Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

veniam modo, sed et laudem apud Coryphæos ac conscios, (qui quidem non iniquos nimium harum rerum Censores præstare voluerint sese,) potius commeriturum persuadet sibi: quippe auctore tam digno culpam in se admissam facile se redemturam confidens. Ait enim: Cum digno digna fuisse ferar. Ubi rem molliculam et parum severam probissimæ locutionis periphrasi circumscriptam, et quasi honestatis involucro obnuptam velatamque videmus; id quod Poëtis non insolens: ut nec Ovidio, quum scribit: 'Crede mihi, mecum non semel illa fuit.' Dousa P.

Vultus componere] Proverbium est,

CARMEN VIII.

8 Ne legat id nemo, quam meus ante_wλárтew mpóσwnov. Scal. velim] Ille Poëta, in quo sincerus esse videtur et ingenuus Latini sermonis sapor, nullo peregrino vitiatus succo, amore tamen rituque Græcorum duas negationes unins vice quibusdam videtur posuisse, ita scribens: Non ego signatis, &c. ut sit : Ne legat id quis quam poterit tamen exponi: Ut legat id aliquis antequam meus. Turneb.

Ne legat id nemo] Duæ negationes pro una. Propertius: Absenti nemo non nocuisse velit.' Scal.

9 Sed peccasse juvat, vultus componere fama Tædet] Hoc est, Oris et faciei habitum ad Patavinam illam stolæ superciliique matronalis severitatem componere ac conformare, ne forte in vulgus dispalescat audax amoris hoc facinus, vultus mei hilaritate proditum scilicet. Idque ex Ovidianæ disciplinæ, quam idem amoribus suis præscribit, formula maxime ita habentis sese: Indue cum tunicis metuentem crimina vultum, Et pudor obscænum diffiteatur opus. Da populo, da verba mihi, &c. At Sulpitia hoc dissimulationis genere nihil apud Populum Romanum sibi opus esse gloriatur. Cur ita? quod Pervigilium cum Cerintho amasio suo furtim celebratum, haud

1 Invisus natalis adest] Messala amavit Sulpitiam. Hæc est, ni fallor, quam Messala Carminibus suis celebravit; de qua Virgilius in Prolusionibus scribens ad Messalam ipsum: Certatim ornabant omnes Heroida Diva: Certatim Divæ munere

quæque suo. Felicem ante alias tanto scriptore puellam.' Nunc Messala eam rus ad natalem suum celebrandum invitat in agro Eretino. Illam piget eo ire, quia relinquendus esset Cerinthus, sine quo omnes epulas insuaves, omne solenne festum nefastum putat. Scal.

3 An villa sit apta puellis] Nostri libri, puellæ: et sane de se, non de aliis, loquitur. Idem.

4 Atque Aretino] Assentior doctis hominibus, qui Eretino legunt, quia Aretium nimis longinquum esset, quam ut puella ab urbe eo animi caussa deducenda esset. Eretum vicinum Trebulæ, ut testatur Strabo. Meminit Virgilius: Ereti manus omnis.'

Totus autem ille tractus gelidissimus, ut pote intra montes porrectus. Martialis: 'Humida qua gelidas submittit Trebula valles, Et

viridis Cancri mensibus alget ager.' Puella igitur conqueritur se in frigidissimum agrum abduci, et, quod familiam ducit, sine Cerintho suo. Inėptum vero putare hic amnis legendum esse, quum amnis quantumvis frigidus nihil nocere possit: ineptius vero aquas vicinas frigidas hic putari innui, quod video quibusdam placere; quas aquas Λάβανα ὕδατα codex vulgatus Strabonis vocat, quum legendum sit, Αλβανα ὕδατα sed sine dubio legendum frigidus annus, non amnis. Conqueritur se divelli a Cerintho tempore anni inclementissimo in agrum frigidissimum. Ita loquuntur veteres, ut Plancus Ciceroni, 'Copias tempore anni eduxi.' Græcum est, pa krovs. Sane hæc est vera lectio, quam hic proposuimus. An inquit, opportune hiems transigetur frigidissimo agro? Vide quas difficultates proponit, hiemem, agrum frigidum, puellam se, urbe carere, abesse a Cerintho. Idem.

