Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Perfida, nec merito nobis inimica merenti. Sic Catullus: insperantique ipsa refers te Nobis.' insperanti nobis,' ut hic merenti nobis. Virgilius. 'Vos o Calliope.' Scal.

56 Perfida, sed quamvis perfida, cara tamen] Euripides Phœnissis: los μὲν ἐχθρὸς ἐγένετο, ἀλλ ̓ ὅμως φίλος. Id.

59 Nostræ convivia mensa] Hæc enim, ut dixi, omnia sunt ovμжотà ἀστεΐσματα. Idem.

62 Tu puer et liquidum] Fragmen tum illud emendatissimum, Tu puer i, liquidum. Nam, ut supra dixi, scribebant EI, pro 1. Idem.

Tu puer huc liquidum] Lib. vet. et: mihi Tu suspectum est; pro quo huc legerim. Livin.

Fortius adde merum] Ita interpretatur To Swρórepov. Martialis: 'largius, et vividius.' Scal.

63 Jamdudum Tyrio] Legitur in Ms. Cod. Jampridem Syrio, quod placet præ vulgato. Odores enim laudatissimi, et omnis copia narium,' uti Horatius loquitur, e Syria, qui etiam 'Assyriæ nardi,' item Syræ mercis'

[ocr errors]

commeminit alibi, quum unguenta intelligi vellet, puta, 'Malobatrum,' aut olivum etiam e Syria quotannis mari illo longo et magno Romam advehi solitum. Dousa P. Syrio legen. dum. Livin.

Tyrio madefactus, &c.] Romanis in triclinio discumbentibus dabantur a ministris unguenta, et coronæ, vel, ut est in marmore Farnesiano, tæniæ sive fasciæ quædam, quibus frontem convivæ vincire soliti erant quod iis crederent ebrietatem impediri. Un guentis vero liniebant caput. Cele bratur præcipne nardinum id, quod ex 'spicis nardi' conficiebatur, quale 'spicati nardi' dicitur a S. Marco; et a S. Joanne, 'nardi pistici:' nisi fortasse illud 'pistici' factum sit ex verbo 'spicati,' ut aliæ multæ voces e Latio in Græciam advectæ, et e Græcia itidem in Latium transportatæ. Coronis autem unguento delibutis utebantur, &c. Vide Fulvium Ursinum Append. ad Ciaccon. Gabbema.

CARMEN I.

LIBER IV.

1 Te Messala canam] Istud poëmatium in Fragmento illo, quo vetustius exemplar Tibulli extare non puto, Titulum habebat: Panegyricus Messale. Et recte. Ejus argumenti scripserunt Lucanus in Pisonem, AuBonius in Mosellam, Claudianus in aliquot viros illustres, Sidonius etiam in non paucos. Ego autem crederem hoc Carmen excidisse Tibullo admodum adolescenti aut potius puero, nisi viderem tunc scriptum fuisse, quum jam patrimonium prodegisset. Id enim rò waidapiŵdes et jejunitas scriptionis facit. Denique si titulum

Tibulli non præferret, ego illud infimo Poëtæ attribuissem; adeo hic sui dissimilis est Tibullus. Nunc quia sine ullo dubio Tibulli auctoris est, non Tibulliani characteris, ego potius quis scripserit, non quid scriptum sit æstimans, paucas horas ei emendando impendam. Nam sane hæc Latina sunt. Scal.

Quanquam mea cognita virtus] Lege, ut in veteri scriptura, quanquam me. Quanquam, inquit, mihi conscius quam tenuis virtus mea sit, ut vires non possint subsistere. virtus, quod hic dicitur, vulgo in idiotismo ‘Sufficientia' dicitur. Quare graviter pec

carunt, qui legebant, quanquam tua prium, non gentile. Scaliger ad Euseb. cognita virtus. Idem.

2 Ut infirma valeant] Scribe ex Fragmenti auctoritate, nequeant. Antea inepta erat hujus principii lectio, ut et sequentium. Idem.

