Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

περ ὤν. Ζεὺς γὰρ, κατακτὰς παῖδα τὸν ἐμὸν, αἴτιος, Ασκληπιὸν, στέρνοισιν ἐμβαλὼν φλόγα. Οὗ δὴ χολωθείς, τέκτονας δίου πυρὸς Κτείνω Κύκλωπας καί με θητεύειν πατὴρ Θνητῷ παρ' ἀνδρὶ τῶνδ' ἄποιν' ἠνάγκασεν. Ελθὼν δὲ γαῖαν τήνδ' ἐβουφόρβουν ξένῳ. Est autem hic ille Admetus Pheretis filius, cui cum fatales anni expleti essent, Apollo a Parcis obtinuisse dicitur, ut ipsius morti mora aliqua produceretur, si quis reperiretur, qui pro eo mori vellet. Tunc igitur neque Pheres, grandis natu pater, neque jam exacta ætate mater Clymene, neque denique quisquam amicorum repertus est, qui non suam, quam alienam, vitam servare mallet. Sola uxor Alcestis ea in virum fuit caritate ac fide, ut se sponte pro eo ad mortem obtulerit: sed et eam ipsam postea Hercules liberavit. Ex eo cœptum est vulgo cani Athenis σkóλiov quoddam, cujus alii Alcæum, alii Sappho, alii praxillam Sicyoniam auctorem esse dicebant. Cujus principium hoc fuit: Αδμήτου λόγον ὦ ταῖρε μαθὼν, τοὺς ἀγαθοὺς φίλει, τῶν δειλῶν δ ̓ ἀπέχου, γνούς ὅτι δειλῶν ὀλίγα χάρις. Hæc autem uxor ei Apollinis beneficio venerat : cum enim Pelias pater nuptias illius proposuisset ei, qui leonem et caprum ad eundem currum jungeret; id ei Apollo ipse confecit.

Tauros] Callimachus, non tauros, sed equas jugales: Þoîßov κal Nóμov κικλήσκομεν, ἐξ ἔτι κείνου Ἐξ ὅτ' ἐπ' Αμφρύσῳ ζευγήτιδας ἔτρεφεν ἵππους, Ἰσοθέου ὑπ ̓ ἔρωτι κεκαυμένος Αδμήτοιο.

15 Ipse deus] Post hunc versum desideratur pentameter; nam illi, qui in variis libris leguntur, In nemora, et pastas inde referre domum; aut, Creditur ad mulctram constituisse prius; aut, Et potum pastas ducere fluminibus: adulterini sunt. Hic postremus, qui trium minime ineptus est, in vetere quodam libro scriptus est ad marginem, cum hac additione, Versus Aurispa.'

* Lacteus et mistus] Non dubito, quin legendum sit mistis; ut ad coagula ipsa referatur.

29 Delphica Pytho] Pytho aut Python, (utroque enim modo dicitur,) urbs Phocidis, Apollini sacra, quæ alio nomine Delphis vocatur, et, qui vicinum agrum incolunt, Delphi : ac Pytho quidem, aut, quod ibi' discerentur futura; aut, quod ibi serpens Python contabnerit. Delphi autem a Delphyne: id enim nomen serpenti illi fuit; quem sagittis Apollo interfecit. Dionysius: Trápa Пveŵvos θυόεν πέδον, ἦχι δράκοντος Δελφύνης τριπόδεσσι θεοῦ παρακέκλιται ὁλκός.

33 Fabula nunc ille est] Olim non homines modo, sed ipsi quoque Dii aperte Veneri serviebant ; neque cuiquam amare pudor erat; nunc qui amorem colit, vulgi fabula est: at quem puellæ suæ amor ad ossa tetigit, mavult amare et a vulgo contemni, quam sine amore Deus esse. Hæc quoque præteriissem silentio, nisi vidissem alios quosdam longissime ab horum versuum sententia, quæ tamen satis aperta est, aber

rasse.

Fabula] In omnium ore ac sermonibus versatur. Horatius: 'Heu me: per urbem, (nam pudet tanti mali) Fabula quanta fui.'

