Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CARMEN V.

Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus,
Atque inter festos semper habendus erit.
Te nascente novum Parcæ cecinere puellis
Servitium, et dederunt regna superba tibi.

O Cerinthe, dies ille qui te mihi tradidit colendus est, et in sacris perpetuo mihi ponendus erit. Te nascente novam servitulem Parcæ fœminis indixere, tibique

Inscribitur in Witt. 1. Epistola: Sulpitia ad Cherintum amicum suum: in Broukh. 1. Ad Cherintum de ejus natali, atque amore; et sic in Broukh. 2. 3. et Venet. 2. qui tamen addunt, et oratio ad Venerem: in Palatt. Stat. et ed. pr. maj. Ad Cherinthum: in ed. pr. min. Ad Venerem oratio.-1 Est qui cherinte dies dedit cod. Lips. Est qui te C. dies Par. omnes Beroll. Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Colb. Stat. Angl. 1. 2. omnes ap. H. Voss. Zwice. 1. 2. alii, cum. edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. Aldd. &c. Qui mihi te Scal. e Cnj. et sic Berol. 3. a marg. Set qui te Exc. Perr. et Goth. Scripturam edd. vett. revocavit Bach, ita scribens: Scripturam cur revocaverim, hæ causæ me impulerunt: 1. Natalem, nec vero eum diem, quo Cerinthus innotuerit Sulpiciæ, volebat designare, id quod vel contextus docet: 2. Verbo substantivo in sententiis vi quadam declarandis primam fere sedem concedunt poëtæ, cf. Ovid. Fast. vi. 219. Martial. IX. 18. Broukh. in scriptis: Est qui te recte. Naso: 'Illa dies hæc est, qua te celebrare poëtæ.' Martial. Hæc est illa dies, magni quæ,' &c. Nemini, puto, repet. mihi in vulg. probabitur. H. Voss. præeunte Guyeto, maluit, Et qui te. Hoc certe manifestum est, vocem initialem in uno vel pluribus codd. excidisse, et deinde male suppletam esse. Junctura ver borum satis expedita: Qui dies te, Cerinthe, dedit, hic est mihi sanctus, &c. Graviter sibi respondent vv. Est...habendus erit. Ád orationis colorem cf. Virg. Æn. v. 49. sq.'-2 Berol. 4. inter fastos.-3 Ed. pr. maj. Vicent. et Rheg. parce: Beroll. 1. 3. puella; Guarn. et Rom. puelle; Berol. 3. a marg. puellis, ut est in omnibus aliis. Cf. Posidippi Ep. vII. 5.-4 Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. omnes Angll. Beroll. 1. 2. 3. Corv. Reg. omnes Guelff. Par. edd. pr. maj. min. Venet. 2. Brix. Rheg. cum aliis, dederant. Vide ad II. 5. 79. dederunt testantur Berol. 4. Berol. 3. a marg. et Zwic. 1. cum ed. Bartol.

NOTE

1 Qui mihi te, Cerinthe] Hoc etiam Carmen Sulpiciæ nomine scriptum est, quo suum in juvenem Cerinthum testatur amorem ardentissimum, cujus etiam mutuum in se vehementer exoptat ardorem, et ideo se ejus diem natalem, tanquam sanctissimum, celebraturam profitetur. Ad Genium deinde Veneremque se convertit, eosque enixe precatur, ut Cerintho adsint, votisque ejus faveant, si modo Sulpiciam vere et sincere diligat.

3 Parcæ cecinere puellis] Sunt Par

[ocr errors]

cæ Deæ fatales vitæ humanæ stamina dispensantes. Tres esse finguntur Sorores, Clotho, Lachesis, Atropos, Erebi Noctisque filiæ, quarum primam colum volunt gestare, secundam nendo humanæ vitæ terminum præfinire, tertiam filum incidere, et statuto tempore vitam abrumpere. Unde 'Sorores lanificæ' vocantur a Poëtis. Martial. lib. VI. Si mihi lanifica ducunt non pulla Sorores Stamina, nec surdos vox habet ista Deos.'

