Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN VII.

1 Qualem texisse, pudori] In Florentino, atque uno ex meis, pudore.

2 Alicui] Tpovλλáßws, ut in Com. mentario in Catullum doceo. Sic Ovid. Met. XIV. Et modo de multis alicui blanditus amicis.'

6 Dicetur si quis non habuisse suam] Tale Terentii illud: Quis heri habuit Chrysidem? Quod autem dixit: mea gaudia narret, cum gaudium, ut jam dixit, concubitum significet, habere suam quid sit, intelligitur. Idem Tibullus ante lib. 1. Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere, Maluerit prædas, stultus, et arma sequi.' Et Virg. in Bucol. et Phyllida solus habeto.' Non dissimile videtur, quod Aristoteles ἐν ταῖς Κατηγορίαις περὶ τοῦ Ἔχειν scribit.

[ocr errors]

7 Non ego signatis quidquam mandare tabellis, Ne legat id nemo, quam meus, ante velim] Posterior versus varię legitur in veteribus. In Sfort. Nec legat id nemo. In duobus meis, et Patavino, et Marcell. Me legat advenio. Ego impressam lectionem sequor; ut negationes duæ vehementius etiam negent, more Græcorum, et non nihil etiam Latinorum: et ea sit sententia, Ut nemo id ante legat, quam meus ; id est, quam meus fiat intimus ac familiaris. Eadem negationum abundantia utitur Ennius apud Festum Pomp. Lapideo sunt corde multi, quos non miseret nemi nis:' id est, quos nullius miseret.

9 Sed peccasse juvat] Sed cur, inquit, tantopere laborem, quod laudi fnturum sperem ?

Vultus componere famæ Tædet] An ego, inquit, ita me comparem, ut dissimulem, ut culpam vultu tegam, famamque, et aliorum in me collatam suspicionem sic refutem? Famam vero, malam intellegit, ut supra.

CARMEN VIII.

3 An villa sit apta puellis] In Vatica

no, Sfort. Florentino, atque uno meo, puellæ, non, puellis.

5 Quiescas] In urbe.

6 Propinque via] Accincte itineri. Dixit autem ante, de Messallæ monumento, in Tuscîs: cujus rei, credo, caussa sæpe illo ventitabat. Sed in Vaticano, tuæ, non viæ: legendum forte, fuga.

7 Hic] In urbe; quamquam in Vaticano His.

8 Arbitrio quamquam non sinis esse meo] In Florentino, quoniam, non quamvis. Quoniam, inquit, non est, ut volo. Legi fortasse etiam possit, Arbitrio quam vis non sinit esse meo. Et in quibusdam libris, sinit, non sinis. Quod ut conveniat, legendum puto disjunctum, quam vis: quam, inquit, vis suo vivere arbitratu non sinit, alioque abducit.

CARMEN IX.

1 Scis iter ex animo sublatum triste puellæ Legendum puto conjuncte, uno verbo, exanima; et Scis mutandum forte in Sic.

Iter] Susceptum. Sin retinemus Scis, legendum statim sinere. probabiliter.

2 Natali Romæ non sinit esse suo] In Vaticano: Non sinet esse tuo. Ex quo amicus meus fecerat: Non sinere esse tuo; minus enim molestiæ fuerit. In omnibus autem, tuo, non suo.

3 Agatur] Sic ante: Et sine Cherintho tristis agendus erit.' Omnibus autem natalis agitur, quasi omnes eo essent nati die.

Necopinati] Topèv, ut annotavit Donat. in Andria, in illud: 'Id voluit, nos sic nec inopinantes duci falso gaudio.' Ovid. Met. 1. 'Nocte gravem somno, nec opina perdere morte,' Et sæpe sic alii.

CARMEN X.

1 Gratum est] Lætor, inquit, quod,

omni metu liber, me meo permittas arbitrio, nec tantopere zelotypia labores. Simili usus principio Mar. tialis lib. VII. 'Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos.' Loquitur eodem modo M. Tullius in Epist. ad Att. lib. VII. Quod me amicissime admones, ut me integrum, quoad possim, servem, gratum est.' 2 Permittis] In Vaticano, et Florentino, et Marcelli, Permittas.

Subito] Præter opinionem.

Ne male inepta cadam] Lego,quemadmodum in Sfortiæ; Nec mala inepta cadam. Nec, inquit, quia tu de me nihil dubitas, committam, ut in crimen incurram. male inepta, sic dixit, ut et Catullus, 'insulsa male.'

