Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

ELEGIA I.

LIBER I.

1 Divitias alius] Utrunque genus complexus est; divitiæ enim partim in rebus mobilibus consistunt, partim in rebus soli: e mobilibus autem aurum nominavit kar' oxhv. Pindarus: Αριστον μὲν ὕδωρ· ὁ δὲ Χρυσὸς αἰθόμενον πῦρ Ατε διαπρέπει νυκτὶ μεγάνορος ἔξοχα *λoÚTOV. Aqua est optima res quidem: Aurum at, ignis ut ardens Nocte relucet atra, inter opes quoque magnanimas sic Splendet.

5 Me mea paupertas] Ego pauper sane sim; dum et fruar ocio, neque arcta inopia premar.

7 Ipse seram] Oblectabo me agricultura, pastione, et amore.

Ipse seram] Apparet, hunc poëtam elegantiam quandam putasse esse in ejusdem syllabæ continuata repetitione; ut supra, 'Me mea,' et nunc, 'Ipse seram:' et mox, 'Poma manu;' et infra,multa tabella,' et, sicca canis,' et tam multis locis denique, ut

[ocr errors]

constet, hoc non casu, sed dedita opera factum.

8 Rusticus et facili] Aliter facilem manum, et aliter paulo infra' facile lutum :' neque ullam vocem habent Græci, quæ huic plane respondeat.

9 Nec Spes] Deæ nomen est.

11 Nam veneror] Caussa, cur spe rare debeat, agriculturam sibi fruc tuosam fore: Colo enim, inquit, deos. Fuit hæc pietas in veteribus, ut cum ceteris in rebus, tum in hoc præcipue studio, quibus divinus cultus neglectui non esset, iis omnia prospere successura crederent. Itaque Virgilius: In primis venerare deos, atque annua magnæ Sacra refer Cereri, lætis operatus in herbis.' Et Horatius Cælo supinas si tuleris manus, Nascente luna, rustica Phidile, Si ture placaris et horna Fruge lares, avidaque porca: Nec pestilentem sentiet Africum Fœcunda vitis, nec sterilem seges Rubiginem, aut dulces

alumni Pomifero grave tempus anno.' Et eodem pertinere arbitror proverbium, quod est apud Varronem libro primo de Re Rustica,' Dii facientes adjuvant;' 'facientes' enim accipio eos, qui rite operantur sacris : ut in illo, Cum faciam vitula:' et Erasmum, qui multo aliter interpretatus est, falsum puto.

Seu stipes] Non dubium est, quin Terminum dicat, de quo Ovidius; · Termine, sive lapis, sive es defossus in agro Stipes ab antiquis, tu quoque numen habes.' Sed tamen illud quoque superstitiosis hominibus in consuetudine positum fuisse accepimus, temere oblatos in via lapides stipitesque venerari. Xenophon. Kal τοὺς μὲν οὔθ ̓ ἱερῶν, οὔτε βωμῶν, οὔτε ἄλλῶν τῶν θείων οὐδὲν τιμᾷν, τοὺς δὲ καὶ λίθους, καὶ ξύλα τὰ τυχόντα, καὶ θηρία σéßerbal. Et ineptus quidem scriptor, non tamen omnino inutilis, Appuleius : Neque enim justius religiosam moram viatori objecerit aut ara floribus redimita, aut spelunca frondibus inumbrata, aut quercus cornibus onerata, aut fagus pellibus coronata; vel enim colliculus sepimine consecratus, vel truncus dolamine effigiatus, vel cespes libamine humigatus, vel lapis unguine delibutus.' Propertius: Et quicunque sacer, qualis ubique, lapis.'

6

12 Florida serta] Quæ significent Deum esse.

14 Libatum agricolæ] Varie legitur hic versus: a quibusdam hoc modo: Libatum agricolam ponitur ante Deum: ab aliis: Libatum agricola, ponitur ante Deum : ab aliis : Libatum agricolas ponitur ante Deos: ego autem lego: Libatum, agricolæ ponitur ante Deo; et Deum agricolam expono eum, qui præest agrorum cultui, id est, Liberum patrem, de quo infra: 'Primus aratra manu solerti fecit Osiris, Et teneram ferro solicitavit humam.' Siquidem Osirim et Bacchum eundem esse constat. Et alibi:

'Illa Deo sciet agricolæ pro vitibus uvam, Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.' ' Ponendi' autem verbum hac in re et Græcis et Latinis mire usitatum est. Catullus: 'Mihi corolla picta vere ponitur.' Horatius: "Hic vivum mihi cespitem, hic Ver. benas, pueri, ponite, turaque.' Et in Epigrammatis Græcis: Τίς θέτο μαρ. μαίροντα βοάγρια ; neque tantum θέσθαι dicunt, verum etiam àvaðé☛baï unde àvalhμara' neque est, quod quisquam, propter vocem ante, de hujus scripturæ veritate dubitet; sic enim et Plautus: 'Bonum ante ponam prandium pransoribus.' Si quis tamen agricolas Deos legat, et exponat, Liberum, Cererem, Pana ceteraque ruris numina, non repugnaverim; nam et infra ita locutus est : ' Redditur agricolis gratia cælitibus.