5 Jam nimium, &c.] Detegendus hoc loco Criniti error, qui Epigrammatium istud, non ex Sulpitiæ, verum ex Tibulli ipsius persona scriptum inscitissime persuasus, Messalam a Tibullo, sui studiosum, perhiberi, in vita Poëtæ ejus palam prodere memoriæque mandare non dubitavit: a præpostera exempli supradicti investigatione in manifestariam fraudem inductus scilicet. Dousa P.

Jam nimium Messala] Noli nocere, dum juvare putas: hoc est enim, nimium studiose. Scal.

6 Non tempestive] Qui sæpe te accingis itineri intempestivo. Est enim anni tempus asperrimum. Quare hæc confirmant emendationem nostram, frigidus annus, pro frigidus amnis. Idem.

7 Hic animum] Quanvis alio abducta, tamen Romæ, ubi Cerinthus est, animum sensusque meos relinquo; quanvis tu arbitrio meo non sinis esse Romæ; vel, quanvis non

sinis me esse arbitrii mei, quod melius est. Est autem mollissimum, ac delicatissimum Epigramma, et Tibulli Musa dignissimum. Et, nisi fallit me judicium meum, hactenus ejus sententia obscura fuerat. Idem. 8 Arbitrio quanris] Vet. cod. quoniam ostentat. Dousa P.

CARMEN IX.

1 Scis iter ex animo] Hæc verbis suis Tibullus ad Messalam. Scis, inquit, Sulpitiam a profectione illa in agrum tuum destitisse. Quare quum illa obfirmarit se non ituram, nos sine illa natalem tuum celebremus. Scal.

2 Natali Roma non sinit esse suo] Diu est, quum hic versus corruptus est. Ita enim codex infimæ vetustatis habet. At optimus ille longe aliter: Natali Romæ jam licet esse tuo. Jam, inquit, illi licet esse Romæ, dum tu celebras natalem tuum rure. Sustulit enim iter ex animo: hoc est, decrevit non ire. Sane absque illa optima membrana nullus verus sensus ex hoc Epigrammatio elici poterat. Idem.

CARMEN X.

1 Gratum est securus] Gratum est, inquit, o Cerinthe, quod tam libere fateris te securum esse, ne in te peccem turpi adulterio. Apage cum tua illa securitate, dignus non ingenuo amore, sed aliquo prostibulo, aut quasillaria muliere. Satis sollicite observant me rivales tui, et diligenter ac curiose cavent, ne id flagitium committam: quos illa pudicitia mea, quæ facit, ut ne alii viro succumbam, acriter urit; vellent enim et sibi morigera essem, et facerem id, quod tu te tam secure ais negligere, quum ais te non vehementer curare, ne male inepta cadam; hoc est, ne peccem alio viro. Hæc, quia obscura erant,

fusius a me contra morem meum explicata sunt; non enim satis ea vulgus assequebatur: imo Sibyllæ folium illis erat hoc Poëmatium acutissimi argumenti. Scal.

3 Sit tibi cura togæ potior] Togatam, et quasillariam ancillam simul conjungit, ut Horatius: bonam deperdere famam, Rem patris oblimare, malum est, ubicunque (quid inter Est?) in matrona, ancilla, peccesve togata.' Ita legendus locus ille apud Horatium: qui vulgo male ab interpunc tionibus laborat. Deprehensas quoque in adulterio in toga traduci notius est, quam ut repeti debeat. Sed Isidorus scribit in amiculo lineo, in toga. Idem.

[ocr errors]

Pressumque quasillo] Intelligit, ut dixi, ancillam quasillariam. Petro. nius: Nec contenta mulier tam gravi injuria mea, convocat omnes quasillarias, familiæque sordidissimam partem.' Juvenalis: 'Horrida quale facit residens in codice pellex.' Quasillariam intelligit. In Glossario: 'Quastillarius, piλomolós.' Lege, Quasillarius, λomlós.' Amphitapæ sunt villosa gausapia: Psila,' belluata tapetia sine villis, quorum tapetiorum opifices in quasillis repositos habent lanarum discolorium glomos multos; a quibus quasillis nomen illis. Apud Isidorum: 'Sipla, Tapeta ex una parte villosa, quasi simpla.' Inepte 'Sipla' pro 'Psila.' In Glossis: dv, Tenue, Babyloni. cum.' Idem.

5 Solliciti sunt pro nobis] Fingit alios amatores sibi esse, quibus dolet, quod uni Cerintho addicta sit: fingit, inquam, ut jam tepentem pueri amorem accendat. Quod sane non potest dici, quam venuste ab erudito poëta commentum sit. Idem.

Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est] Hoc est, amici omnes, et benevoli mihi, quibus illa dolori est, i. e. quibus mehercule ex animo dolet, scortillum illud quasillo pressum

tibi in amoribus et delitiis esse, mi. rifice de nobis anxii sunt, ac solliciti, ne credam ignoto maxima cura thoro: hoc est, ne quæ tamquam legitima conjunx, et (quod rei caput est) Servii illius Sulpitii, Oratoris magni filia, maximæ curæ ac cordi merito utique esse debebam tibi posthabear nunc ancillulæ vili pelliciqne ignobili (hoc enim est, ignoto thero) herilibusque pensis ac iniquis quasillis ad robustum codicem adfixæ, quasi cum Petronio' quasillariam' dicas. Apertam vero ironiam esse facile ex præcedentibus colligere licet. Dousa P.

6 Maxima cura] Repone, ut libri, et primæ editiones habent, maxima caussa. Caussa ne credat ignoto toro, est amor, quo unicum Cerinthum complectitur, fides, quam integram illi uni servat: ignotum torum, quemvis alium, cui succumbat, intelligit. Scal.

CARMEN XI.

1 Estne tibi Cerinthe] Male cam aspiratione prima syllaba hujus nominis scribitur: est enim Kýpaeos. Hujus etiam formosi meminit Horatius Sermonum primo, Satyra secunda. Pendet autem hoc Epigramma a præcedente. Verum enim est illud: 'Amantium iræ amoris redintegratio est.' Sulpitia volens amorem suum dissimulare, Cerinthum a se cum illa responsione, quam superius vidimus, amolita est. Nunc amoris impotentia incidit in morbum, et fatetur adolescenti se non alia via posse malo mederi, quam si sentiat illum amore sui mutuo uri. Denique aperte fatetur se nihil tota vita sua stultius fecisse, quam quod illum deseruit, studio ardorem suum dissimulandi. Scal.

2 Calor]' Calor' non proletario intellectu hic positus est. Etenim Febris, ex re nomini suo respondens,

hoc est, æstuosa ac fervens notatur : quam significantissima Caloris' adpellatione insignibant veteres, Varronis seculo non ignota: item Juvenalis scribentis: 'Sentire calorem si capit,' &c. Sed hoc Noniano testimonio firmandum, exemplo nos impartientis hujusmodi: Febris proprietatem habet a fervitate morbi, vel mali, ut a calendo Calorem, vel Caldorem. Var. Andabatis: Aperiendum putat idque alterum appellamus a calendo Calorem, alterum a fervore Febrim.' Dousa P.

5 Nam mihi quid prosit] Nostri codices: Ah mihi quid prosit morbos evincere? Scal.

Quid tu] Corruptus locus; nam legendum quod tu: Ah mihi quid prosit morbos evincere, quod tu Nostra potes lento pectore ferre mala? Nam libri illi habebant lento. Quid prodest morbo occurrere, quandoquidem securns es nostri mali? Idem.

CARMEN XII.

1 Ne tibi sim mea lux] Jurat. Optat sibi evenire contrarium voto suo, ni pœnitet se, quod eum pridie reliquisset. Votum est, ut ab eo tam fervide ametur, quam paulo ante amata fuerat. Ne, inquit, ita amer a te, ut ante hos dies amabar, ni stulte feci, quod te reliqui volens ignem meum dissimulare. Scal.

Ne tibi] Alterius esse Epigrammatis exordium videtur, ejusdem amatricis nomine ad Cerinthum perscripti.

Dousa P.

5 Hesterna quod te solum] Innuit ea, quæ superiore epigrammate dicta sunt. Scio hæc antea plebi Grammaticorum, et fortasse proceribus Criticis ignorata fuisse. Scal.

CARMEN XIII.

1 Nulla tuum titulis] Nescio unde illud titulis conflaverunt correctores isti. Libri enim nostri habent, nobis; et recte: sententia plana est. Ita

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Et per Junonem Dominæ jurante ministro.' Alcmena Amphitryone: 'Per supremi Regis regnum juro et matrem familias Junonem, quam me vereri et metuere est par maxime.' Livin.