4 Regna superba] Superbum sane

Uror ego ante alias; juvat hoc, Cerinthe, quod uror,

Si tibi de nobis mutuus ignis adest.

Mutuus adsit amor, per te dulcissima furta,
Perque tuos oculos, per Geniumque rogo.
Magne Geni, cape dona libens, votisque faveto;

Si modo, cum de me cogitat, ille calet.

5

10

imperia magna dederunt. Egomet amore præ omnibus aliis ardeo._Placetque istud, o Cerinthe, quod ardeo, modo tibi pro me sit ardor reciprocus. Te obsecro, per tuas suavissimas rapinas, per tuos ocellos, et per Genium tuum. O potens Geni, accipe lubens thura, et votis annue, si ipse quoque ardet, quando de me cogitat.

Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. et Aldd. sibi sola ed. pr. min.—5 Berol. 2. quod uxor.-6 Si tibi nobiscum edidit H. Voss. laudans Plaut. Curc. 1. 1. 46. et Trin. II. 4. 37. Cujus lect. vestigium nusquam est. Heynius proposuit, de nostro, sc. igni, aut, Si tibi, qui nobis, &c. improbante Bach, qui, si quid mutandum, proponeret, Si tibi idem nobis, pro idem quod nobis est ; vel, Si tibi idem est nobis: Berol. 4. a marg. adsit amor; Berol. 2. amor pro ignis; posterius etiam habet in margine.-7 Par. assit amor; Witt. 1. unus Broukh. unus Stat. Vat. Heins. 2. Zwicc. Beroll. 2. 4. edd. pr. maj. min. Bartol. Vicent. Rheg. Lips. ap. Heyn. cum aliis te per; Broukh. 1. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. Aldd. &c. tua per; cod. Lips. Par. Beroll. 1. 3. plerique Statiani, Witt. 2. Broukh. 2. Dat. Angl. 1. 2. 5. ceterique per te.-8 Dissenius citat suos, unde nescio.-9 Alme Geni Exc. Pocc. Perr. et Vatt. Heins. 1. 2. quod, probante Heyn. recepit Bauer. Alme veni Exc. Lips. Mane Geni Witt. 1. 2. Zwicc. 1. 2. sex ap. H. Voss. Broukh. 1. 2. 3. Par. Laud. Angll. 2. 3. 4. 5. omnes Beroll. Reg. Corv. ed. pr. maj. Venet. 2. Brix. Rheg. Ald. 2. Gryph. 1573. &c. Mane veni Berol. 1. a m. sec. Zwic. 1. a marg. Colb. Angl. 1. Thuan, duo Stat. cum Vat. et Marcel. ap. eundem, Bartol. Rom. et Ald. 1. Addit Heynius, quod in Venetis statim mutatum.' Fortasse in Venet. 1487. nam in Venett. 1491. 1493. vox desideratur, legiturque simpliciter Mane cape. Idem Heyn. in Gryph. 1546. exaratum invenit Magne Geni, quam emend. sibi vindicat Scal. eandem Plant. 1603. et sequiores servarunt. Mane Geni, quod interpr. sancte, revocarunt H. Voss. et Bach. Vide Serv. ad Virg. Æn. 1. 139. et Varr. de L. L. v. 2.

'Oscitantia librariorum factum est, ut Mane pro adverb. accepto Geni in veni corrumperetur.' Bach. thura vel tura exhibent Par. Beroll. 2. 4. ceteri fere omnes, cum edd. ante Heyn. qui dona reposuit ex utroque Witt. uno Heins. et duobus Angll. idque testantur etiam Beroll. 1. 3. vota in Exc. Lips. donisque faveto Dat. et Berol. 3.-10 Muretus primum edidit ille calet, quod confirmant Exc. Pocc.

