaque et in duris haerentia mora rubetis
Et, quae deciderant patula Iovis arbore, glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Secunda Aetas, Argentea.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,
Sub love mundus erat, subiit argentea proles,
Auro deterior, fulvo pretiosior aere.
Iuppiter antiqui contraxit tempora veris,

Perque hiemes aestusque et inaequales autumnos
Et breve ver, spatiis exegit quattuor annum.

Tum primum siccis aër fervoribus ustus

Canduit, et ventis glacies adstricta pependit.
Tum primum subiere domus. Domus antra fuerunt
Et densi frutices et vinctae cortice virgae.
Semina tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

Tertia Aetas Aenea, Quarta Ferrea.

Tertia post illam successit aënea proles, Saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, Non scelerata tamen.

De duro est ultima ferro.

Protinus irrupit venae peioris in aevum

20

25

30

35

40

Omne nefas. Fugere pudor verumque fidesque.
In quorum subiere locum fraudesque dolique
Insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.

Vela dabant ventis, neque adhuc bene noverat illos 45 Navita; quaeque diu steterant in montibus altis, Fluctibus ignotis insultavere carinae.

Communemque prius, ceu lumina solis et auras,
Cautus humum longo signavit limite mensor.

Nec tantum segetes alimentaque debita dives 50 Poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae; Quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum Prodierat. Prodit Bellum, quod pugnat utroque, 55 Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

Vivitur ex rapto. Non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est.
Imminet exitio vir coniugis, illa mariti;

Lurida terribiles miscent aconita novercae;
60 Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Victa iacet pietas; et Virgo caede madentes,
Ultima caelestum, terras Astraea reliquit.

Neve foret terris securior arduus aether,
Adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas,
65 Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine et excussit subiecto Pelio Ossam.

Obruta mole sua cum corpora dira iacerent,

Perfusam multo natorum sanguine Terram
Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem,
Et, ne nulla suae stirpis monumenta manerent,
In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago
Contemptrix superum saevaeque avidissima caedis.
Et violenta fuit; scires e sanguine natos.

70

3. IRA IOVIS ET DILUVIUM.

Iuppiter iratus concilium deorum vocat.

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, Ingentes animo et dignas Iove concipit iras, Conciliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.

Est via sublimis, caelo manifesta sereno;
Lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
Regalemque domum. Dextra laevaque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.
Plebs habitat diversa locis; a fronte potentes
Caelicolae clarique suos posuere penates.
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia caeli.

Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Caesariem, cum qua terram mare sidera movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit:

5

IO

15

"Non ego pro mundi regno magis anxius illa Tempestate fui, qua centum quisque parabat 20 Inicere Anguipedum captivo bracchia caelo. Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab

uno

Corpore et ex una pendebat origine bellum.

Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, Perdendum est mortale genus. Per flumina iuro 25 Infera, sub terra Stygio labentia luco,

Cuncta prius temptata. Sed immedicabile vulnus
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.

"Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, Nymphae Faunique Satyrique et monticolae Silvani:

30 Quos quoniam caeli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
An satis, O superi, tutos fore creditis illos,
Cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
Struxerit insidias notus feritate Lycaon?"

35 Confremuere omnes, studiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, cum manus impia saevit
Sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
Attonitum tanto subitae terrore ruinae

Humanum genus est totusque perhorruit orbis.
40 Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est,
Quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque
Murmura compressit, tenuere silentia cuncti.
Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis,
Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:

« ZurückWeiter »