Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et quæ præterea populus miratur? in illis
Invidia est; falso plurima vulgus amat.
Non opibus mentes hominum curæque levantur;
Nam Fortuna sua tempora lege regit.
Sit mihi paupertas tecum jucunda, Neæra;

At sine te regum munera nulla volo.

20

insuper cetera quæ plebs admiratur? In his enim omnibus livor est. Multa sunt quæ temere multitudo diligit. Non equidem divitiis mentes mortalium et solicitudines sublevantur; suis enim legibus fortuna ordinat tempora. O cara Neæra, sit mihi tecum grata pauperies; at vero absque te omnes divitias regum nolo.

taque in ed. pr. inaj. Vicent. et Rheg. Literæ T, t, et C, c, pæne similes sunt in codd. Tinctaque Sidonia ed. pr. min. Sydonio Par. Alteram verbi Sidonio syllabam, præeunte Virg. Æn. Iv. 137. corripuit Noster: alii producunt, ut Propert. 11. 16. 55. et Sil. 1, 444.-19 Est quæ conj. Scal. miratur amalque Guy. Vide infra.-20 Omnes libri mei tum scripti tum editi pentametrum sic exhibent, Invidia quæ falso plurima vulgus amat: cod. et ed. Lips. Invidia que. Ad oram Vicent. notatum: 'Invidia est falso em. Pontanus :' sic Exc. Pocc. Perr. et Scal. Vindob. et Voss. 3. (adde Vatt. Heins. 1. 2. Berol. 4. a marg. Guelf. 2. et Colot.) Hanc lect. recte reposuit Scal. nec video, cur Heynio displicuerit sententia vel locutio, invidiam esse aliqua in re.' Huschk. Invidia quæ habent etiam omnes Beroll. Witt, 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Reg. Corv. Guelf. 1. 3. 4. Angl. 2. Venet. 2. Brix. et Rheg. Inridiam falso conj. Guy. Divitiis falso Heins. Invidia falso in uno Palat. et ed, Rom. ap. Heyn. qui conj. et illis Invidet: heu f. p. v. amat! Berol. 1. exhibet vulgus ht, i. e. habet.-21 Cod. Lips. Broukh. 1. 2. quatuor Palatt. Voss. 1. Bern, ed. pr. min. Aldd. Mur. et Basil, 1546. 1569. 1592. homini, quod revocarunt H. Voss. et Bach; in Ask. hominis; Witt. 1. 2. unus Broukh. Exc. Lips. Statiani, Scal. rec. Dat. Vatt. Heins. 1. 2. Angll. 3. 4. Par. et Beroll. hominum, quod servant etiam ed. pr. maj. Bartol. Venet. 2. Vicent. Rheg. et Venett. 1487. 1491. 1493.-22 Cod. Lips. et Vicent. tempore. Pro regit, (quod testantur Reg. Guelf. 2. Colot. Vatt. Heins. 1. 2. et Vicent. in margine, et reposuerunt Mur. Scal. Passer. Dous, et recentiores,) gerit exhibent omnes Beroll. et Stat. omnes Palatt. Witt. 1. 2. Zwice. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Guelff. 1. 3. 4. Corv. Colb. Angll. 2. 3. 4. 5. cod. Lips. Par. edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. in contextu, &c. : gerit defendunt ex Ovid. Met. 11. 316. Publ. Syr, et Lactant, 1. 2. regit e Sallustio Jug. 101. Justin. 1. 9. Virg. Æn. XII. 405. et Eurip. Hec. 840.23 Par. Witt. 1, 2. unus Broukh. Dat. ed. pr. maj. et Venet. 2. ap. Broukh. jocunda.-24 Et sine Berol. 4. a m. sec. Angil. 2. 3. 4. 5. Witt. 1. Colb. Laud.

NOTE

margaritas proferentes inveniuntur. De concharum origine et luxu, vide Plin. lib. IX. cap. 35.

