Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

rerum, quas illis gratas esse norunt, obtestationem: id quod ductu auspicioque voculæ hujus, sic, fieri solitum observavi. Tibull. lib. 111. Eleg. 6. 'Candide Liber ades: sic sit tibi mystica vitis Semper, sic hedera tempora vincta feras.' Ovid. Trist. lib. v. Eleg. 4. Mart. lib. iv. Epigram. 14. ad Phoebum. Idem lib. vi. Epigr. 73. ad Mercurium. Apud Senecam quoque Hippolyto Act. 1. Se. 1. nutrix in precatione ad Dianam. Atque ita Angusto, cujus offensam precibus placare studebat, Ovidius non semel blanditur, veluti Trist. 1. Eleg. 1, Idem quoque genus orandi usurpat Trist. IV. Eleg. 5. de Ponto iv. Eleg. 13. et Epist. Phædræ ad Hippolytum. Quod et imitatus est Pruden. tins Peristeph. in Carmine de Passione Hippolyti martyris. Brissonius.

ELEGIA VI.

2 Sit comes et collo] Vix est, ut hæc vulgo bene intelligantur, quia pessime ab interpunctionibus accepta sunt, nt totam mentem Tibulli dissimularint. Nos antem ita emendamus, et distinguimus: Sit comes, et collo fortiter arma geret, Et, seu longa virum terræ via, seu vaga ducent Æquo ra, cum telis ad latus ire volet, Ure puer quæso, tua qui ferus otia liquit. Si in quit, armiger esse vult, hoc est cacula militaris, et pedestri, an marino itinere, cum telis sequi militem herum volet, ure eum. Hæc profecto ita scripsit Tibullus, et in invidiam castrensis, et militaris vitæ caculam eum potius, quam militem dicit. Non potest dici quam diversam sententiam hæc concipiant in vulgatis editionibus. Scal.

6 Atque iterum erronem] Vet. lib. Et verum: ex utraque lectione fortasse scribendum, Et veterem erronem. Passerat.

Erronem] Errones, vagabundi servi et fugitivi: sic enim interpretatur

[ocr errors]
[ocr errors]

Ulpianus Tit. de Serv. Fugitivo, quamquam Arrianus de Re Militari velit erronis crimen in servo levius esse, quam fugitivi. Unde Labeo, de Ædil. Ediet. xvII. 14. definit⚫ Erro. nem,' pusillum fugitivum esse: et ex diverso, Fugitivum' magnum erro. nem esse. Sed proprie, addit Ulpia. nus, Erronem' sic definimus, qui non quidem fugit; sed qui frequenter sine caussa vagatur : et, temporibus in res nugatorias consumptis, se rius ad dominum redit, vel, ut Duareno placet, domum redit.' Hinc Columella Erronem apud ducem cen, set, detractis alis, velut quadam compede, domi retinendum. Gabbema.

[ocr errors]

7 Quod si militibus] Eædem impor tunæ interpunctiones totam senten, tiam horum quoque versuum inter. polarunt, quos ita leges: Quod si militibus parces, erit hic quoque miles Ipse, levem galea qui sibi portet aquam, Castra peto..... Quod si non Cacula militaris, quod genns militiæ ærum. nosissimum ac laboriosissimum est, sed justus miles erit; ego quoque castra peto, si modo, inquam, ille miles erit, quod parces illis, id est, quod illi meliore sunt conditione, quam servi militares. Est autem Macer ornithogoniæ, et aliorum poëmatum scriptor, municeps Catulli. Scal.

Quod si militibus parces, &c.] Emendo: Quod si militibus parces, ero et hic quoque miles. Ipse, &c. Ut significet Poëta: Quod si, o Amor, Macro huic, castrorum tuorum desertori, cæterisque similibus, a Venerea militia ad alteram et Martialem illam desciscentibus, conniventia tua, ne dicam lentitudine, imo socordia impune abire transfugium istud; teque ab hoc genere, quasi abs Sacris, manum abstinere cognovero, sagittasque ac faces istas tuas in solis militibus frustrari; eccum etiam ipsum me, qui semper usque adhuc incruenta stipendia feci, meruique adeo in cas

tris tuis, paratum exemplo Macri ad bellum porro teterrimum proficisci, militiæque auctoratum dare nomen, et quidem jam ex hoc loco, ne morari censeas. Atque hanc esse istiusce loci sententiam scripturamque indicio fuerint ea quæ sequuntur: ubi et Veneri et Amori supremam in perpetuum dicere videtur Poëta. Dousa P...

Quod si militibus parces] Vet. lib. parcis: fortasse legendum parsis pro 'peperceris;' ut apud Plautum Pseudolo: 'Id quidem Hercule me parsis dabo.' Passer.

ma conceptus legitur: Spes alit; et semper cras fore ait melius. Et placet μerábeσis nec me numerorum infractio de proposito deterret; quam et Tibullo hand displicuisse plerique ipsius Elegi fidem nobis facere possunt. Dousa P.