22 Hostia parva] In quibusdam libris, magna: quod non displicet; ut, pro agri exiguitate, hæc quoque magna hostia esse dicatur.

25 Jam modo non] Modo non est, μovovovxí, etsi sunt, qui aliter sentiant.

27 Sed canis æstivos ortus vitare sub umbra Arboris] Totidem prope verbis in quodam Epigrammate Alcæus: λασίας θάμνῳ ὑπὸ πλατάνου Καύματ' omwpivoîo puyùv Kuvós.

48 Securum somnos, igne juvante, sequi] In aliis libris, imbre juvante, sequi: utrunque ferri potest; nam et imber et ignis hieme somnum conciliant: illud etiam de imbre, convenit cum illo Sophocleo: und oren Пukvās ἀκοῦσαι ψεκάδος εὐδούσῃ φρενί. Et cum eo, quod est infra : ́ Nam neque tum plumæ, nec stragula picta soporem, Nec sonitus placidæ ducere posset aquæ.'

6

ELEGIA II.

1 Adde merum] In quibusdam libris, vinoque graves compesce dolores: in aliis: vinoque novos compesce furores.

3 Neu quisquam] In hoc versu quidam perfusum, quidam percussum legunt. Seneca quidem in Troade, 'percussam Deo Mænadem,' dixit: ego tamen, quod hic in libris veteri bus perfusum repereram, nihil immutare volui.

4 Dum requiescit amans] Libri veteres amor; et tertio abhinc versu, iidem libri, janua fulta.

14 Cum posti florida serta darem] Morem hunc amantum fuisse notum est, spargendi mero et ornandi floribus amicarum fores. Propertius: 'Et mihi non desunt turpes pendere corollæ.' Ovidius: At tu, non lætis detracta corona capillis, Dura super tota limina nocte jace.' Plautus: 'agite, bibite festivæ fores, Potate, fite mihi volentes propitiæ.'

[ocr errors]
[blocks in formation]

quasdam, quibus utantur verborum loco, atque hoc modo abdere blanditias, quas sibi tum invicem dicunt : sed hoc nullo ex loco melius intelligi potest, quam ex his Ovidii versibus, qui sunt ex Elegia quadam, qua amicam monet, quomodo se in cœna gerere debeat, cui cœnæ etiam vir ipsius erat interfuturus: 'Me specta, nutusque meos, vultumque loquacem: Excipe furtivas, et refer ipsa, notas. Verba superciliis sine voce loquentia dicam: Verba leges digitis, verba notata mero. Cum tibi succurret Veneris lascivia nostra, Purpureas tenero pollice tange genas. Si quid

mea lux, dicamve, placebunt; Versetur digitis annulus usque tuis. Tange manu mensam, tangunt quo more precantes, Optabis merito cum mala multa viro.' Hujusmodi notas, absque ulla dubitatione, hoc versu significat Tibullus.

24 Nec vetat obscura surgere nocte timor] Eos, qui nocturnas formidines expavescunt, facile liberari hoc morbo, si amare occeperint, exemplo suo indicat Ovidius: cujus hæc sunt: de amore autem loquitur: Ille per excubias custodum leniter ire Monstrat; inoffensos dirigit ille pedes. At quondam noctem, simulacraque vana timebam: Mirabar, tenebris si quis iturus erat. Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido; Et leviter, Fies tu quoque fortis, ait. Nec mora: venit amor: non umbras nocte volantes, Non timeo strictas in mea fata manus.'

* En ego cum tenebris] Qui cum hoc loco elegiam Propertii e libro tertio, cujus principium est,' Nox media,' conferre voluerit, non minimam, ni fallor, e collatione capiet volupta

tem.

* Securum in tenebris] Hic versus legitur ille quidem in nonnullis vetustis libris; sed in aliis lacuna est: in quibusdam etiam legitur: Præsidio noctis sentio adesse Deam: at in aliis: Ille deus certæ dat mihi signa viæ: ut si quis, commotus illa tanta varietate, de mendo suspicetur, me quidem socium sit habiturus.

