P. Ovidii Nasonis Qvae svpersvnt: ad optimorvm librorvm fidem accvrate edita, Band 2

Cover
svmtibvs et typis Caroli Tavchnitii, 1828

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 213 - vale, quod iam vix auribus ille Acciperet, dixit: revolutaque rursus eodem est. Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, Quam tria qui timidus, medio portante catenas, 65 Colla canis vidit: quem non pavor ante reliquit, Quam natura prior, saxo per corpus oborto : Quique in se crimen traxit, voluitque videri Olenos esse nocens: tuque o!
Seite 36 - refers ; quod adunci vulnera aratri, Rastrorumque fero, totoque exerceor anno? Quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, Humano generi, vobis quod tura ministro? 290 Sed tarnen exitium fac me meruisse: quid undae, Quid meruit frater? cur illi tradita sorte Aequora decrescunt, et ab aethere
Seite 233 - et hastam Vatis Apollinei vocalia misit in ora: Quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit. Alterius telum lapis est: qui missus, in ipso 10 Aëre concentu victus vocisque lyraeque est; Ac veluti supplex pro tarn furialibus ausis Ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt Bella,
Seite 170 - veras imitentur aves. Puer Icarus una Stabat: et, ignarus sua se tractare pericia, Ore renidenti, modo quas vaga moverat aura, Captabat plumas: flavam modo pollice ceram Mollibat; lusuque suo mirabile patris 200 Impediebat opus. Postquam manus ultima
Seite 16 - Inde Promethides placidis Epimethida dictis Mulcet, et Aut fallax, ait, est sollertia nobis, Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est, lapides in corpore terrae Ossa reor dici: iacere hos post terga iubemur.
Seite 39 - negat mundo. Satis, inquit, ab aevi 385 Sors mea principiis fuit irrequieta: pigetque Actorum sine fine mihi, sine honore, laborum. Quilibet alter agat portantes lumina currus. Si nemo est, omnesque Dei non posse fatentur; Ipse agat: ut saltern, dum
Seite 344 - radiée nova, non ferro stabat adacto: Et iam non telum, sed lenti viminis arbor Non exspectatas dabat admirantibus umbras. 565 Aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda Cornua, vidit enim, falsamque in imagine credens Esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, Quae vidit, tetigit: née iam sua lumina damnans
Seite 78 - anima est: ego te, miseranda) peremi In loca plena metus qui iussi nocte venires: Nee prior hue veni. Nostrum divellite corpus, Et scelerata fero consumite viscera morsu, O! quicunque sub hac habitatis rupe, leones.
Seite 16 - Saxa, quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas? Poneré duritiem coepere, suumque rigorem; Mollirique mora, mollitaque ducere formam. Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis Contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri
Seite 55 - adspexit, fixumque hastile momordit. Idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem, 70 Vix tergo eripuit: ferrum tarnen ossibus haeret. Turn vero, postquam sólitas accessit ad iras Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis : Spumaque pestíferos circumfluit albida rictus:

Bibliografische Informationen