25 Spes etiam valida solatur] Vetus Poëta primo libro Catalectorum a nobis editorum: Captivus duras illa solante catenas Perferet: et victos vincere posse putat. Noxins infami districtus stipite membra, Sperat et a fixa posse redire cruce. Spem jussus præbere caput paloque ligatus, Quam micat ante oculos stricta securis, habet: Sperat et in sæva victus gla diator arena, Sit licet infesto pollice turba minax.' Scal.

8 Portet aquam] Omnino vera est hæc hujus loci lectio, non illa altera potet aquam; quamvis enim Propertius dixerit: Potabis galea fessus Araxis aquam;' tamen hic otiosum fuerit illud sibi, nisi legamus portet. Adjuvat in partem Claudianus in Panegyr. de II. Consul. Honorii: 'Nec non in clypeo vigiles perducere noctes, In galea portare nives.' Dousa F. Portet aquam] Ita ex veteri scrip- Sat. xiv. et Seneca P. Controv. lib. v. tura repono. Scal.

14 Quum bene juravi] Post hunc versum revocandi huc sunt exules illi versus, quorum numero quatuordecim sunt disticha in Elegia Rura tenent. Eorum initium est: At tu quis quis is es. Nunc, qui dicebat se mi litaturum, postea victus animi eandem militiam detrectavit, idem quoque suadet cuilibet amanti, nempe ut in urbe sub signis amoris militet, non in castris. At tu, inquit, quicunque es sub imperio amoris, in contubernio nostro milita. Eandem enim militiam sub eodem duce Amore sequimur. Idem.

19 Jam mala finissem leto] Excerpta gnome hanc periodum comprehendunt: Finirent multi leto mala, credula vitam Spes fovet. Quod melius. Hinc autem alia Elegia incipit. Idem.

21 Spes alit] Hic versiculus ad Statianæ editionis margines hac for

Solatur compede vinctum] Fossores forsan intelligit, qui vincti et compediti erant. Juvenal. Sat. 11. 'Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quæ nunc Squallidus in magna fastidit compede fossor.' Domicilium horum ergastulum fuit, ut habent Juvenalis

Si Appuleio Apologia (ut vocant) prima credimus, quindecim vincti ergastulum constituebant. Et, quia reditus agrorum non raro lapicidinis, cretifodinis, arenariis, auri, argenti, sulphuris venis constabat, ideo adhibebantur huic operæ homines vincti, qui cæderent, foderent, eruerent. Pignorius.

28 Ne vincas dura puella Deam] Dea Spes. Theognis : 'EAxis èv àvôpúποισι μόνη θεὸς ἐσθλὴ ἔνεστι, Αλλοι δ' Οὔλυμπόνδ' ἐκπρολιπόντες ἔβαν. Ovidius hoc distichon vertit: Spes igitur pœnæ menti, Græcine, levandæ Non est ex toto nulla relicta meæ. Hæc Dea, quum fugerent sceleratas numina terras, In Diis invisa sola remansit humo.' Scal.

33 Supplexque sedebo] Sic Mart. lib. 11. Epigr. 41. dixit assidere,' quod solennis esset mos lugentium mortuos sedere. Probant multa ve

terum testimonia. Propert. lib. 1. Eleg. 16. 'Afferet huc unguenta mihi, sertisque sepulcrum Ornabit, custos ad mea busta sedens.' Et in sacris literis Ezechielis, cap. 8. Et ecce mulieres sedebant plangentes Adonidem.' Et Matth. cap. 27. Erat au

tem ibi Maria Magdalena et altera Maria sedentes juxta sepulcrum.' Matt. lib. vii. Epigr. 57. At tumulum Picens dum sedet ipse suum.' Ramirez.

44 Lena velat] Necat Fruterii evotóχημα. Livin,

ELEGIA I.

LIBER III.

2 Exoriens nostris hic fuit] Lege auctore scriptura: hinc fuit. Atta. annum novum Voluerunt esse primum mensem Martium.' Scal.

8 Gaudeat, ut digna est, versibus illa meis] Meis est liquido scriptum in nostro libro, ut et omnes editiones habent. Nihil enim impedit, Tibullum ipsum ista sibi dicere: et, si diligenter inspiciamus, non loquuntur hic Musæ. Idem.

10 Pumicet et canas] Lege Pumix et canas. 'Pumix,'' alis,'' germin,' 'rumin,' pro pumex,'' ales,' 'germen,' rumen ' scribere solebant.' Idem.