3 Incipiam tamen] Quia hactenus principium hujus Poëmatii penitus ignoratum est propter importunas interpunctiones, et menda, quibus totum Poëma scatet, apponam ut legendum est, ut appareat, quid voluerit Tibullus: Te Messala canam. Quanquam me cognita virtus Terret, ut infirmæ nequeant subsistere vires, Incipiam tamen. At meritas si carmina laudes Deficiant: humilis tantis sim conditor actis: Nec tua præter te chartis intexere quisquam Facta queat, dictis ut non majora supersint. Est nobis voluisse satis. Sane hæc elegantiora quam antea sunt, ut quæ pristino nitori suo reddita sint. Aperta est sententia. Tametsi, inquit, meritas laudes tuas carmine meo assequi non possim, et sim Poëta impar tantis actis, nec alius præter te possit gesta tua mandare literis, ut non plura dicenda dictis relicta videat: tamen egregiæ meæ voluntatis ratio habebitur, ubi nulla potest facultatis haberi. Idem.

7 Est nobis voluisse satis] Omnino hæc mutuatus est in suo Panegyrico ad Pisonem Lucanus: ' Quod si digna tua minus est mea pagina laude, At voluisse sat est; animum non carmina jacto.' Idem.

9 Cres] Eustathius in Dionysium: Οἱ δὲ ἀπὸ Κρητός τινος αὐτὴν Κρήτην ὠνόμασαν υἱοῦ Διός. Αῤῥιανὸς δέ φησι, Κρὴς οὗ Κρήτη ἐπώνυμος, ὁ τὸν Δία κρύψας ἐν ὄρει Δικταίῳ, ὅτε Κρόνος ἐμάστευεν, ἐθέλων ἀφανίσαι αὐτόν. Apud hunc Creta hospitio exceptum Phœbum colligitur ex Tibullo. Sed hæc incomperta sunt nobis. Nam nugantur qui de Dædalo interpretantur, qui non erat Cres aut Cretensis. Præterea usus loquendi exigit, ut Cres apud Tibullum sit nomen pro

p. 17.

14 Parvaque cælestes pacavit mica] Dandi thuris alia atque alia, prout facultates largiebantur, ratio erat. Nam honestiores quidem et locupletes acervos thuris focis ingerebant, thuraque acerra plena dabant: pauperiores vero grana duntaxat aliquot, vel glebulas et micas imis digitis injiciebant. Exempla plurima congerit summus vir Barn. Brissonius. Gabbema.

15 Inaurato taurus cornu] Deorum honori in sacris nihil aliud excogitatum est, quam ut auratis cornibus hostiæ, duntaxat majores, immolarentur. Plinius lib. xxxIII. cap. 3. Senec. dip. vers. 136. 'Aureo taurus rutulante cornu Labitur segnis.' Tertull.'Hunc tibi Jupiter bovem cor. nibus inauratis vovemus esse futurum.' Juvenalis Sat. vi. Et auratam Junoni cæde juvencam.' Idem.

22 Huic et] Puto ut. Livin.

26 Omne movemus Hoc tibi] Optimus codex, item et ille infimæ vetustatis habent, vovemus, et recte. Scal.

27 Ne tanto careat mihi nomine] Optimus codex cum altero scripto babet, carmine. Tantum consensum repudiare non debui. Idem.

30 Quid quaque judex sub imagine] Jam profecto istis correctoribus bonam mentem precor. Nam quid hoc sirpi, ant griphi sit, ego non intelligo. Sed optimum Fragmentum recte babet: Nec quæris, quid quaque index sub imagine dicat. Quis nescit hic indices esse titulos imaginum ? Sed quem meliorem interpretem quam Tibullum ipsum producere possum ? Ait enim: At tua non titulus capiet sub nomine facta. Idem.

Sub imagine dicat] Hoc e Romanorum consuetudine dicit, apud quos præsertim in funus producebantur imagines totius gentis, cum quis sepeliebatur. Et pro rostris non ille tantum laudabatur, verum etiam for

tia et præclara facinora majorum commemorabantur. Qui igitur de te judicat, non quæris, ut tibi laudes a majorum imaginibus repetat, cum tuis potius nitaris, quam majorum virtute floreas. Turneb. Sed nihil certius est emendatione et exposi tione Scaligeri. Gabbema.

36 Canent] Canant puto. Livin. Vincto pede] Pedes non tam vinciuntur in versu, quam versum ipsum vinciunt, quamquam in versu mutuis vinculis astricti pedes, ut anelli in catena: et referri potest ad rò versu, quod præcessit. Cic. in Oratore, et lib. II. de Oratore: ' De pedibus in versu per translationem ita dictis, ut in navi. Sic 'fluere versus' et 'ingredi' dicuntur. Illud vincto ad Poëtas, hoc soluto pertinet ad Historicos et Oratores. An per solutum pedem Dithyrambos intelligit? quia dixit, canet, quod non est Historicorum, de quibus Dithyrambis Cic. 111. de Orat. et Plato in Phædro. Passerat.