[blocks in formation]

Quod si forte alios jam nunc suspirat amores,
Tunc, precor, infidos, sancte, relinque focos.
Nec tu sis injusta, Venus; vel serviat æque

Vinctus uterque tibi, vel mea vincla leva:

Sed si modo forsan alienas a me delicias exoptat; te oro, tum perfidos illius focos desere. Tu vero, o Venus, ne sis mihi iniqua; aut fac ut æqualiter nos ambo tibi addicti famulemur; aut meas catenas solve. At potius ambo tam forti simul con

et Perr. Berol. 3. a m. sec. nonnulli ap. Stat. Vatt. Heins. 1. 2. Colot. et Ask. vulg. valet exhibent Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Colb. aliquot Stat, omnes Angli. Beroll. Guelff. alii, cum edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. Aldd. &c. Scal. e Cuj. dedit volet, quod exhibet Berol. 4. a marg.-11 Quid? si forte alios jam nunc suspiret amores cod. Lips. non improbante Huschk. Qui si....suspiret amores Voss. 2. vide ad vs. seq. Quod si omnes alii codd. suspiret Angl. 1. 5. duo Broukh. Berol. 4. Guelf. 2. Hamb. Bern. Voss. 2. Par. ed. pr. maj. Venet. 2. et Rheg. quod revocarunt H. Voss. et Bach. suspirat Beroll. 1. 2. 3. Berol. 4. a m. sec. Guelff. 1. 3. 4. Corv. Reg. &c. Cf. I. 4. 15. et 1. 6. 35.12 Tum in nonnullis codd. invenisse videtur H. Voss. Tunc habent Beroll. 1. 2. 3. Guelff. 1. 2. 3. 4. Corv. Reg. Par. Broukh. 1. 2. 3. Witt. 1. 2. Laud. Dat. omnes Angll. et Stat. cum edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. Rom. Lips. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. Aldd. aliæ ante Broukh. qui Tu ex Vat. Heins. 1. recepit, eumque secuti recentiores; hoc habent etiam Berol. 4. et quinque ap. H. Voss. Heynius comparat similem versum II. 3. 64. Sed vide ad 111. 6. 6. et 62. Tamen legendum est Tunc, teste Propert. II. 13. 15. ' Quæ si forte bonas ad pacem verterit aures, Possum inimicitias tunc ego ferre Jovis.' Hic incidimus in eandem scripturæ varietatem, atque illic; nam etiam apud Propertium complures libri ab initio hexametri habent, Quod si.' Hoc convenit lectioni receptæ ap. Tibullum, illud lectioni cod. Voss. 2.' Huschk. Vide ad vs. antecedentem. Ed. pr. maj. sacte relique, i. e. (säcte relique) sancte relinque.-13 Nec sis nunc Cod. Lips. Broukh. 1. ed. pr. maj. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. Aldd, et Stat. Vel tu sis Colb. Nec sis injusta unus Broukh. et Voss. 1. Nec tu sis Sfort. ap. Stat. duo ejusdem, Reg. Guelff. 2. 3. omnes Beroll. Par. ed. pr. min. Bartol. et Rom. quam veram lect. revocavit Scal.

[ocr errors]

NOTE

a Priscis Deus naturalis, et qui omnium rerum gignendarum vim haberet; seu Deus naturalis uniuscujusque loci, vel rei, vel hominis. De Genio hominis sic Censorinus: Genius ita nobis assiduus observator est appo situs, ut ne puncto quidem temporis longius abscedat, sed ab utero matris acceptos ad extremum vitæ diem comitetur.' Veteres autem unicuique hominum duos Genios attribuebant, alterum bonum, alterum malum; non aliter atque Christiani asserunt unum

·

quemque suum 'Angelum Custodem' habere, et contra malum Angelum insidiatorem. De his vide Servium in illud Virgilii Æn. vI. ‘Quisque suos patimur Manes.'

