OVIDII NASONIS OPERA OMNIA EX RECENSIONE PETRI BVRMANNI TOMVS QVARTVS AVGVSTAE TAVRINORVM EX TYPIS VIDVAE POMBA ET FILIORVM ANNO MDCCCXXII METAMORPHOSEON LIBER OCTAVVS FAB. I. Iam nitidum retegente diem, noctisque fugante Tempora Lucifero, cadit Eurus; et humida surgunt 1-151. Nisus, rex Megarensium, Pandionis filius, in haliaeetum, et Scylla, eius filia, in cirin mutatur: et haec quidem merito hanc poenam passa est. Quum enim Minos Megaram oppugnaret, Scylla, amore eius incensa, crinem patris purpureum, quo et ipsius et urbis salus pendebat, resectum in castra hostilia pertulit, seque simul ipsam Minoi tradidit. Ille vero tam impiam proditionem aversatus, Scyllam relinquit apud Megarenses; quae quum classem persequeretur, mutatur in cirin, pater vero in haliaeetum. Latius hanc fabulam Megarensem tractavit Pseudo-Virgilius, in Ciri, quamquam is potiora narrationis capita breviter tantum perstringit. Confer et Pausaniam Att. p. 45, et Corinth. p. 192; Apollodorum III, 15, 8 sqq.; Schol. Euripidis ad Hipp. vs. 35 et 1200; Propertium III, 1752; Hygini fabulam 198. Tractaverat haec etiam Parthenius, ut apparet ex Eustathio ad Dionys. Perieg. vs. 420. Minos Scyllam, impietatem eius aversatus, aut in patria reliquerat proficiscens, aut poena quadam adfecerat. His addita est fabula de purpureo Nisi capillo, quam cupide arripuerunt poë-’ tae atque mythici scriptores. Quun enim avem nossent purpurea in vertice crista insignem, quae ciris dice- · retur (quod nomen a graeco xɛipɛLY, tondere, derivari posse putarunt), in eam transiisse Scyllam finxerunt, patrem vero in haliaeetum, qui acerrimo odio insectari cirin solet. — Iam nitidum etc. Initium fabulae respicit, VII, 659 et 664. Olim, pro retegente, edebatur regente, quod corruptum esse vidit Regius: atque relegente in omnibus, quibus usus est, MSS. reperit Ciofanus. Regii nostri, retegente. Lucifer et Aurora alibi dicuntur diem reducere, sed hoc loco exquisitius, retegere, quemadmodum apud Virgilium Aen. IV, 119, Titan radiis retegit orbem. Adde V, 65. Nox contra amictu suo tegit terras. Sed nollem additum noctisque fugante tempora; ita enim diversae imagimes iunctae. De nitido die ad I, 603. |