18 Sidonio murice] Marinus piscis est murex ex concharum genere, cujus succo purpura tingitur. Ideo vocatur murex conchylium κar' oxhv, et sumitur sæpius pro ipsa purpura, quæ optima apud Sidonem tingebaDelph. et Var. Clas.

tur. Sidon porro civitas est nobilissima Phæniciæ ad mare, de dignitate, claritate, et antiquitate cum Tyro ejusdem etiam regionis inclyta urbe contendens.

21 Non opibus mentes curæque levantur] Præclaræ huic sententiæ similis est ista Varronis: "Non fit thesauris, non auro pectus solutum.' Horat Tibul.

Q

O niveam, quæ te poterit mihi reddere, lucem !
O mihi felicem terque quaterque diem!
At si, pro dulci reditu quæcumque voventur,
Audiat aversa non meus aure Deus;

Nec me regna juvent, nec Lydius aurifer amnis,
Nec, quas terrarum sustinet orbis, opes.

25

30

O felicem diem, qui te mihi valebit restituere! o lucem septies beatam! Sed si omnia, quæ pro jucundo reditu ad me tuo devoventur, Deus mihi non propitius aversis auribus percipiat: neque mihi imperia placeant, nec Lydius fluvius aurum ferens, neque omnes divitiæ, quas totus continet mundus. Ista alii exoptent. Tan

Exc. Pocc. Vat. Heins. 2. Venet. 2. Brix. et Vicent. Et sine te regnum ed. pr. maj. et Rheg. At sine te regum Par. cod. Lips. et ed. pr. min. tempora pro munera Land. regna Berol. 3. velim Colot. et Hamb. quod reposuit H. Voss. Heinsins conj. Si sine te, regum, &c.—25 Reg. poterit quæ nunc miki; Witt. 2. et Voss. 4. poterit quæ te mihi: nullus liber, mihi te poterit quæ, ut edidit H. Voss.-26 Berol. 3. ter quaterque.-27 At mihi pro Beroll. 1. 3. fo ventur Ald. 1.-28 Par. Laud. cod. Lips. Exc. Lips. Witt. 1. Broukh. 1. 2. Dat. Angll. 2. 5. Beroll. 1. 2. 3. Guelf. 2. alii, cum edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. et Rheg. adversa; in Berol. 4. et aliis, cum Venett. 1491. 1493. aversa: Heins. conj. Respuat aversa.-29 Non Witt. 1. 2. Reg. Laud. et Angll. 2. 3. 4. 5. Nec omnes Beroll. Par. cod. Lips. Broukh. 1. 2. 3. alii, cum edd. pr. maj. min. Bartol. &c. jurant Par. cod. Lips. omnes Beroll. Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Statiani, Dat. Angll. 2. 3. 4. 5. edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. ed. Lips. Rom. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. Ald. 1. et Scal. juvent Ald. 2. et vulgg. ex quo cod. nescio: non Lydius Reg. nec lidius Par. aureus Laud, et Angl. 2.-30 Berol. 2. q.

NOTE

etiam similiter: non æris acervus et auri Ægroto domini deduxit corpore febrim.'

24 Sine te regum munera nulla volo] Idem jam supra lib. 1. Eleg. 9. vs. 34. 'Et regum magnæ despiciantur opes.' Idem etiam præsentis hujus Elegiœ vs. 29. Nec me regna juvent, nec Lydius aurifer amnis, Nec, quas terrarum sustinet orbis, opes. Hæc alii cupiant; liceat mihi, paupere cultu, Securo cara conjuge posse frui.' Plautus etiam in Curcul. in eandem fere sententiam dixit: 'Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites, Sibi honores, sibi virtutes, sibi pugnas, sibi prælia; Dum mihi abstineant invidere, sibi quisque habeat, quod suum est.' Et post pauca: 'Siquidem Hercle mihi regnum detur, nunquam

id potius persequar Quando ego te video.'

