AD SERENISSIMUM DELPHINUM PHILIPPUS SILVIUS T. E. C. P. Hos etiam Vates tenerorum suscipe Amorum, Hic pulchram cecinit Nemesin, cecinitque Neæram; Tam cultis commissi Elegis vixere calores, Delph. et Var. Clas. Tibul. A Certius auspicium facies, DELPHINE, Poëtis Et vos MAGNUS amat, MAGNI patet Aula Camœnis, Ne studium huic pigeat commemorasse meum. Lutetiæ Parisiorum, Kal. Mart. An. Chr. 1685. IMMAN. G. HUSCHKII PRÆFATI O. [EX EDIT. AN. 1819.] Hoc inprimis propositum habui, ut Tibulli Carmina accurate exigerem ad Editiones veteres, libris scriptis, quibus hodieque utimur, auctoritate non inferiores, ætate propemodum pares; planumque facerem, quo olim illa habitu expressa, quas mutationes vel a codicibus recens comparatis vel a doctorum hominum ingeniis paulatim subierint, quo denique jure nova quævis lectio substituta sit antiquiori; unde, facile intelligebam, pendere hujus operis, toties recocti, recensionem paulo accuratiorem. Sed hoc inquirendi studium magnam mihi otii partem absumsit, nec uno simul tempore omnia in promtu fuerunt subsidia. Quo factum est, ut libro primo quædam afferre non potuerim adjumenta, quæ perlata demum ad me sunt jam occupatum in recensendis reliquis. Cai incommodo statim ab initio occurrendum mihi esse vidi Analectis, quibus colligerem, quæ adjicienda essent, vel etiam retractarem, si quid melius constitui posse videretur. Jam in iis subsidiis, quæ mihi librum Elegiarum primum illustranti defuerunt, primo loco memoranda est Collatio Editionis Sæculi xv. quæ nunc separata invenitur, nunc conjuncta cum Propertio a. 1472. Propertium ego quon dam vidi sine Tibullo apud Santenium, qui libro inscripserat: Editio omnium princeps.' Hoc Santenii exemplum, quod nunc servatur in Bibliotheca Berolinensi, mala sedulitate cujusdam possessoris, qui scalpello veterem lectionem erasit eique calamo induxit novam, adeo depravatum est, nullum prope ut usum afferat antiquæ scripturæ studioso. Tamen mihi jam tum convenerat cum Santenio, hanc esse Editionem Propertii illam, quam in manibus habuisset Vulpius, sed tam negligenter contulisset, ut pro non collata haberi deberet. Vulpii exemplum Tibullum simul complectebatur. Hoc Heynius confudit cum majoris formæ Editione a. 1472. posita ab ipso in fronte Editionum omnium, quam ego item principem vocavi propterea, quod, præter Tibullum et Propertium, Catullum quoque, qui tunc primum editus mihi videbatur, adde etiam Statii Sylvas, continet; postea, ut accuratius distinguerem, alteram a forma et amplitudine majorem, alteram minorem appellavi. Sed ab hac Editione Catullum non abfuisse, in mentem jam venit Audiffredo Catalog. Histor. Crit. Roman. Edd. Sæc. xv. p. 440. nec me dubitare sinit observatio quædam Scipionis Maffeii in Museo Veronensi, de qua videbimus infra. Nunc dicendum mihi est de Collatione Tibulli. Nam cum certior factus essem a Bardilio, illius Editionis, quam in manibus habuisse Vulpium ipse confirmaverat, exemplum reperiri in Bibliotheca Regia Parisiensi, rogavi virum præstantissimum, quem amicitiam cum Hasio contraxisse sciebam, ut, hoc auspice, utriusque Poëtæ Carminum Collationem cum Ald. a. 1502. meo ære conficiendam curaret. Nec frustra. Hasius, ad omnia item officiorum genera vir promtissimus, curam rei demandavit Gregorio Zalyco Thessalonicensi, cui acceptam refero totius libri lectionem diversam, eamque accurate perscriptam. Hæc Editio sine dubio expressa est ad Codicem vel plane perditum vel nondum denuo excussum. Nam quis credat, Editorem suopte ingenio intulisse v. c. lectionem, adhuc in hoc uno repertam exemplo, 111. 1. 14. ' Sic et†† comptum mittere oportet opus.' Mutila verba inferre non solent Editores, ubi vox integra, quæ a sensu non abhorreat, in manibus est, emendandi autem ratio tam promta et parata. At ille, hæsitans fortasse, utrum vocem decurtatam mutaret inetenim' an in 'etiam,' maluit librum suum sequi, quam ingenium periclitari. Quare nullus equidem dubito, quin ex eodem libro scripto pariter ductæ sint lectiones quædam aliæ, quas nemo fortasse non Tibullo restituendas esse censeret, nisi ceterorum codicum obstaret numerus et auctoritas. 1. 3. 29. Ut mea votivas persolvat Delia poenas;' quam lectionem re vera pro' voces' reposuit Vulpius, sed, quod notandum, ne monito quidem lectore, ductam eam esse ex Editione illa. Cujus generis simile mangonium, fateor, mihi adhuc oblatum esse alibi nullum. Hoc omnium instar argumentorum est, Vulpium ob oculos habuisse hanc Editionem. Porro 1. 3. 76. Assiduas atro sanguine pascit aves.' Probabilis haud dubie scriptura. Vulgo' viscere.' Iv. 1. 72. Cum canibus rapidas inter freta curreret undas.' Qua memorabili lectione, a nobis recepta pro serperet,' quod vulgo legitur, tota loci illius facies mutata est. iv. 13. 13. Nunc licet et templo mittetur amica Tibullo.' Ubi vide Commentarium. Hanc omnem diversitatem ne dignam quidem habuit, quam commemoraret, Vulpius, quamvis postea scripserit in Prolegomenis ad Propertium p. VII. Usus valde sum Editione omnium principe Anni MCCCCLXXII. cujus locus incertus.' Hanc cum manu scriptis codicibus fere consentientem Broukhusius omnino ignoravit. Laudavit eam quatuor ad summum Propertii locis, 1. 2. 2. 11. 34. 9. III. 17. 29. IV. 4. 48. Hoc ille vocabat • valde uti.' Ego quavis pagina laudassem. Nam Codicis vicariam esse hanc Editionem, inprimis demonstrant lectiones quædam, quas nullus quidem liber editus, at scripti confirmant complures, velut illa satis a me commendata diversitas 1. 2. 51. Sola tenere malas Medeæ dicitur artes,' pro herbas.' 1. 4. 43. Quamvis prætexens picea ferrugine cœlum.' Ubi omnes, quod sciam, Editiones veteres habent picta,' præter principem illam, e qua Vulpius |