44 Quisque tibi majora gerit] Si Tibullus ab inferis excitetur, hæc non agnoscat. Melius optimus liber: Num quis te majora gerit chartisve, forove? Nec tamen hic aut hic tibi laus majorve minorve. Scal.

§ 55 Non valuit Cyclops cœptos] Hæc quoque quomodo agnosceret Tibullus pro suis, quæ ne in somnis quidem cogitavit? Ope igitur illius optimæ membranæ legimus: Non valuit lotos captos avertere cursus. Recte captos; nam notum quid acciderit τοῖς λωτο payoûσi. Tamen cœptos, quod vulgo legitur, non damno. Nam cujus stuporis erat hic Cyclopis mentionem facere, cui rei dicatus est sequens versiculus? Idem.

56 Enea Neptunius incola rupis] Periphrasis Polyphemi Cyclopis Neptuni filii; de quo Homer. Odyss. I. Incertus poëta apud Charisium: 'Cyclops Ætnæus culto, Neptunia proles.' Dousa P.

57 Victa Maroneo] Alii vincta. De

Marone hoc habes 'Odvoσeías primo : Μάρων Εὐανθέος υἱὸς Ἱρεὺς ̓Απόλλωνος. Sed et Poëtæ Maronem pro vino usurparunt. Plato Comicus: OTW ἔπιον Μάρωνα πω τοσοῦτον. Seal,

60 Nobilis Artaciæ gelidos] Optima membrana erigit non irrigat. Lego: Mobilis Artacia gelida quo se exigit unda. Mobilis, ut Horatius: 'Mobilibus pomaria rivis.' exigit pro erigit, X pro R, quod aliquando in his libris accidisse supra retulimus. Ovidius: Et celer admissas exigit Ebrus aquas.' Idem.

Artacie] Hom. Od. K.108. 'H μèv tip' ès κρήνην κατεβήσατο καλλιρέεθρον ̓Αρτακίην· ἔνθεν γὰρ ὕδωρ προτὶ ἄστυ φέρεσκον. Ιd.

Mobilis Artacie, &c.] Apparet legendum Attaciæ gelida quos. Solinus cap. 52. de ciconum flumine saxifico meminit, et Vibius sequester de flu. minibus. Livin.

62 Solis genus] Id est, Solis filia. Sic Hymenæum 'Uraniæ genus' vocat Catullus: Virgilius: Latonæque genus duplex.' Dousa F.

70 Illum ter gemina] Optimum Fragmentum : Illum inter geminæ. Ita etiam olim vix dum ephebos egressi emendaveramus. Geminam mortem vocat Scyllam, et Charybdin. Scal.

71 Nec Scylla sævo conterruit impe tus orbe] Lege ore ex eodem Frag. mento. Scyllæ impetus est repipparis, hoc est, Sylla ipsa vasta. Lucretius dixit cæli impetum pro cælo. Idem.

Nec Scylla] Sic scribendus locus mendosissimus: Nec Scylla savo conterruit impetus æstu, Cum canibus raptas inter freta sorberet undas, Non violenta suo consumpsit in ore Charybdis. sorberet apxaïkŵs, pro serperet quomodo nullo sensu legebatur: idque Guyeto quoque in mentem venerat. Heinsius in Addendis ad Ovid.

84 Qualiter adversos hosti defigere nervos] Germanus Valens Pimpontius, vir et eruditione et dignitate amplissimus, in suis in Virgilium doctissimis commentariis docet nos le

gendum esse cervos. Quod quis non credat, præsertim tam eruditi viri auctoritate permotus? Quid sit 'figere cervos' non minus potes ex Servio discere, quam ex Cæsare, qui sint 'cervi.' Scal.

Cervos] Tertia pars valli, Cervi' sunt: non ii quidem in omni vallo, non: sed a Cæsare adtexti, majori tutelæ et securitati. Quid ergo ii sunt? 'Cervi,' inquit Varro, 'a similitudine cornuum cervi.' Sunt igitur ramosi trunci arborum, in eam faciem, atque ii firmiores alias, alias infirmi: isti teneriores et infirmi, 'cervoli' dicebantur. Utebantur igitur his in vallo struendo, ad terram coërcendam adstringendamque identidem interjectis. Nos hodieque facimus. Vide plura apud Lipsium de Re Militari. Gabbema.