25 O niveam lucem] Hoc est, faustam et fortunatam, quomodo Catullus Carm. XVII. dicit: 'Fulsere quondam candidi tibi soles.'

27 Pro reditu quæcumque voventur] Veteres pro reditu eorum, qui longe a patria peregrinarentur, suscipere vota consueverant; ut densa probat exemplorum nubes: Virgil. Æn. 11. 'Votum pro reditu simulant.' Ovid. lib. 11. Amor. Eleg. 11. pro reditu victima vota cadet.' Sueton. in Caligul. cap. 14. Cum paucos post dies in proximas Campaniæ Insulas trajecisset, vota pro reditu suscepta

sunt.'

[ocr errors]

29 Nec Lydius aurifer amnis] Pactolum Lydiæ fluvium intelligit, qui dici

Hæc alii cupiant; liceat mihi, paupere cultu,
Securo cara conjuge posse frui.

Adsis, et timidis faveas, Saturnia, votis,

Et faveas, concha, Cypria, vecta tua.

Aut si Fata negant reditum, tristesque Sorores,

Stamina quæ ducunt, quæque futura canunt:

35

tum mihi securo contingat tenui cultu posse potiri dilecta mihi sponsa. Ades mihi, o Saturnia, et annue supplicibus votis; tu quoque adsis, o Dea Cypri, quæ concha tua veheris. Vel si dura sorores, quæ vitæ nostræ fila volvunt, et res futuras

......

terrenas substinet; Witt. 1. 2. habent etiam substinet.-31 Nec alii Berol. 4. cupiunt Berol. 2. capiant Colb. Reg. ed. pr. maj. Venet. 2. et Rheg. H. alios capiant Broukh. cupiant cod. Lips. Par. et ed. pr. min. Hoc alii cupiunt conj. Vincent. Spec. Doctr.-32 Unus Palat. curva pro cara. Heynius Securo vitæ munere citat in Obss. e conj. ejusdem Vincent.-33 Adsisque Dat. Adsis ut Angl. 4.-34 Cyprida Reg. Cyrpia ed. pr. maj. cipria grata cod. Lips.-35 At Laud. Exc. Broukh. Angl. 2. et Guelf. 2. a m. sec. et hoc præferat Heyn. reditus Reg. cum edd. Rom. et Brix. Vide 1. 3. 13. Heins. conj. Stygiæque Sorores, cf. Burm. ad Grat. Cyneg. 477. vel trinæque sorores, quod etiam in mentem venerat Ayrmanno, vel etiam vitæque sorores.-36 In omnibus fere codd. et edd. neunt, quod Scal. pro nent dictum esse contendit; neent Guelf. 3. Heinsius ad Ovid. Epist. xvII. 194. emendavit canunt, ut, errore ex similitudine inter ultimam præcedentis et primam proxime sequentis vocis syllabam orto, primum scriptum fuerit, futura nunt. Hanc Heins. emend. primus recepit Broukh. agnoscunt illam Monac. et Berol. 3. a m. sec.

NOTE

tur aureas arenas et strigmenta auri simal cum undis devolvisse; unde 'Chrysorrhoas' dictus est. Cur autem Pactolns aureas arenas trahere dictus sit, hanc afferunt rationem Hyginus fabula 191. et Fulgent. Mythologican lib. 11. Midas rex Apollinem, vel, ut vult Hyginus, Bacchum petiit, ut quicquid tangeret, aurum fieret: quod cum impetrasset, ac cibus etiam ejus et potus in aurum converterentur, et fame cruciaretur, et ita esset necessitas aurea, et locuples penuria, Deum petiit, ut sibi tam speciosum donum eriperet. Responsum itaque accepit, ut caput flumine Pactolo ter ablueret; quo facto per Midæ corporis contactum fluminis aquæ factæ sunt aureæ, unde dictus est aquas aureas et fluctus aureos traxisse.

33 Saturnia] Juno Saturni filia, Jo

vis soror; sic dicta a patre Saturno. Virgil. Æn. XII. 830. 'Et germana Jovis, Saturnique altera proles.'