11 Prætexat] Tacitus de morib. Germ. 'Majoribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium: utræque nationes usque ad Oceanum Rheno prætexuntur, ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos.' Elegans hujus verbi, prætexere,' usus etiam alibi apud eundem scriptorem se prodit: Eaque Germaniæ veluti frons est, quatenus Danubio prætexitur:' quæ vox in nonnullis codicibus corrupta est in pergitur;' ut id obiter admoneam. Sic Ausonius in Panegyrico: Assultantibus tot Barbarorum millibus, quibus Danubii ora præ. texitur.' Ita Plinius montes Parthiæ gentes prætexere' dixit, hoc

est, velut institam longam porrigi et obduci ab una parte. Had. Junius.

Tenuis fastigia charta] Προυτόκωλον intelligit; sicut imum chartæ doxatóκωλον. Martialis : Spectas ἐσχατοKALOV Severe.' Perperam hodie legitur ἐσχατοκωλικόν. In charta κώλα sunt partes adglutinatæ, quos scapos vocabant: unde regiæ chartæ μaxрóκwλα vocabantur ab amplitudine. Ab eo membranæ pelles καὶ διφθέραι, quia unum tantum кŵλov habent, nec adglutinantur, ut chartæ, propterea vocantur owμária a Græcis, nimirum quia unum corpusculum sunt, et non plura membra, ut chartæ. Scal.

12 Litera pacta] Recte pacta. Pangere enim figere significat: unde et 'Versus pangi.' i. e. figi in cera dicuntur. Auctor Festus. Dousa P. Forte picta aut facta: a pango deductum est, nec quicquam mutandum. Livin.

21 Sed primum meritam] In Pal. sexto Commel. optimis membranis, conspicitur exsertissimis litteris meritam: ac deinde in Pal. quarto, longa, non larga. Gebhard.

Sed primum nympham] Lege ex veteri scriptura: Sed primum meritam longa donate salute. 'Longum salvere,' 'longum valere' dicebant. 'Et longum formose vale, vale, inquit, Iola.' Scal.

23 Hæc tibi vir quondam] Ovidius:

" Alloquor Hermione nuper fratremque virumque, Nunc fratrem: nomen conjugis alter habet.' Neque enim tantum, quod åveids esset, fratrem vocavit: sed quia amatorium est ita se vocare: ut vides hic apud Tibullum. Nam vir disertus hic in plana via offendit; quemadmodum et in eo hallucinatur, quod hic dialogismum esse putat Poëtæ cum Musis. Quomodo enim dialogus intervenire possit, ubi unius tantum Poëtæ alloquium est? Idem.

Vir quondam nunc frater] Hæc tibi parva a me munera mittuntur, Neæra, a me, inquam, qui, ut spero, aliquando vir et conjunx legitimis nuptiis tibi futurus sum, nunc autem duntaxat frater, id est, amator et concubinus sum, atque ita tibi persuadeas, te mihi semper fore carissimam, sive soror mihi, sive, quod malo, uxor futura sis. Sed tamen, inquit, magis conjugem te mihi opto, cujus nominis spem sola mors eripere mihi poterit. Atque hæc brevis horum versuum sententia est. Advertendum autem hoc loco illud, quondam, non præteritum sed futurum tempus designare, ut apud Virgilium: quondam tua dicere facta Tempus erit.' Eique

primo versui, Hæc tibi vir quondam nunc frater, ille sequens versus respondere, eumque quasi interpretari existimandus est, Sive sibi conjunx, sive futura soror. Neque enim legi. timo umquam matrimonio juncta fuit cum Tibullo Neæra, sed tantum de amore ejus sperare se Tibullus profitetur, ut postea, relictis aliis amatoribus, uni sibi adhæsura sit. Lipsius. Spoponderat Lygdamo Neæra se illi uxorem futuram, sed antequam id fieret, mutata sententia, ut est varium et mutabile fœmina, ad alterum obscurum et ignotum appulerat animam. Lygdamus id cum rescisset, amore ardens movit omnem lapidem, ut nuptias illas disturbaret, puellæ. que animum adeo sibi conciliaret.

Inter cetera ad eam flectendam misit illi Kal. Martiis tertium hunc Elegiarum librum: utitur autem in eo Poëta viri et conjugis nomine nt refricet Neæræ memoriam sponsionis nuptiarum, qua Lygdamo se obligarat, et vinculi quod soluta fide solvi non poterat. Frater vero vocari non potuit amator, ut existimat Lipsins, quia casta non est, quæ copiam sui facit amatoribus. Et tamen castam vocat Neæram. Frater igitur hic non est machus; sed amator pudicus, et integer, qui nihil obscænum spectat et cupit. Hæc igitur erit sententia: Accipies ab eo hoc munusculum. Neæra, qui a te quondam lactatus, et verbis adductus tuis speravit fore, ut conjugio et amplexu tuo frueretur, atque ob eam caussam te amavit ut vir; nunc autem cum alterius esse vis, tnerique, ut par est, pudorem tuum; non abjicit ille quidem conjugis spem, sed eo te interea amore prosequitur, quo frater sororem solet. Vicent. Contarenus.