86 Fontibus ut dulces erumpat terra liquores] Castrametationis et militiæ est aquatio, et providere ne castra ponantur in arido loco, et aquæ inopi, ut apud Cæsarem de Bello Civ. I. Afranius et Petreius, ob male posita castra in colle, coguntur siti ad deditionem. Vide Vegetium lib. IV. cap. 10. quid faciendum ne aquæ inopiam patiantur obsessi. Idem.

88 Laudis et adsiduo] Exercitationem campestrem intelligit. Scal. 94 Curvo contendere gyro] Hoc exercitationis genus, quo equi flectuntur in orbem et circumaguntur, Lapitharum inventum esse ait Virgil. Georg.. Id equisones nostri, qui ab equorum cura, Escuiers d'escurie, vocant, voltiger à bride ronde. Gabbe

ma.

95 Parma seu quos dextra velit] Quid ego istis tortoribus librorum amplius optem, quam ut ab hac scabie qua illos laborare video, ungues teneant? Certe actum est de illis, si nullum bonum auctorem, quem corrumpant, habeant. Hominum fidem, hunc locum quo genere deformarunt! Nam ita omnis vetus scrip. tura eum conceptum habet: Quis

parma seu dextra velit, seu læva tueri Sive hac, sive illac veniat gravis impetus hasta, Amplior, aut signata cita loca tangere funda? Scal.

Dextra velit] Velis puto. Livin.

100 Tum tibi non desit faciem] 'Desit componere' loquutio etiam Propertio usurpata: 'Et mihi non desunt turpes pendere corollæ.' Scal.

101 Seu sit opus quadratum] Facit variam pugnæ faciem, ut ipse appellat.

Primo, quadratam simplicem, fronte recto: secundo, duplicem, utroque cornu: tertio, junctam, quam ca. piebam triplicem, alia scilicet, ad duas junctam ; nam sic fiebat, quod hic dicitur, ut dextera sua miles qui in lævo est sinistram medii aspiciat, sinistra sua qui in dextro ejusdem medii dextram. Inspice, intelleges. Sed remoratur, aut potius revocat, quod sequitur: sitque duplex gemini victoria casus. Ita enim non duplex, sed triplex e triplici acie victoria sit et casus. Anjunctam igitur intellegit subjunctam et duplicatam, de qua diximus, ut acies aciei sit supposita ? Hoc opinor, et utrobique sane dextera sua sinistram appositi cornus cornu aspicit, et contra. Nec mihi displiceat etiam scribi: duplicem sejunctum cernere Martem; ut duas modo posituras nominet, quadratam simplicem, indivisam; et hanc abjunctam, in duo cornua: facili ita sententia. Lipsius.

Seu sit opus quadratum] Tria genera aciei instruendæ apponit, quadratum duplex, pilatum. Varro medium ignorat: duo reliqua testatur. 'Duo,' inquit, sunt genera agminum ; quadratum, quod immistis etiam jumentis incedit, sed inter se densum est, quo facilius per iniquiora loca tramittatur.' Scaurus de Vita sua: In agrum hosticum veni: pilatim exerci tum duxi;' id est, strictim et dense. Asellio Sempronius: Quartum signum accedebat, sive pilatim, sive passim iter facere volebat.' Scal.

103 Seu junctum cernere Martem]

Hoc est pilatum. Idem.

104 Dextraque ut lævum] Neque hæc minore medicina egent, quam superiora. Quare ita, auctoribus veteribus libris, lege: Dexter uti lævum teneat, dextrumque sinister Miles. Hic est trajectio facta. Nam hoc est plane duplex acies, non pilata ; quare non ad junctum referendum, sed ad duplex. Idem.

108 [apigia] Vitiosa scriptura; quum sit Iapidia: ita omnes auctores, et libri nostri calamo exarati; et Strabo 'Ianudía. Virg. 'Iapidis ora Timavi.' Idem.