12 Infidos relinque focos] Cerinthi nempe fallacis, qui detinetur alterius amoribus.

13 Nec tu sis injusta, Venus] Dicitur injusta Venus, cum alter amantium est mentis impos præ nimio amoris æstu, alter vero prorsus a cura solu

tus.

Sed potius valida teneamur uterque catena,
Nulla queat posthac quam soluisse dies.
Optat idem juvenis, quod nos, sed tectius optat;
Nam pudet hæc illum dicere verba palam.
At tu, Natalis, quoniam Deus omnia sentis,
Annue; quid refert, clamne palamne roget?

15

20

stringamur vinculo, ut nulla dies nos deinceps possit disjungere. Hoc ipsum expetit adolescens, quod ego; at securius expetit. Ipse enim erubescit istud aperte profiteri. Sed tu, o Dive Natalis, quandoquidem cuncta cognoscis, votis annue. Quid enim interest an te furtim an aperte oret?

16 Hunc versum in archetypo exaratum fuisse suspicor ita: Nulla queat posthac q soluisse dies; vel q, omissa lineola. Quod sumentes pro que librarii, fulcrum assumserunt alii aliud. Cod. Par. exsoluisse; Land. (Reg. cum duobus Angl.) et Voss. 3. dissoluisse; tres Stat. cum aliis (Broukh. 1. 2. 3. Exc. Pocc. et Perr. Vatt. Heins. 1. 2. Beroll. 2. 3. 4. Angl. 5. ed. pr. maj. min. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. Venett. 1487. 1491. 1493. Broukh. Vulp.) nos soluisse. Utramque hanc lectionem in unam confudit librarius cod. Lips. Nulla queat post hac nosq3 soluisse dies. Voss. 1. qua; Voss. 4. qua; Colb. Ask. Monac. Rom. et Aldd. quam. Hæc una est verissima lectio.' Huschk. Hanc lect. exhibent etiam Guelf. 3. Goth. ed. Bartol. a. 1472. Mur. Plant. et Passer. Heynius revocavit.-17 Muretus primus edidit tectius: Scal. vero omnium fere codd. et edd. vett. lectionem tutius prætulit, consentientibus, qui postea exorti sunt, editoribus. Tandem Broukh. e sex codd. scil. Exc. Pocc. Perr. et Lips. lib. Matt. Vatt. et Heins. 1. 2. quibus accedit Voss. 4. revocavit tectius: Par. fucius.-18 Ac pudet Exc. Perr. Non pudet Voss. 3. hic illum cod. Lips. Par. Voss. 1. et Goth. Nihil sanius hoc versu, qui mere est Tibullianus. Vide 1. 9. 46.' Huschk.-19 Heynius interpungere malit, At tu, Natalis, quoniam, Deus, omnia sentis; ut sit, At tu, Natalis Deus, &c. Cod. Lips. Deus quoniam omnia sentit: fuerunt igitur, qui legerent, At tu, Natalis, quoniam Deus omnia sentit.-20 Berol. 1. referat. Lectio clamve pa

NOTE

19 Natalis Deus] Genius et Natalis Deus apud Antiquos idem prorsus erat, qui et Deus etiam naturæ dicebatur. Colebatur autem et celebrabatur Natalis Deus, seu Genius, a quolibet viro, die suo natali, non a fœminis: ut manifestum fit ex illo Persii testimonio Sat. II. 'Funde merum Genio.' Viri namque tantummodo Genium habere censebantur, non fœminæ, quæ loco Genii Junonem suam colebant, quæ etiam Juno Natalis' dicebatur, ut ex nostro patet Tibullo Eleg. proxime sequenti: 'Natalis Juno sanctos cape thuris acervos.' Genius igitur proprie erat vi

[ocr errors]

rorum, sicut Juno fœminarum. Unde quemadmodum tot erant Genii, quot viri; ita tot etiam colebant Junones, quot erant mulieres, et sicut servi per Heri Genium,' sic etiam ancillæ per Dominæ Junonem' jurare solebant. De Genio Horat. II. Epist. 2. 187. Scit Genius, natale comes qui temperat astrum, Naturæ Deus humanæ, mortalis in unum Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.'