3 Sit tibi cura toga potior] Togatam, inquit, ama potius et cole, id est, scortum. Sic Martialis: 'Matrisque togatæ Filius. Et sequitur, quod

idem valet :

Pressumque quasillo Scortum] Pressum quasillo, quasi adsiduo adtritum opere. Ordo vero est: Sit tibi togatæ potior cura, sit potius scortum quasillo pressum, &c. Cura vero, ut sæpe alibi, amor.

4 Quam Servi filia Sulpicia] Togatas potius ama, quam senatorum ac primariorum civium filias.

5 Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est] Lego sint, non sunt: id est, alios ejus amatores sollicitos esse sinamus, quos illa dolere cogit, ne simus ipsi solliciti.

6 Nec credam ignoto maxima cura toro] In veteribus omnibus, maxima caussa, non cura. In Vaticano: Ne credam ignoto maxima caussa toro. Lego ego: Ne cedam ignoto maxima caussa toro. Id est, maxima caussa est, cur alienæ atque ignotæ cedere minime debeam, a teque posthaberi.

CARMEN XI.

1 Est ne tibi, Cherinthe, tuæ placiture puella] Mutuo ne es in me amore?

4 Quam te sic quoque velle putem] Lego, si, non sic. Ego vero, inquit, ne morbo quidem liberari velim, nisi tu quoque id velis.

5 Nam, mihi] In veteribus omnibus, A mihi; ut repetatur interjectio.

Quid tu] Sic in veteribus omnibus, non si tu.

6 Nostra potes, læto pectore, ferre mala] Catull. Non ego te gandens lætanti pectore mittam.' Et Virg. 'Latonæ tacitum pertemptant gaudia pectus.' Quibus in locis, ut sæpe alibi, 'pectus' pro animo.

CARMEN XII.

Ne tibi sim] Carmen hoc annexum est Elegiæ sextæ lib. III. in Ed. Statiana.

1 Nec tibi sil, mea lux] Hæc vero aliena sunt a superioribus, atque omnino sejungenda: legendum vero puto, Nec tibi sim mea lux; ut amicæ verba sint ad amantem: ' lucem' vero suam épwrikŵs alter alterum dicebant. Id notius, quam ut exemplis doceri debeat; quod tamen post docemus.

Æque tam fervida cura] Ita, inquit, tu me ardenter non ames.

2 Ut videor paucos] Rectius in duobus meis, Ac videor; optime enim respondet, æque, ac. Ita tua cura non sim tam fervida, ut videor fuisse. Jam, quæ sequuntur, sunt facilia. Sed hi versus lib. IV. leguntur, ut errore scribæ librarii in hunc rejecti locum videantur.

CARMEN XIII.

1 Nulla tuum titulis subducet femina lectum] In utroque meo, et Sfortiæ, et Florentino, non titulis, sed nobis. Sed, si titulis retinemus, feminam illustrem significat, multis suorum titulis, et majorum claram imaginibus. Subducere autem lectum, pæne sic

dixit, ut et Sophocles in Electra: τοὺς ̓Αδίκως θνήσκοντας ὁρᾶτε, Τοὺς τὰς evvàs dτOKλETTOμévovs. Idem significans Propert. lib. 1. Nec mihi rivalis certos subducet amores.'

3 Tu mihi sola places] In scriptis omnibus: Tu modo sola places. Propert. tamen, lib. 11. Tu mihi sola places, placeam tibi, Cynthia, solus.' 7 Nil opus invidia est] Nobis ut quisquam invideat.

Procul absit gloria vulgi] E qua, invidia: nec ita gloriemur, ut vulgus solet.

8 Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu] In veteribus, gaudeat ipse. Plautus in Epidico, similiter: Quod boni est, id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.' Et Cic. Tusc. lib. 111. 'Gaudere in sinu.' Idem valet apud Ovid. Trist. IV. 'Intra tua pectora gaude.' Propert. lib. 11. In tacito cohibe gaudia clausa sinu.'

[ocr errors]

14 Deficietque Venus] Idem ante : 'Admonuit dominæ, deseruitque Ve nus.'

15 Hæc per sancta] In veteribus, Hæc tibi sancta.

16 Est tibi] In Florentino, ac duobus meis, est mihi.

rent.

24 Hæc notat injustos] Notat: transfert a nota censorum, ac multa.

CARMEN XIV.