Fallax Pannonius] Quare fallax? Dio de hoc bello, libro XLIX. Hλŋσιάσαντος δὲ αὐτοῦ τῇ πόλει, οἱ ἐπι· Xúρio mapavrika pèv vnd râv duvarŵr ἀναπεισθέντες ὡμολόγησάν τε αὐτῷ, καὶ ὁμήρους ἔδοσαν. Μετὰ δὲ τοῦτο τάς τε πύλας ἀπέκλεισαν καὶ ἐς πολιορκίαν κατéornoav. Persequitur autem fusius hanc historiam Dio ipse eodem libro, in quo perperam editum est Τουσκία pro Σvakía, quæ est urbs Pannoniæ. Cæterum hoc bellum non auspiciis Messalæ profligatum, quicquid nobis persuadere conetur Tibullus. Neque in nationibus inalpinis ullum Marte suo confecit præterquam id, quo Salassos vicit. Dio: Tous Te Zandorovs, καὶ τοὺς ἄλλους τοὺς μετ ̓ αὐτῶν νεωτερίσαντας, ὁ Μεσσαλᾶς Οὐαλέριος ἐχειρώσαTO. Idem.

110 Testis Arupinus] Legimus, Arupinis. quod etiam confirmat emendatissimum Fragmentum. Strabo de hoc ipso bello Iapidico scribens, de quo nunc sentit Tibullus: 'Eĝis dé ἐστιν ὁ Ἰαπυδικὸς παράπλους χιλίων στα δίων· ἵδρυνται γὰρ οἱ Ἰάπυδες ἐπὶ τῷ Αλ. βίῳ ὄρει τελευταίῳ τῶν ̓Αλπεων ὄντι ὑψηλῷ σφόδρα. Τῇ μὲν ἐπὶ τοὺς Παννο vlovs kal tòv *Iσtpov kabhkovtes, tŷ dè ἐπὶ τὸν ̓Αδρίαν, ἀρειμάνιοι μὲν, ἐκπεπονη» μένοι δὲ ὑπὸ τοῦ Σεβαστοῦ Καίσαρος τε λέως· πόλις δὲ αὐτῶν Μέτουλον, Αρούπι. νος, Μονήτιον, Οὐένδον (Οὐινδών). In itinerario Antonini in itinere ab Aqui

leia per Liburniam: Avendone, Aurupio, Bibium.' Lege: 'A Vendone Arupinum.' Lege, Oviðúv. Omnino his Strabonis verbis obscuro loco Tibulli lux adfertur. Legebam etiam Arupinas, ut sit gentile; quod malim : ut sit pauper Arupinas. Idem.

Pauper] Quare pauper, mox subjicit. Strabo: Avæpà dè rà xwpla, kal ζειᾷ καὶ κέγχρῳ τὰ πολλὰ τρεφόμενοι. Ergo κár' ¿oxhv, Pauper. Idem.

Natus in armis] Jam explicavit Strabo, quum vocat àpeμavíous. Idem. 116 Conversus terga domator] Domator, πωλοδάμνης sed suspectum est de mendo. Idem.

Domator] Puto domatus pro domitus. Non. 334. 8. Stat. comatus, id est, Gallus: falso. Nam jam Galliam subegerat Cæsar. Livin.

121 Tyrio subtemine vestem Indueras, &c.] Inter omnes Kalendas, Kalende Januariæ fuere celebres, et per to tum Romanum orbem, ut innuit Libanius in Εκφράσει Καλενδών. Fuere autem desideratæ solemnes illæ Kalendæ quatuor de caussis. Quia annum aperirent, quia opera omnia inchoarent, quia Jano illas Kalendas dicarent, et quia duo templa Æsculapii in insula Tiberina dedicarent. Prima patet ex Libanio et Arnobio lib. iv. Secunda ex Senec. Ep. LXXXIII. Tertia ex Macrob. lib. I. eap. 13. Quarta ex Ovid. Fast. 1. Illa die tota Civitas læto culto, populusque in toga candida corona cinctus. Quidam quoque illa die in triumphali veste, Dio lib. LIV. Capitolium ascendebat, et consules novos huc pergentes comitabatur. Consules autem erant in purpura cum fascibus, lauro novo circumvolutis. Ο. dores etiam multi accendebantur. Ignis quoque in foro. Jannæ lanreatæ et lucernatæ. In Capitolio boves immolabant injuges et Faliscorum. Vota consulum excipiebantur a senatu, &c. Plura pete ex Ludovic. Aureliani Cogitationibus. Gabbema.

« ZurückWeiter »