41 Geminare pericula] Nam ipsa per se navigatio periculosa est; at geminatur periculum, ubi bellum geritur mari.

55 Quas femina Coa] Plinius libro quarto, de Cea insula loquens : Ex hac,' inquit, 'profectam delicatiorem feminis vestem, auctor est Varro.' Idem libro XI. Telas (de bombycibus loquitur) araneorum modo texunt, ad vestem luxumque feminarum, quæ bombycina appellantur: prima eas redordiri, rursusque texere invenit in Ceo mulier Pamphila, Latoi filia, non fraudanda gloria excogitatæ rationis, ut denudet feminas vestis.' Ex his Plinii locis judicavit Hermo

laus Barbarus, ubicunque apud poëtas Coarum vestium mentio est,' Ceas,' non 'Coas,' legi oportere: ego nihil temere asseveraverim; nam et Hermolai auctoritas magna est, et argumenta, quibus utitur, firma: neque tamen librorum veterum, quæ contra stat, contemnenda consensio; presertim cum, bombycas etiam in Co insula nasci, idem Plinius tradat. Adde, quod Aristotelis verba sunt e quinto περὶ Ζώων Ιστορίας· Ἐκ δὲ τούτου ζώου καὶ τὰ βομβύκια ἀναλύουσι τῶν γυναικῶν τινες ἀναπηνιζόμεναι, κάπειτα ὑφαίνουσι· πρώτη δὲ λέγεται ὑφᾶναι ἐν Κῷ Παμφίλη Λατώου θυγάτηρ sed Hermolaus apud Aristotelem quoque v Kew, non ev K, legendum esse censebat.

61 Nota loquor] Aliquem notat, qui, cum aliquando servus fuisset, postea divitiis fretus, ad regiam potentiam pervenerat.

63 Nemesim qui abducis] Ita emendavi e meo vetere libro; cum inepte antea legeretur, Nemesim quæ ducis.

ELEGIA IV.

24 Sed Venus ante alias] Liber vetus ante alios: placet.

33 Sed precium si grande feras] Idem prope cecinit Antipater Thessalonicensis in quodam Epigrammate, his versibus: “Hy μèv yàp тò xápayμα φέρῃς, φίλος, οὔτε θυρωρὸς Ἐν ποσὶν, οὔτε κύων ἐν προθύροις δέδεται: Nam precium si grande feras, nec janitor ullus, Nec vinctus rigidas stat canis ante fores.

ELEGIA V.

1 Phabe fave] Messallinum celebrat, cooptatum in collegium Quindecim Virorum, ad quos cura librorum Sibyllinorum pertinebat.

Tua templa] Sibyllinos enim libros, duobus auratis forulis condiderat Augustus sub Palatini Apollinis basi: auctor Suetonius.

6 Ad tua sacra] Liber calamo exa

ratus, ad tua templa.

17 Chartas Vatis] Sibyllæ libros. 21 Hæc fore credebat] Sibylla, utpote futuri conscia, jam tum credebat Romam fore, cum adhuc fumaret Troja.

Cum mæstus] Eneas.

23 Fundaverat] Alíi, formaverat : alii firmaverat.

25 Sed tunc pascebant] Confer cam hoc loco, quæ scribit Propertius principio libri quarti.

39 Impiger Ænea] Hæ sunt sortes, quas Æneæ Sibyllam dedisse dicit.

63 Lauros Vescar] Laurum enim comedebant vaticinatnri; quod jampridem annotaverat Ludovicus Colius.

67 Quicquid Amalthea] Pendet e superioribus, usque ab illis versibus: Phoebe sacras Messallinum sine tangere chartas Vatis: et ipse, precor, quid canat illa doce.' Nunc addit, non tantum doce eum, quid canat Sibylla Cumana; verum etiam, quic. quid Amalthea, Marpesia, ceteræque dixerunt. Ac quemadmodum exposuerat, quid Cumana cecinisset; sic hoc loco exponit, quid ceteræ dixe rint: aitque eas complexas esse versibus suis prodigia, quibus bellorum civilium tumultus, ceteræque calamitates portenderentur. Sciendum autem est, libros illos Sibyllinos, qui Romæ asservabantur, non unius Si byllæ opus, sed e plurium Sibyllarum carminibus concinnatum quiddam fuisse.

Amalthea] Amaltheam et Cumanam eandem ex Varrone facit Lactantius: et eam ipsam ait Demophilen, aut Herophilen vocari, ut appareat, Tibullum alios auctores secutum. Marpesia autem Solonis et Cyri temporibus fuit.

69 Quasque Albana] Albanam videtur dicere, quam alii Albuneam, genere Tiburtem.

70 Perlueritque] Putarim legendum pertuleritque.

ELEGIA VI.

4 Ad latus ille volet] Ante legebatur, ad latus ire volet. Ego, verum enim fatebor, conjectura tantum fretus, nam veteres libri hac quidem in parte cum vulgatis consentiebant, scribendum curavi, ad latus ille volet. Neque mihi ullo modo dubitandum videtur, quin ita legendum sit.

10 Et mihi grata tuba est] Alii, et mihi facta tuba est. Ego, in veterum

librorum discrepantia, eam scripturam secutus sum, quæ mihi probabilior visa est.

