Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

NOTE VARIORUM

IN

ALBII TIBULLI OPERA.

EX EDITIONE J. G. GRÆVII,

TRAJECTI AD RHEN. 8vo. 1680.

NOTE VARIORUM

IN

ALBII TIBULLI OPERA.

LIBER I.

ELEGIA I.

cura novatur, Cum memor anteactos semper dolor admonet annos.' Nam postremis versibus plane profitetur se pœnitere ejus, cujus et Horatius se pœnitere non dissimulanter ait: 'Hei mihi, per urbem (nam pudet tanti mali,) Fabula quanta fui: conviviorum et pœnitet.' Quis ferat eos, qui dicunt non prodegisse patrimonium, sed agros ejus assignatos fuisse? Atqui ita clare loquitur, ut aliter interpretari, hoc sit Latine nescire. Dicit enim se divitem fuisse, et statim subjicit se pœnitere annorum anteactorum, quoties e quantis facultatibus exciderit, meminit. Sane non solet pœnitere nos culpæ alienæ, sed nostræ. Pœnitet eum amissorum bonorum. Ergo culpa sua amisit, non ex assignatione aut perticatione. Quid? quod ex Horatio tam clare colligitur. Sed quid tam iniquæ contradictioni occurro? Ipse semet suo sibi gladio jugulat. Hæc igitur scribit in prædiolo suo Pedano ad Messalam Corvinum tum in Ciliciam proficiscentem: quem etiam anTibul. 2 A

1 Divitias alius] Hæc Elegia ordine prima est, sed tempore postrema; nam lapsus opibus Tibullus secessit in agellum, qui illi superfuit ex patrimonii naufragio, in regione Pedana. Unde Horatius: Di tibi divitias dederant artemque fruendi.' Manifesto enim ostendit eum exhausto opimo patrimonio secessum ruris petiisse. Et, si conjecturæ locus est, videtur opes avitas in amoribus profudisse, et magno patrimonio imminuto, ira ac dolore animi, rus se abdidisse. Horatins id plane indicat: 'Non tu corpus eras sine pectore: Di tibi formam, Di tibi divitias dederant.' Et sane alibi eum eo nomine consolari videtur, quum ita canit: 'Albi, ne doleas plus uimio,' &c. At ipse plane et paupertatem suam conqueritur, et dolorem profitetur in Panegyrico ad Messalam: Nam, mihi quum magnis opibus domus alta niteret, Cui fuerant flavi ditantes ordine sulci Horrea, fœcundas ad deficientia messes, Nunc desiderium superest: nam Delph, et Var. Clas.

[ocr errors]
[ocr errors]

tea bello Aquitanico secutus erat. Hujus poëtæ ea omnia quotquot in Italia extant, exemplaria, recentiora sunt, quam ut inter vetustos libros censeri debeant. quin correctorum audacia multa perabsurda illis admista sunt. Ejusmodi unum vidimus, cujus copiam nobis fecit Juris consultissimus Jacobus Cujacius. Sed et meliora quædam in eo, quam alii in suis, invenimus. Neque puto meliorem librum eo hodie extare. Nam quædam etiam vetustatis retinet vestigia, quum paulo ante ineuntem typographicam artem scriptus sit: et nondum correctorum audacia ita licenter in bonis auctoribus pervagaretur. Sed excerpta pervetusta ejus poëtæ in manus nostras pervenere, quibus plurimum adjuti sumus. Item fragmentum peroptimum, et quam emendatissimum a quarta elegia libri tertii ad finem usque commodavit nobis idem præstantissimus vir, summaque humanitate præditus, Jacobus Cujacius. Qui liber, etsi imperfectus, tanti apud me momenti est, ut non meminerim me ullum vetus exemplar emendatius legisse. Itaque hoc, præter Italos, amplius consecuti sumus, ut vetustiores, quam illi, hujus poëtæ reliquias nacti simus. Quæ quum egregie nos in multis juverint, in eo tamen, quod caput erat medicinæ, nullum auxilium nobis tulerunt, hoc est in transpositione Elegiarum, et confusione, qua non exigua pars hujus poëtæ versuum laborat: quod mirum nemini hactenus ne oboluisse quidem. Atqui nos id primi odorati sumus, et, ut re ipsa potius, quain prædicatione nostra cognoscas, nihil est quod hujus tibi majorem fidem faciat, quam prima elegia; quæ ita hactenus confusa, et perturbata fuit, ut ne ipse Tibullus, si revivisceret, suam agnoscat. Lege vitam hujus poëtæ apud Lilium Gyraldum. Ibi videbis exemplar, ex quo omnia Tibulliana, quæ hodie extant, propagata

sunt, aliquot pagellis transpositis tur. batum fuisse. Et tamen quibusdam doctis mirum visum nos dixisse quædam in hoc poëta alio ordine posita, ac ab illo relicta erant: quod ita per. spicuum est, ut hoc negare sit cæcitatem oculis suis consciscere. At quia omnes tantum huic poëtæ defe. runt, et recte meo judicio, ut pauci sint, qui non aures ejus lectione tritas habeant; nemo est, qui non eum se intelligere credat : quia enim cha. racter ejus planus ac minime morosus est, propterea omnem dubitationem sustulit posse aliquid, quod legenti negotium facessat, in eo reperi. ri. Atqui aliter se rem habere, ipsa editione, quam primum nunc nova incude recudimus, omnibus testatum esse volo. Scal.

3 Quem labor assiduus] Istud dis tichon totam sententiam abrumpit. Sequebatur autem sine dubio post illud: 'Hoc mihi contingat : sit dives jure,' &c. Idem.

5 Me mea paupertas] Post hoc distichon reponendum illud, nec spes destituat. Dum, inquit, meus focus assidue luceat, nec seges eludat sementem. Spes enim pro redita frugum apud veteres ponebatur, ut apud Varronem. Unde et Varro ipse spicam a spe dictam dicit. Nam, ut ait proverbium Græcum, ¿el yewpyds eis véwTa Tλobσios. Quam autem bene hæc duo disticha inter se coagmentata sint, quid melius probaverit, quam absurditas illa, quam efficiebat interjectum distichon, Ipse seram? Idem.

Vitæ traducat inerti] Est nihil aliud quam, ad inertem ignavamque vitam traducat. Paupertatis inertem vitam' appellat seu ingloriam, ut Mare extremo Georg. 'Studiis florentem ignobilis oti,' de poëtica, cujus otium gloria vacaret. Scottus.

6 Dum meus adsiduo] Ita etiam citatur a Mario Victorino nobilissimo Grammatico. Vetusta vero Excerpta hujus poëtæ habent, non assiduo, sed

« ZurückWeiter »