1 Rumor ait] Propert. lib. iv. 'Cras ut rumor ait.'

3 Crimina non hæc sunt nostro sine facta dolore] In Florentino ficta, non facta. Sic Propert. lib. IV. • Non bona de nobis crimina ficta jacis.' At illo modo etiam Ovid. Art. Am. 11. 'Corpore si nequeunt, quod possunt, nomine tangunt; Famaque, non facto crimine, crimen habet.'

4 Rumor acerbe, tace] In Sfortiaco sile, non tace.

EPITAPHION TIBULLI. XV.

1 Te quoque, Virgilio] In uno meo, Me quoque; sed illud rectius.

3 Ne foret, aut elegis molles qui fleret amores] Est enim Elegia flebile car

men.

4 Aut caneret forti regia bella pede] Regia bella: quæ a regibus fere geruntur. Horat. Res gestæ regumque ducumque, et tristia bella.' Forti

[ocr errors]

Magna] Catull. Dea magna Dea pede: longis versibus. Horat. 'forte Cybelle.'

17 Heu, cui mea pignora credo] In veteribus Heu heu, non Heu cui. In Vaticano, atque uno meo, cedo, non credo. Erit autem sensus: Ego mea pignora, id est, hunc timorem ac dubitationem de me tuam tollo, et hæc, quasi pignora, cedo.

18 Prodeat iste timor] Lego Proderat, ut significet, amicæ de se dubitationem ac timorem sibi magno usui fuisse.

23 Sed Veneris sanctæ considam vinctus ad uras] Plana sententia, si, quemadmodum est in Vaticano, atque uno meo, legas confidam, non considam, Nisi in more id olim positum fuerit, nt supplices ad aras vincti conside

epos acer, Ut nemo, ducit Varius.'

EPIGR. I. TIBULLO ASCRIPT.

In uno meo extremum erat Epigramma, quod in lusibus in Priapum legitur, Villicus ærari quondam, nunc cultor agelli. In quo eadem omnia, præterquam in ultimo versu, Hunc tu, sed taceo, scis puto, quod sequitur. In vulgatis enim legitur, Hunc tu, sed tento. Sunt autem versus ipsi Tibullo, elegantissimo Poëta, digni.

* Auctorem libri de Illustribus Grammaticis Suetonium non dixi; quod, illa cum scriberem, S. Hieronymum non legeram, Opus ad Auctorem suum referentem.

JANI DOUSE

NORDOVICIS

PRECIDANEA

PRO ALBIO TIBULLO.

CAPUT I.

Janitorum sessio ad ostia. Eos cellares fuisse, ac cum catello ferreo, item altero oblatratore, quasi vicario, servilem in modum parumque adeo delicate accubuisse, imo excubuisse, ostensum. Eodem Plautinum illud de Janua mordace, aut certe ad Inscriptionem illam ostiorum notissimam, Cave canem, allusum videri. De virgæ sive Harundinis gestandæ jure, submotionis causa ostiariis tributo antiquitus, nonnulla. Eorum impedimenta, compedes, et quidem tintinnantes:

simul in hanc rem emaculatus Afranii locus apud Marcellum: item alter Nævii, nequicquam ab aliis tentatus antea. Molarum crepitus. Communis Tibulli lectio exposita

simul ac defensa.

HAUD cuivis homini liquere arbitror, quamobrem 'Janitorem' se, non amatorem,' pro dominæ suæ foribus præsidere, et veluti excubias agitare, prædicet Tibullus: noctem utique perpetem, et, quod non minus hercule Plautissat, Quasi flagitator astans usque ad ostium,' amentes potius,

quam amantes ut consuevere. Ait enim disertim: Me retinent vinctum

formosæ vincla puellæ ; Et sedeo duras janitor ante fores. Sed ut liqueat porro, antiqui moris observatio in medium protrahenda, ad Janitorum ejus sæculi conditionem pertinens: ques sciendum est, et catenatos et compedites fuisse, in ipso adito ac vestibulo quasi in præsidio conlocatos: ubi servili cella, ac sub custode cane contenti noctu atque interdiu vitam sedentari. am exigerent: haud, ante pedes quod erat, prospicientes modo; sed post etiam respicientes; credo, ne quis adventor, gravior, quam advenisset, discederet. Facit huc illustris Ovidii locus ex Fast. 1. ubi Janum bifrontem sumta hinc similitudine aptissime utentem inducit: Omnis habet geminas hinc atque hinc janua frontes : E quibus hæc populum spectat, at illa Larem. Utque sedens primi vester prope limina tecti Janitor, egressus introitusque videt; Sic ego prospicio, cælestis Janitor aulæ, Eoas partes Hesperiasque simul. Ad Canem autem, cum quo hoc genus assiduo, imo accubuo, exigere ætatem solitos occœperam commemorare,