16 Scilicet extinctas] Legendum puto, Si licet.

45 Lena vetat miserum Phyrne] Sic antea legebatur. Sed ego, quanquam vetustis libris repugnantibus, statui legendum Phryne: eodem modo corruptum est nomen hoc alicubi apud Propertium; ut suo loco dicetur.

ELEGIA I.

LIBER III.

1 Martis Romani] Dialogus est ipsius Poëtæ cum Musis sane quam elegans. Cum Calendis Martiis, qui dies hodiernus est, ad mulieres munera mitti soleant, dicite, quo modo potissimum Neæram meam debeam munerari. Tum illæ : Mittito ei versuum tuorum libellum, omni diligen. tia exornatum atque expolitum. At poëta: Immo vero vos ipsæ ite, ac librum ad eam perferte, meque apud ipsam in quam maxima gratia ponite.

8 Versibus illa tuis] Ita legendum est, non, ut antea, meis. Musæ enim ipsæ loquuntur.

editi sint, fratres vocari; et inter eos olim et legitimas et usitatas fuisse nuptias. Hanc igitur sororem suam videtur Tibullus aliquandiu in matrimonio habuisse; deinde casu aliquo intervenisse discessio. Sperabat autem Tibullus, nuptias denuo conglutinatum iri, idque toto pectore cupiebat. Hoc probabilius afferre nunc quidem nihil possum.

ELEGIA II.

1 Qui primus] Tantum dolorem esse dicit, quem capit e suo et Neæræ dissidio, ut mortem sibi ex eo

19 Si nostri mutua cura est] Si, pro, imminere præsentiat. 'an,' more Græco.

23 Vir quondam, nunc frater] Id quo modo acciderit, conjectura satis assequi non queo; ut, qui antea vir fuerat, nunc sit frater; idemque speret, quæ nunc soror est, aliquando conjugem fore; nisi forte id est, quod unum mihi venit in mentem: Tibullum, ipsum enim esse arbitror, qui se ficto nomine Lygdamum vocat, et hanc Neæram, quæcunque tandem est, nam hoc quoque nomen commenticium est; eos igitur fratrum aut sororum filios fuisse. Notum est autem, et eos, qui fratribus sororibusve

8 Tot mala perpessæ] Versus hic in quibusdam veteribus libris ita legitur: Tot mala perpessæ tot superesse meæ: in aliis, Tot mala perpessæ tædia nata meæ. Ego hoc posterius verum puto: et ita expono. Non est mihi pudor vera loqui, ac fateri, natum esse in animo meo vivendi tædium, ex quo tot perpessus sum mala.

29 Dolor huic et cura] Nihil horum verborum sententia, ut mihi quidem videtur, apertius: sed tamen sunt, qui etiam media in luce offendant, locumque hunc, non intelligendo, corrumpant. Hoc igitur dicit:

Dolor et cura, quam concepit ex Neæra conjuge erepta, fuit ei caussa perire, id est, caussa pereundi.

ELEGIA III.

1 Quid prodest] Negat sibi quicquam distracto a Neæra esse jucundum: seque mori cupere, ni spes sit, fore ut illa redeat.

Quid prodest] Quid prodest, tam sæpe petiisse a Diis, ut tecum vitam exigere liceret, si id nunc non datur?

21 Non opibus] Præclara sententia, cui similis est illa Varronis; 'Non fit thesauris: non auro pectu' solutum.' Sed in verbo, levantur, est homonymia; alio enim modo levari mentes, dicimus, et alio curas.

ELEGIA IV.

1 Di meliora] Detestatur somnium, quo visus sibi erat audire ex Apolline, Neæram alterius viri amore captam esse: ipsiusque Dei verbis eam admonet, ne quod ejusmodi consilium capiat.

ea hora in domibus solicitis, id est, quas incolunt navi et industrii homines, nemo amplius dormit.

28 Myrrhea] Ita legendum est, non ut in aliis, myrtea. Horatius: 'Myrrheum nodo cohibente crinem.'

59 Diversasque suas] Lego, Diversasque suis.

80 Hoc alium] Ita emendavi e meo vetere libro, cum in aliis legeretur, ac alium. Est autem simile loquendi genus illi Horatiano: alium sapiente bonoque:' et illi: 'Qui species alias veris.' Ita enim legendum esse docuit nuper homo eruditissimus Diony. sius Lambinus.

ELEGIA V.

8 Laudandæ dea] Videtur exprimere voluisse epitheton arv, quod Græci tribuunt Persephonæ. Hesiodus : Ιφθίμου τ' Αίδεω, καὶ ἐπαινῆς Περσεφονείης. Homerus : Κικλήσκουσ' Α'. δην καὶ ἐπαινὴν Περσεφόνειαν. Græci tamen Grammatici aliter id nomen interpretantur.