6

34 Concha, Cypria, vecta tua] Venus quæ Cypris' et Cypria' dicitur, vel quod in Cypro genita sit; ut vult Hesiodus; vel quod ei primum in Cypro Insula templum sit constitutum; ut vult Festus; vel ut alii volunt, quod maxime in Cypro coleretur. Dicitur autem concha vehi Venus, quod ex spumis in mari concepta, et primum genita in concha statim devecta sit in Cyprum Insulam. Venerem concha vectam et e mari exeuntem dedicavit Augustus in delubro patris Cæsaris, ut refert Plin. lib. xxxv. cap. 10.

35 Tristesque Sorores] Parcas intelligit, quæ tres a Poëtis finguntur fatis præsidere, vitæ humanæ stamina ad arbitrium dispensantes. Hæ porro

Me vocet in vastos amnes nigramque paludem

Dives in ignava luridus Orcus aqua.

ordinant, redire ad me Neæram renuunt; tristis Orcus languida palude me trahat in profunda flumina, et obscuros lacus Ditis.

eodem ducit nount in Voss. 4. Quanta enim similitudo litt. c et o intercedat, ubique libb. scriptt. observare licet. Posse per se ferri neunt putat Bach, citans Hom. Od. 1. 17. et Martial. 1. 98.-37 H. Voss. edidit ad vastos, contra omnium codd. et edd. fidem, improbante Huschk. Cf. Propert. 1. 3. 6. et Hom. II. Z. 520. ad pro vulg. in, cum H. Vossio, quanquam nullo libro add. in textum immisi. Morientes non in, sed ad Stygem descendere vel vocari dicuntur. Negligentia librarii e vs. seq. depravatum. Loris a Voss. laud. adde Ovid. Met. 111. 272.' Bach. Adde etiam, si vis, Ovid. Trist. 1. 2. 65. Propert. 11. 34. 53. et Virg. Æn. VI. 404. vestros Scal. rec.— 38 Ditis Exc. Pocc. Perr. et Broukh. Vatt. Heins. 1. 2. et Colot. Dius unus Heins. Divis Berol. 3. et Dat. Dives Par. cod. Lips. Beroll. 1. 2. 4. edd. pr. maj. min. Bartol. &c. pro in Angll. 2. 3. 4. exhibent et. Falso Heynins scribit Venet. 2. habere ignaram: habet hoc cod. Heinsii chartacens, scil. Dat. et Berol. 3. Ask. et Berol. 1. habent ignara; Vindob, et ignava: cod. Lips. Par. Witt. 1. 2. Reg. et Broukh. 1. 2. Orchus; vide Serv. ad Virg. Georg. I. 277. Berol. 2. horchus; ed. Rom. ortus. Vide ad vs. 18.

NOTÆ

sunt Clotho, Lachesis, et Atropos, quarum primam volunt colum gestare, alteram nendo humanæ vitæ terminum præfinire, tertiam denique filum incidere, hoc est, vitam nostram tempore statuto abrumpere. Unde etiam illud tritum: Clotho colum bajulat, Lachesis net, Atropos occat.'

36 Futura canunt] Plures cum Scaligero legunt, neunt, sed male: barbarum enim est illud, nec potest esse a neo, nes, nere,' quod in tertia persona plurali non exit in neunt, sed in nent. Cum autem Parcæ non modo lanificæ, sed etiam fatidicæ dicantur a Poëtis, quales et Catullus in Epithalamio Pelei et Thetidis inducit, dicens, Veridicos Parcæ cœperunt edere cantus;' et post pauca, Talia præfantes quondam felicia Pelei Carmina divino cecinerunt omine Parcæ:' hinc constare videtur nostræ lectionis sinceritas, quam etiam Tibullo nos

tro contra Scaligerum asseruit eruditissimus et sagacissimus N. Heinsius ad Ovid. Heroid. Epist. xvII. 194.