50 Provocat orbe nives] Ita est in veteribus; non, ut in aliis, convocat.

54 Ter cane] Ternario numero in rebus divinis uti solitos veteres, etiam ex Aristotele didicimus: cujus illa sunt libro primo de Cælo: Meyébous δὲ τὸ μὲν ἐφ ̓ ἕν, γραμμὴ δ ̓ ἐπὶ τὸ δύο, ἐπίπεδον, τὸ δ' ἐπὶ τρία, σῶμα, καὶ παρὰ ταῦτα οὐκ ἔστιν ἄλλο μέγεθος, διὰ τὸ τὰ

erit, de me tacita quod mente lo-τρία πάντα εἶναι, καὶ τὸ τρὶς πάντα. Καθε quaris; Pendeat extrema mollis ab aure manus. Cum tibi, quæ faciam,

άπερ γάρ φασιν οἱ Πυθαγόρειοι, τὸ πᾶν καὶ τὰ πάντα τοῖς τρισὶν ὥρισται· τελευτὴ

γὰρ, καὶ μέσον, καὶ ἀρχὴ τὸν ἀριθμὸν ἔχει τοῦ πάντος· ταὐτὰ δὲ τὸν τῆς τριάδος. Διὰ παρὰ τῆς φύσεως εἰληφότες ὥσπερ νόμους ἐκείνους, καὶ πρὸς τὰς ἁγιστείας χρώμεθα τῶν θεῶν τῷ ἀριθμῷ τούτῳ.

67 Ille licet] Per me licet, ille triumphans in urbem invehatur; dum modo ego ruri ociosus te frui possim. 72 Et in solito] Alii, et in solo: placet.

74 Et in culta] Alii, et in nuda, ut sit sensus: Etiam in nuda humo mollis mihi fuerit somnus, si, te amplexus, dormiam.

24 Illa tua toties sistra] Ita est in libris veteribus, non, ut in pervulgatis, ara. Ovidius quoque hanc scripturam confirmat, qui, ad hunc locum respiciens, ita cecinit, in Carmine, quo hujus Poëtæ mortem deflevit: Quid nos sacra juvant? quid nunc Ægyptia prosunt Sistra? quid in vacuo secubuisse thoro?'

34 Menstrua tura] Alii, mascula : sed nihil necesse est, contempta veterum librorum auctoritate, quicquam movere.

54 Fac lapis] Versum hunc in an

85 Non ego tellurem] In veteribus_tiquis quibusdam libris ita scriptum libris distichon, quod hic sequitur, reperio: Fac lapis inscriptus stet super antecedit.

96 Despuit in molles et sibi quisque sinus] Ad avertendam Nemesim: idem etiam ad fascinationes avertendas valere arbitrabantur. Theocritus : Ὡς μὴ βασκανθῶ δὲ, τρὶς εἰς ἐμὸν ἔπτυσα κόλπον. Callimachus: Δαίμων, τί κόλποισιν ἐπιπτύουσι γυναῖκες; Et quidam in Epigrammatis: 'Es Babir τρὶς κόλπον ἀπέπτυσε.

ELEGIA III.

1 Ibitis Egeas] Ad M. Valerium Messallam Corvinum scribit, qui cum Augusto Consul fuerat, qui postea de Gallis triumphavit. Videntur autem hæc scripta, cum Messalla ex consulatu in Macedoniam proficisceretur.

4 Abstineas avidas] Varia hujus versus scriptura est: in aliis, mors precor atra: in aliis, mors modo nigra: in aliis, mors violenta: neque multam interest, quæ recipiatur.

12 Rettulit e triviis] Lego, Rettulit et trinis; et ad sortes refero: veteres tamen libri cum vulgatis consentiunt.

13 Tamen est deterrita nunquam] Utrum dicit, eam deterreri, id est, revocari non potuisse, quin fleret; an, ut desperatam, quæ spem abjecit, dicimus, ita deterritam, quæ terrorem deposuerit, hoc loco intellige mus? quod si est, singulare, opinor, hoc sensu fuerit verbum.

ossa mea.

71 Tum niger in turba] Iidem libri, in porta.

73 Tentare] Ita plane dictum, ut a Græcis Teɩpậy. Lucianus in Dialogo, quo de hoc ipso Ixione agitur: Μῶν οὖν ἐπείρα τινά; et alibi; Συγ γνωστὸς γὰρ εἰ καλόν σε οὕτως ὄντα reípa. Ixionis autem fabula petenda est e secundo Eïda Pythiorum Pindari: neque enim tantum appetiisse Junonem, sed et primus, de quo qui• dem extet in Græcorum historiis, cædem perpetrasse memoratur, occiso per summam perfidiam socero suo. Virgilius eum capiti imminentis, et jamjam lapsuro similis saxi metu cruciari ait; suo quodam jure, quod ab aliis de Tantalo dicitur, ad hunc, et ad Lapithas, et ad Pirithoum transferens.