28 Pallida ditis aqua] Ad Græcorum imitationem videtur dixisse; sic enim Anyte Poëtria: & æρò yάuois Χλωρὸν ὑπὲρ ποταμοῦ χεῦμα ̓Αχέροντος Ba. Unde probatur ejus lectionis integritas Eleg. 5. Parcite, pallentes undas quicunque tenetis.' Dousa F.

[merged small][ocr errors][merged small]

Corpore igitur, quantum satis erat, ustulato, et, ut Ovidii verbis utar Met. VIII. 'Paulatim cana prunam`velante favilla,' hoc est, postquam jam rogus fere deflagrarat, et 'quodcunque fuit populabile flamma Mulciber abstulerat,' ut ait Idem Met. Ix. ad ossa colligenda, quorum eæ partes erant, sese accingebant: rogum et reliquias vino respergentes, ut flammis exstinctis ultimum illud munus cinerum ossiumque colligendorum obire tanto facilius possent. Kirchmannus.

Mutatus in umbram] Consimili ratione dictum, qua idem versus in ossa,' subjuncturus est postea: 'Sic ego com. poni versus in ossa velim.' Dousa P. 14 Mareat hæc genero] Hellenismus est. Euripides: Kouk av povwbels tote νον κακοῖς ἐμοῖς. Scal.

[ocr errors]

Mæreat hæc genero, mæreat illa viro] Observandum verbum mærere' auferendi non minus eleganter quam accusandi casui conjungi posse; quem admodum et dolore. Cui exemplo fuerit etiam Sulpitianum illud apud Ciceronem; 'Dolore alicujus mœrere,' est ob alicujus dolorem. Mæreat ergo genero, in Tibullo nihil aliud esse, invenietur, quam propter generum, hoc est, generi sui mortem, seu caussa ejus mortis, mærere. Dousa P.

15 Præfatæ ante meos manes]' Et mæsta supremam voce ciemus.' Euripides : Προσείπατ' ἐξιοῦσαν ὑστάτην οδόν. Scal.

Animamque rogata] Ita habent veteres editiones, et membrana nostra; pro quo substituerunt, animamque precata, quia videbant rogari non dici, ut precari. Venusti homines, qui animam cum hoc verbo, non cum Præfata, connectebant. Nam est, Præfatæ ante meos manes, animamque: deinde rigata Perfusæque pias ante liquore manus. Ita enim legendum ex corrupto illo rogate. Animam præfari' quid sit ostendunt multa in veterum libris passim, ut magna manes ter voce vocavi.' Idem.

[ocr errors]

Animamque rigatæ] Male animamqué rogate multi codices antiqui, quod tamen approbatores suos invenit, nec melius magnus Scaliger animamque ri. gatæ. scribe animamque precatæ. Heinsius Fast. vi. 303.

16 Perfusæque pias ante liquore manus] Lotis ante manibus ossa fuisse lecta asserit Tibullus: cujus ritus vestigium me alibi legere non memini, hic autem clarissimis verbis indicatur: Pars quæ sola mei superavit coporis ossa.' Gabbema.

18 Incinctæ nigra candida veste legant] Qui reliquias legebant, hoc faciebant discincti, ut apparet ex Suetonii August. cap. 100. Proprio nomine munus hoc 'Ossilegium' vocatur. Glossæ veteres: 'Ossilegium, ὀστολόγιον. Idem,

19 Et primum annoso] Ex Romano Novendialium sacrorum ritu scilicet, in quibus vetustate vino edentulo,' et quidem Falerno de meliore nota, ad Manes propitiandos sepulchra defunctorum conspergi, ac tantum non inundari, mos erat, unde et 'respersum vinum' appellatum legimus in Festo. Respersum vinum, apud antiquos, quia in sacris novendialibus vino mortui sepulchrum spargebatur.' Dousa P.

[ocr errors]

Annoso spargant collecta Lyco] Statins ut magis probet amorem Ursi, rogum ejus vino Setino restinctum dicit Sylv. lib. II. Sunt qui consuetudinem hanc vetitam putant per Numæ legem, quam quidem hoc sen. su etiam ipse Plinius cepit, lib. xiv. cap. 12. Numæ Regis Postumia lex est, vino rogum ne respergito: quod subjunxisse illum propter inopiam rei nemo dubitat.' Sed Lipsius Ant. Lect. lib. 1. et Scaliger in Conjectaneis ad Varron. legem hanc Numæ συμποτικὴν potius, quam πολιThy et seriam, fuisse existimant, cam ex veterum scriptis constet, vino semper rogum respergi solitum. Quo sensu etiam Catullus videtur intel

« ZurückWeiter »