18 Cum cecidit fato] Eodem illo an. 4 Desinite in votis] Suspicor legen- no cum se natum significaret Ovidius, dum, Desinite in vanis.

5 Divi vera monent] In oraculis et in extispiciis veritas inest, non in somniis.

Venturæ nuncia sortis] Non vera nuncia, ut inepti exponunt; sed exta, nuncia venturæ sortis, vera monent.

6 Tuscis] Notum est, quantopere ea gens omni divinarum rerum intelligentia credita sit excellere.

9 At natum in curas] Ita est in meo vetere libro; et melius videtur, quam quod in aliis legitur, Et vanum metuens.

17 Jam nox ætherium] Describit tempus illud, quo vera somnia videri solent: ut e Theocrito et Horatio alibi docuimus.

20 Solicitas deficit ante domos] Qua hora ego nondum somnum videram,

hoc eodem versu nsus est; ita enim scribit: Editus hic ego sum; nec non, ut tempora noris, Cum cecidit fato consul uterque pari.'

21 Parcite, pallentes undas] Sic supra: 'pallida Ditis aqua.' In aliis, umbras. Et sic Virgilius: 'Pallentes umbras Erebi.'

29 At vobis] Inepte in aliis legebatur: Atque mihi. Ego mei veteris libri scripturam repræsentandam curavi.

ELEGIA VI.

25 Illaque, si qua est] Libri veteres, illaque sic qua. Ego legendum puto illaque sicca.

62 Tu puer et liquidum] Malim, Tu puer huc liquidum.

ACHILLIS STATII

IN TIBULLUM COMMENTARIUS.

LIBER I.

ALBIO TIBULLo quod prænomen fuerit, non constat, cum Romanum equitem tria habuisse nomina necesse sit. Fulgentius Placiades, in expositione antiquorum sermonum, Flacci Tibulli cujusdam meminit, comœdiarum scriptoris. Quos autem sequi atque imitari Tibullus inprimis studuerit, declarat Diomedes Grammaticus, apud quem sic est: 'Elegias præcipui scripserunt apud Romanos Propertius, Tibullus, Gallus, imitati Græcos, Callimachum et Euphorionem.' Atque alibi idem: 'Tibullus, Gallus, Bibaculus, imitati Callimachum et Euphorionem.' Quis enim Tibullus fuerit, et ex ejus, quam alii scripserant, vita potest intelligi; et quam sit idem hoc ipso in genere scriptor excellens, mollissimi ejus versus ostendunt, et gravissimorum auctorum testimonia declarant. Certe quidem Martialis Elegiæ scriptorem significare cum vellet, periphrasi est usus, Tibullo ipsi perhonorifica: est enim apud illum in lib. tv. Cum sis improbior Massiliane, Quam qui compositos metro Tibulli In Stellæ recitat domo libellos.' Eum enim honorem Tibullo detulit, qui Græcis Poëtis tribui solet, cum eorum nomine, quo maxime sint usi ipsi, genus carminum appellatum, fuisse legimus. Est illud autem mea quidem sententia animadversione non indignum, singulos Poëtæ hujus libros singulis

diversisque amicarum ejus, aut alterius alicujus, nominibus esse distinctos. In primo enim libro frequens atque unum omnino nomen, Delia. In secundo, Nemesis. In tertio, Neæra. Quartus denique liber Cherinti ac Sulpicia amores fere continet. At Ovidius in Elegia de Tibulli morte, Deliæ Nemesisque tantum meminit: quo major esse in amore Propertii laus videtur, qui una Cynthia contentus vixit; quasi enim Tibulli multos non probans amores dixit: Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.' Et Ovidius: Vel tua, cujus opes Cynthia sola fuit.'

ELEGIA I.

2 Et teneat culti jugera magna soli] In veteribus libris pro magna, multa, legebatur: quæ lectio eo esse probabilior videtur, quod eo modo multi omnino, iique optimi scriptores locuti sunt. Idem enim in lib. 11. Eleg. 3. Ut multo innumeram jugere pascat ovem' aut, nt paullo etiam melius est in veteri libro: Ut multa innumera jugera pascat ove.' Et lib. III.Aut ut multa mei renovarent jugera tauri.' Ovid. in iv. de Ponto: 'Et teneat glacies jugera multa freti.' Cicero similiter in Ver. lib. v. Nec id solum actum est, ut hi minus multis jugis arent.' Et'pauca' jugera, non 'parva,' dici fere solent ab Horat. III.

« ZurückWeiter »