16 Quæ sola ante alios est tibi magna] Inepte tibi. Lege mihi, ut habent libri nostri. Juno Genius feminarum. Ait ergo Genium puellæ suæ sibi omnium Deorum esse maximum. Notum est feminas jurare solere: Junonem meam iratam habeam. Scal.

17 Heu cui mea pignora credo] Inepta lectio, quum libri nostri habeant: Quid facio demens? heu heu mea pignora cedo. De concidendis pignoribus eorum, qui illis captis absentes coërcebantur, Cicero scribit de Oratore. Profecto dementem esse oportet, qui sua sibi pignora concidat. Proverbium non notatum, 'Sua pignora cedere.' Referendum ergo ad illud vetustissimum jus Romanum. Idem.

18 Prodeat iste timor] Hæc quoque lectio quam inepta est? Veteres nostri libri, proderat: una litera mutata lege, proderit. Ah quid juravi? iste timor tibi magis proderit: quo

modo? subjicit: Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures. At ii, qui putant se plurimum Tibullum juvisse, quod ex prodeat faciunt proderat, et ea pompa nimium quantum vectantur, quam bene hoc modo huic loco caverint, ipsi viderint; nam ne tunc quidem constabit sententia. Nam quare diceret se pœnituisse quod juraverit,si illud jusjurandum proderat? Contraria plane hæc, et pugnantia. Idem.

23 Sed Veneris sanctæ considam vinctus ad aras] Persistit év kupioλoyiq. Nam quia servum se dominæ suæ dicit, illius quidem se mancipium profitebitur; sed quia domina in se ni◄ mium sævit, confugiet ad aram Veneris, ut ejus sævitiam vitet. Nam duo perfugia habebant servi, aram, et deprecatorem. Unde illud: 'Nec hic tibi aliquam aram, aut deprecatorem paraveris.' De ara habes exempla apud comicos, et in jure de servis ad statuas confugientibus. Euri pides Andromache: exe yàp karapu γὴν θὴρ μὲν πέτραν, Δοῦλοι δὲ βωμοὺς Bewv. Deprecatorum autem mentio apud Terentium Phormione, qui precatorem vocat: Nunc ad precatorem abeam, qui mihi sic oret,' &c.

Meminit et Jurisconsultus de Ædilitio Edicto l. xvII. et l. Bovem. Eleganter ergo hæc Tibullus. Idem.

24 Hæc notat injustos supplicibusque favet] Eadem sententia alibi: 'Blanditis vult esse locum Venus ipsa querelis, Supplicibus miseris flentibus illa favet.' Idem.

CARMEN XIV.

3 Crimina non hæc sunt nostro sine ficta dolore] Et Propertius: Quid mihi desidiæ non cessas fingere erimen?' Tamen libri nostri habebant facta, non ficta. Scal.

XV.

1 Te quoque Virgilio comitem] In pervetusto illo schedio Titulus huic Epigrammatio erat, DOMITI MARSI. Quare hoc illi debemus, quod ejus ope poëma suo auctori asseruerimus. Nam sine illo fieri non poterat. Est autem ex quadam Marsi Elegia depromptum, ut apparet, in qua bonorum Poëtarum mortem defleret. Scal.

Non æqua] Quia Virgilium senem, te juvenem abstulit. Ex quo doce. mur uno tempore Virgilium et Tibullum obiisse. Idem.

DUO EPIGRAMMATA TIBULLO ASCRIPTA.

1 Villicus ærari] Quidam nomine Perspectus, qui ærarii dominici pri. mum custos, hoc est, dispensator, postea, rusticationi operam dabat, hoc Epigramma fecit Priapo. Quod nomine Tibulli in antiquis Tibulli codicibus inveniri, et alii in editionibus suis admonuerant, et nos inter Opera Tibulliana in optima scheda reperimus. Dicunt tamen nonnulli repertum in agro Patavino literis vetustate pene consumtis. Quod tamen non inpedit,

quin Tibulli esse possit. Primus versus diverse concipitur in editionibus, sed quam dedimus vera est lectio. Villicus enim est custos. Juvenalis: 'Pegasus Attonitæ positus modo villicus urbi.' Jos. Scal. in Priap.

[Quatuor Notulas hic prætermisimus, quippe quæ textui jam subjunctæ sint. Ed.]

17 Canisque sæva] Placet ut in locum Toû særa, scava inducatur? interpretatione a Paulo petita, ita apud

« ZurückWeiter »