Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tum caput Eleis Alpheïas extulit undis,
Rorantesque comas a fronte removit ad aures,
Atque ait:

"O toto quaesitae virginis orbe Et frugum genetrix, immensos siste labores, 85 Neve tibi fidae violenta irascere terrae!

90

Terra nihil meruit, patuitque invita rapinae. Nec sum pro patria supplex; huc hospita veni. Pisa mihi patria est, et ab Elide ducimus ortus. Mota loco cur sim tantique per aequoris undas Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora Tempestiva meis, cum tu curaque levata Et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus Praebet iter, subterque imas ablata cavernas Hic caput attollo desuetaque sidera cerno. 95 Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, Visa tua est oculis illic Proserpina nostris; Illa quidem tristis, neque adhuc interrita vultu, Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, Sed tamen inferni pollens matrona tyranni." 100 Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces, Attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore Pulsa gravi gravis est amentia, curribus auras Exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu Ante Iovem passis stetit invidiosa capillis, "Pro" que meo veni supplex tibi, Iuppiter," inquit, "Sanguine, proque tuo. Si nulla est gratia matris, Nata patrem moveat. Neu sit tibi cura, precamur, Vilior illius, quod nostro est edita partu.

105

En quaesita diu tandem mihi nata reperta est; 110 Si reperire vocas amittere certius, aut si

[graphic]

DEPARTURE OF PROSERPINA FOR HER HALF-YEAR'S SOJOURN IN THE UNDERWORLD.

FROM AN ANCIENT VASE-PAINTING.

PROSERPINA, ALREADY IN PLUTO'S CHARIOT, BIDS AN AFFECTIONATE FAREWELL TO CERES (DEMETER) READY TO CONDUCT THE PAIR INTO THE UNDERWORLD, HECATE LIGHTING THE WAY WITH TORCHES.

HERMES STANDS

Scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus,
Dummodo reddat eam. Neque enim praedone marito
Filia digna tua est― si iam mea filia non est."

Iuppiter respondet. Proserpina caelum quotannis repetit.
Iuppiter excepit:

"Commune est pignus onusque Nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus.

Addere vera placet, non hoc iniuria factum,
Verum amor est. Neque erit nobis gener ille pudori,
Tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est
Esse Iovis fratrem! Quid quod non cetera desunt
Nec cedit nisi sorte mihi. Sed tanta cupido
Si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum;
Lege tamen certa, si nullos contigit illic

Ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est."
Dixerat. At Cereri certum est educere natam.
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
Solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
Puniceum curva decerpserat arbore pomum,
Sumptaque pallenti septem de cortice grana
Presserat ore suo.

115

I 20

125

At medius fratrisque sui maestaeque sororis Iuppiter ex aequo volventem dividit annum.

130

Nunc dea, regnorum numen commune duorum,

Cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
Vertitur extemplo facies et mentis et oris;

Nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,
Laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis

135

Nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

5

13. NIOBE.

Niobe, superbia elata, se Latonae praeponit.

Felicissima matrum

Dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.

Nam sata Tiresia venturi praescia Manto
Per medias fuerat, divino concita motu,
Vaticinata vias, "Ismenides, ite frequentes
Et date Latonae Latonigenisque duobus

Cum prece tura pia, lauroque innectite crinem;
Ore meo Latona iubet." Paretur, et omnes
Thebaïdes iussis sua tempora frondibus ornant,
10 Turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba,
Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro

Et, quantum ira sinit, formosa, movensque decoro Cum capite immissos umerum per utrumque capillos 15 Constitit; utque oculos circumtulit alta superbos,

Quis furor, auditos," inquit, "praeponere visis Caelestes? Aut cur colitur Latona per aras, Numen adhuc sine ture meum est? Mihi Tantalus auctor,

Cui licuit soli superorum tangere mensas.
Pleradum soror est genetrix mea. Maximus Atlas
Est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;
Iuppiter alter avus. Socero quoque glorior illo.
"Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi
Sub domina est; fidibusque mei commissa mariti

« ZurückWeiter »