Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Detulit et minuit, parvoque admovit aëno.
Quodque suus coniunx riguo collegerat horto,
Truncat holus foliis. Furca levat ille bicorni
Sordida terga suis nigro pendentia tigno,
Servatoque diu resecat de tergore partem
Exiguam, sectamque domat ferventibus undis.

Interea medias fallunt sermonibus horas,
Concutiuntque torum de molli fluminis ulva
Impositum lecto, sponda pedibusque salignis.
Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
Sternere consuerant; sed et haec vilisque vetusque
Vestis erat, lecto non indignanda saligno.
Accubuere dei. Mensam succincta tremensque
Ponit anus. Mensae sed erat pes tertius impar;
Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum
Sustulit, aequatam mentae tersere virentes.

[blocks in formation]

Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae,
Conditaque in liquida corna autumnalia faece,
Intibaque et radix et lactis massa coacti,
Ovaque non acri leviter versata favilla,
Omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem
Sistitur argento crater fabricataque fago
Pocula, qua cava sunt, flaventibus illita ceris.

40

45

Parva mora est, epulasque foci misere calentes.
Nec longae rursus referuntur vina senectae,
Dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
Prunaque et in patulis redolentia mala canistris.
Et de purpureis collectae vitibus uvae.

50

Candidus in medio favus est. Super omnia vultus Accessere boni nec iners pauperque voluntas.

55 Interea totiens haustum cratera repleri
Sponte sua, per seque vident succrescere vina.
Attoniti novitate pavent, manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon,
Et veniam dapibus nullisque paratibus orant.

60 Unicus anser erat, minimae custodia villae,
Quem dis hospitibus domini mactare parabant.
Ille celer penna tardos aetate fatigat,

Eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos
Confugisse deos. Superi vetuere necari;

65 "Di" que "sumus, meritasque luet vicinia poenas
Impia," dixerunt, "vobis immunibus huius
Esse mali dabitur. Modo vestra relinquite tecta
Ac nostros comitate gradus et in ardua montis
Ite simul."

Parent ambo, baculisque levati

70 Nituntur longo vestigia ponere clivo.

Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta Missa potest; flexere oculos, et mersa palude Cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere. Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, 75 Illa vetus, dominis etiam casa parva duobus Vertitur in templum; furcas subiere columnae, Stramina flavescunt aurataque tecta videntur, Caelataeque fores, adopertaque marmore tellus.

Talia tum placido Saturnius edidit ore:

"Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
Digna, quid optetis." Cum Baucide pauca locutus,
Iudicium superis aperit commune Philemon:

"Esse sacerdotes delubraque vestra tueri
Poscimus; et quoniam concordes egimus annos,
Auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam
Busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa."

Vota fides sequitur. Templi tutela fuere,
Donec vita data est. Annis aevoque soluti
Ante gradus sacros cum starent forte locique
Narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon.
Iamque super geminos crescente cacumine vultus
Mutua, dum licuit, reddebant dicta, "Vale" que
“O coniunx," dixere simul, simul abdita texit
Ora frutex.

Ostendit adhuc Thymbreius illic

Incola de gemino vicinos corpore truncos.
Cura pii dis sunt, et qui coluere, coluntur.

80

85

90

95

16. ORPHEUS ET EURYDICE.

Orpheus Eurydicen apud inferos petit.

Inde per immensum croceo velatus amictu Aethera digreditur, Ciconumque Hymenaeus ad oras Tendit, et Orphea nequiquam voce vocatur. Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba 5 Nec laetos vultus nec felix attulit omen. Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo Usque fuit, nullosque invenit motibus ignes.

Exitus auspicio gravior. Nam nupta per herbas Dum nova naiadum turba comitata vagatur, 10 Occidit, in talum serpentis dente recepto. Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras Deflevit vates, ne non temptaret et umbras, Ad Styga Taenaria est ausus descendere porta; Perque leves populos simulacraque functa sepulchro 15 Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem Umbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervis Sic ait:

"O positi sub terra numina mundi, In quem reccidimus, quicquid mortale creamur, Si licet, et falsi positis ambagibus oris

20 Vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi; nec uti villosa colubris Terna Medusaei vincirem guttura monstri.

"Causa viae coniunx, in quam calcata venenum Vipera diffudit, crescentesque abstulit annos.

Posse pati volui, nec me temptasse negabo;

Vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est; An sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse, Famaque si veteris non est mentita rapinae,

Vos quoque iunxit amor. Per ego haec loca plena timoris,

Per Chaos hoc ingens vastique silentia regni,
Eurydices, oro, properata retexite fata.

25

30

66

'Omnia debemus vobis, paulumque morati

Serius aut citius sedem properamus ad unam.

Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque
Humani generis longissima regna tenetis.

Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,
Iuris erit vestri; pro munere poscimus usum.
Quod si fata negant veniam pro coniuge, certum est
Nolle redire mihi; leto gaudete duorum."

Talia dicentem nervosque ad verba moventem
Exsangues flebant animae; nec Tantalus undam
Captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
Nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt
Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.

Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est
Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx
Sustinet oranti, nec qui regit ima, negare;
Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes
Inter, et incessit passu de vulnere tardo.

Hanc simul et legem Rhodoperus accipit Orpheus,
Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles; aut irrita dona futura.

35

40

45

50

« ZurückWeiter »