Plantum fortasse Truculento alludere voluisse, ubi scitatur ex Dinarcho amatore suo Phronensium: 'Non tibi nam, amabo, janua est mordax mea, Quo introire metuas, mea voluptas?' Ant certe ad Januarum Inscriptiones referundum id temporis frequentes, quæ quadrata litera Romana hanc, atque hujus similem fere cautionem præferebant: CAVE, CAVE CANEM. Uterque mos de Cella et Cane e Varronis et Arbitri Satyris, Seneca, Sue tonio clarus. Sicuti et alius de Pertica, quam ceu insigne quoddam suum manu tenere, assidueque gestare, huic generi sollenne : quo? nisi (uti suspicor) ad submovendos intrantes, si qui forte (id quod solet fieri) minus ex sententia dominis suis visi, alieno tempore obreptarent. Eam, Hostiarii virgam,' appellat Seneca; 'Custodis harundinem,' Propertius; item Arbiter, qui eampse quoque Januæ appensam suffixamque' facit. Illuc, unde abii, redeo: hoc est, ad ejusdem hominum ordinis tinuimenta, quæ non hic solum, sed et sexta porro abhinc Elegia intellexit Poëta noster, ubi a puellæ suæ marito ferritribacem hanc provinciam in se quasi vicarium postulat transferri; hacce tamen conditione, atque in leges (ut vides) suas :

[ocr errors]

At mihi servandam credas; non sæva recuso Verbera, detrecto non ego vincla pedum.' Sed neque aliud tinnit tota Elegia illa Ovidii, cui initium: Janitor indigne dura religate catena,' præsertim qua in parte, eadem ista, hoc est, Albiana vota proponit sibi: Dummodo sic, in me duræ transite catena;' quam quod et hic, et superiore loco Tibullus: et in Vopisco sua princeps ille Togatarum apud Marcellum Afranius innuit:

Tintinare janitoris impedimenta audio.' Ita enim cum literatissimo omnium Scaligero legere ac relegere me malo, vel cum Noniano Nigidio, 'Tintinnare,' potius, quam cum vulgo literatorum, Titinnire.' Neque enim

[ocr errors]
[ocr errors]

titinnabula,' hercule, sed tintinnabula,' dictitare consuevimus: quomodo et tintinnaculos viros,' Plautus: quæ utraque haud aliunde sane, quam ab uno eodemque hoc frutice pullulasse videri possunt. Et si Trochaici ratio habenda, ut habenda est certe, nonne hæc lectio longe altera illa numerosiores tinnitus ciet? Sed et alterum, huc unice quod faciat, Nævianum testimonium producit ex Festo idem Imperator ille noster, quem dico, Scaliger: Tantum ubi molle crepitum faciebant, tintinnabant compedes.' Idque dictum interpretatur ab eo, qui servis interminabatur vincula et compedes, si vel minimum strepitum edidissent, ut in Molle crepitum,' åрxaïïŵs mutatum sit genus: àрxaïkŵs utique, sed nescio, an hanc Poëtæ àрxaштáτov, cui os columnatum' fuisse perhibet Plautus, mentem fuisse, vel mihi, vet etiam aliis, audeam persuadere: de qua, homines omnes cum simus, nemoque, quamvis Lynceus, in tantis tenebris caligare vel hallucinari posse interdum, alienum a se putare debeat; haud indignabitur, spero, vir nobilissimus si assensum, hac quidem in parte, minus commodavero sibi; feretque me æquo animo in imo subsellio positum, libere tamen, et quasi ex tabella sententiam dicentem, non quidem ut Patricium aut Consularem, sed Adlectum ex Equestri ordine modo, meliorum inopia, Senatorculum novellum; hisce inquam legi, bus, uti et ipse porro ex traverso, ubicunque in Præcidaneis his nostris per imprudentiam adeo, sive etiam inscitiam, a veritatis limitibus aberrare forte, paululumque a rectæ rationis cursu deflectere visus fuero, aurem mihi vicissim velli patiar haud invitus, meque ob meritam noxiam castigatum Censoria rursus virgula in viam reduci reprehendique, quasi ab erroris et ignorantiæ diverticulo: haud dico ab Scaligero modo, in cujus

« ZurückWeiter »