75 Porrectusque novem] Virgilius Æn. vi. Homerus Od. A. Ejus autem jecur Virgilius ab uno, Homerus a duobus vulturibus carpi ait: at Demetrius in Pindarum, a serpentibus. 77 Tantains est illic, et circum, stag

na] Et circum Tantalum, stagna sunt. Tantalum Plato, quasi raλártaTov, dictum ait. Porro et de peccato ejus et de supplicio admodum discrepantia prodita sunt literis. Ego de utroque, quæ in memoriam venient, huc conferam. Sunt, qui dicant, enm a Jove patre admissum ad epulas

Deorum, quæ ibi arcana audierat, cum hominibus communicasse; ideoque detrusum ad inferos, et damnatum hac pena, ut in aëre pendens, æterno metu imminentis capiti lapidis torqueretur. Euripides: 'O yàp μακάριος, κοὐκ ὀνειδίζω τύχας, Διός πεφυκώς, ὡς λέγουσι, Τάνταλος, Κορυφής ὑπερτέλλοντα δειμαίνων πέτρον, 'Αέρι που τᾶται, καὶ τίνει ταύτην δίκην, Ὡς μὲν λέγουσιν, ὅτι θεοῖς, ἄνθρωπος ων, Κοινῆς τραπέζης ἀξίωμ ̓ ἔχων ἴσον, ̓Ακόλαστον ἔσχε γλῶσσαν, αἰσχίστην νόσον. De hoc saxo Cicero de finibus: Mors, quæ, quasi saxum Tantalo, semper impendet.' Et Lucretius: 'Nec miser impendens magnum timet aëre saxum Tantalus, ut fama est, cassa formidine torpens.' Et Plato: 'H vwèp Tŷs κεφαλῆς τοῦ λίθου Τανταλεία. Pindarus quoque in Olympiis hoc ipsum Tantali supplicium agnoscit: sed hanc caussam fuisse ait, quod ipse ambrosiam et nectar foratus, compotoribus suis communicaverit. Aiunt et Alcæum, et Alcmanen, et Archiolochum hujus lapidis mentionem fecisse: qui allegorice interpretantur, alii metum mortis, ut Cicero; alii metum deoram, ut Lucretius, significari putant; alii Tantalum physiologum diligentem fuisse dicunt, qui solis præcipue naturam accuratissime contemplaretur; ideoque dictum solem capiti ipsius impendere: nam solem quidem ipsum multi ex veteribus, Anaxagoram secuti, lapidem glebamve ignitam esse credebant. Hanc postremam sententiam Euripides ipse aperte confirmat in choro quodam ex eadem fabula, ubi solem rérpav et Bŵλov nominat. Tradita et hæc de Tantalo fabula: Fuisse canem quendam aureum, eundemque animatum, (ut minus mirum sit, quod de Talo in Catullum diximus,) templo Jovis in Creta custodem additum fuisse; quem cum surripuisset Pandarens Milesius, asservandum dedisse Tantalo: missum deinde a Jove Mercurium, qui canem re

posceret: sed negasse Tantalum, enm penes se esse: ob id igitur detrusum ad inferos, ipsiusque capiti impositum Sipylum montem: eumque esse lapidem illum, de quo supra diximus. Neque desunt, qui, quod Pelopem filium mactaverit, Diisque epulandum apposuerit, ad inferos detrusum esse dicant: sed de supplicii genere, plurimos astipulatores invenit Homeri narratio, quam hic quoque Tibullus insequitur ; quæ, quia etiam vulgo notissima est, nihil esse, cur a me pluribus verbis explicetur, puto.

79 Et Danai proles] De Danaidibus cetera pervulgata sunt: illud visum est non indignum, quod annotaretur ; cum unam modo ex eis Hypermnestram fratri ac viro suo Lynceo pepercisse traditum sit, esse tamen qui hanc ipsius laudem cum Bebryce so. rore communem faciant, et eam quoque Hippolyto pepercisse dicant; hoc reperi apud Eustathium, Dionysii interpretem.

89 Tunc veniam subito] Contra consuetudinem Romanorum, qui, peregre cum redirent, adventus sui nuncios præmittere ad uxores solebant: auctor Plutarchus. Sed hic ideo subito venire vult, quod repentino adventu suo majus gaudium puellæ objectum iri videt.

ELEGIA IV.

1 Sic umbrosa] Miratur, qui fiat, ut obscœnum Deum formosi pueri diligant, ad eumque ultro accedant, qui neque forma, neque corporis cultu ipsos ad se allicere posse videatur. Est et in Virgilianis lusibus carmen, quo Deus ipse idem admirans inducitur: et, longa oratione, multis aliis caussis remotis, ad postremum concludit, eos, quo supplicio proposito absterreri debuerant, ejus ipsius desiderio captos venire. Extremi versus hi sunt: 'Nimirum apertam convolatis ad pœnam, Et vos id ipsum, quod minamur, invitat.'

« ZurückWeiter »