20 Clamne palamne roget] Interior enim sensus, desiderium, et voluntas pro verbis, seu verborum vim habet.

lamre late dominatur in libris scriptis et editis ante Mur, clamne palamne Angl. 1. Bern. duo Broukh. Ask. Goth. cod. Lips. cum edd. Pulmanni, Gryph. 1575. Dons. 1592. Passer. Broukh. Vulp. H. Voss. Wund. Baner. et Bach. clamne palamve Monac. et ed. Venet. 1750. Obvium est unde error; ve et ne vix distinguuntur in codd. Hinc confunduntur bellive' et 'belline' ap. Virg. Æn. XI. 120. sic matremne' et' matremve' ap. Corn. Nep. XI. 3. Cf. Vulgatam clamre palamre acriter defendit Schelle ad Hor. Art. Poët. p. 108. seq. his quidem verbis: ne paragogicum rem non nisi quærendo dubitandoque in medium profert, proponit, movet; ve disjungendo continuat. Hinc intelligitur, quare ne proprie primo loco veniat, secundo vero reliquisque ve substitui possit pro an.' Sequitur, quod exemplo Hor. Art. Poët. vs. 380. comprobatum vidimus atque sexcenties in poëtis occurrit re, quod disjungendo valet, duplici modo poni posse; ne vero non item.' Quod hic disputavit V. D. inquit Bach, contra Bentl. ad Hor. I. Sat. 2. 63. id pluribus veterum scriptorum testimoniis refutari puto. Prætermissis iis locis, ubi lectio non certa satis habetur, afferamus Hor. Art. Poët. 117. Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli:' intellige intererit multum.' Virg. Æn. v. 95. Incertus, Geniumne loci, Famulumne parentis Esse putet.' Ovid. Met. XIII. 912. ' monstrumne Deusne Ille sit, ignorans.' Cæsar. B. G. vII. 14. 'Neque interesse, ipsosne interficiant impedimentisne exuant.' His fere exemplis probari potest, ne...ne pro utrum...an' optimis quibusque scriptoribus frequentatum esse.

CARMEN VI.

NATALIS Juno, sanctos cape thuris honores,
Quos tibi dat tenera docta puella manu.

O Juno Natalitia, suscipe devotam tibi thuris congeriem, quam tibi perita virgo

Witt. 1. hæc præmittit, Epistola: Poëta ad Junonem loquitur: cod. Lips. Ad Junonem commendatio puellæ feliciter incipit; et sic in Broukh. 1. 2. 3. nisi quod desunt verba feliciter incipit in his tribus: Ed. pr. maj. et Venet. 2. Junoni puellam commendat: Ed. pr. min. Ad Junonem oratio. Margo Rheg. ap. Huschk. Est auoißaîov alterius. Loquitur non Cherinthus, sed aliquis tertius est Lena aut Anus.' Bona verba, quæso, eruditissime Barthi!1 Natali Rom. vivis Berol. 2. et turis in marg. honores testantur Broukb. 1.

NOTE

1 Natalis Juno] Hoc Elegidio continentur votum et preces ad Junonem pro Sulpicia, quæ diem suum natalem celebratura, ut rem divinam Junoni faceret sese comsit eleganter: rogaturque Dea, ut sacrificiis sibi oblatis adesse velit, Sulpiciam amoribus fortunatam votorumque compotem efficiat, ut Cerinthi nempe formosissimi adolescentis connubio frui possit.

Hinc constat quod superiori Elegia observavimus, Genium marium, Junonem fœminarum Deam fuisse natalem.

2 Docta puella] Quia nimirum aut literis imbuta, aut rerum non ignara, sed prudens; auf denique quia recte novit quomodo Junoni sacrum sit fa. ciendum, diesque natalis celebrandus.

« ZurückWeiter »