37 Nigramque paludem] Stygem apud Inferos fluvium vel paludem, a Superis tanta in veneratione habitam, ut nefas ducerent quicquam eorum, quæ per Stygem jurassent, quovis modo violare. Si quis vero contra fecisset, totos centum annos divinitate spoliatus a nectare arcebatur.

38 Luridus Orcus] Inferorum fluvius est ab Styge defluens, qui sæpius pro Plutone sumitur, atque etiam pro Charonte. Isidor. Orig. lib. VIII. 'Orcum vocant receptorem mortium, unde et orca nuncupatur vas, quod recipit aquas.' Hic vero sumitur pro fluvio Inferorum, qui dicitur etiam 'luridus' ab Horatio 1. Od. 4. 'Maretque partus fulmine luridum Missos ad Orcum.'

ELEGIA IV.

Di meliora ferant, nec sint insomnia vera,
Quæ tulit extrema pessima nocte quies.

Oro ut meliora dent Divi, et ne sint somnia mea vera quæ pessimus somnus

'Multa sunt in hoc Carmine, quæ severiori judici displicere possint. In exordio nonnulla sunt perplexe dicta, et iterum iterumque retractata. Si forte hæc librariorum fraudi debentur, in Apollinis tamen descriptione copiam earum rerum, quas brevius narratas malis, poëtæ vix pro egregio in. vento annumeres: uti nec illud ipsum, quod Apolline res digna est visa, a quo poëtæ nuntiaretur puellæ perfidia, et quidem tani operose ac copiose. Quod sub fin. dicere poëtico more volebat, Neæram non esse puellam sine humanitatis sensu natam, vide, quo cum fastidio legentis, et in ipso ornatu jejune, extulit vss. 85.93. cum vss. 85. 86. satis superque essent. Verbo, otiosa rerum ac verborum copia laborare videtur totum Carmen; etsi sint alia in eo Tibullo digna, nec dubitare liceat, Tibullum ejus esse auctorem.' Heyn. In ed. pr. maj. Inscriptio est, De Somnio: in ed. pr. min. nihil enotatum.-1 Dic meliora ed. pr. min. Qui meliora Berol. 3. Di vel Dii in aliis : 'ferant Guelf. 1. a pr. m.' Heynius; errore forsan typothetarum: nec sint miki somnia Par. Witt. 1. 2. Laud. Vat. Ursini, Berol. 1. unus Bronkh. Colot. Angli. 2. 3. 4. 5. Corv. Guelf. 3. a pr. m. ed. pr. maj. Venet. 2. Lips. ap. Heyn. Vicent. et Rheg. nec mihi sint somnia ed. pr. min. nec sint mea somnia Exc. Pocc. et Perr. Vatt. Heins. 1. 2. Guelf. 4. Rom. Brix. et Venett. 1491. 1493. m' somnia in Reg. insomnia testantur cod. Lips. duo Broukh. Statiani, Beroll. 2. 3. 4. alii ap. H. Voss.-2 Cod. Lips. hecsterna; Par. Colb. Exc. Pocc. Beroll. 1. 2. Statiani, unus Broukh. ed. pr. maj. Venet. 2. Vicent. Rheg. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. &c. hesterna; Broukh. 2. Witt. 1. 2. Dat. Angl. 4. Berol. 3. et ed. pr. min. externa; alter Broukh. et Berol. 2. esterna: nostram lect. testantur Scaligeri liber et Reg. Placet extrema propterea, quod vs. 21. somnium matutino tempore oblatum dicitur. Nonnulli codd. ut Par. Scal. rec. et Guarn. habent perima pro pessima; ed. pr. min. proxima; ita etiam omnes Stat, duo Voss. et Guelf. 3. pessima omnes Beroll. Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Exc. Pocc. ed. pr. maj. Venet. 2. et

NOTÆ

1 Di meliora ferant] Somnium suum refert Tibullus, illudque abominatur ut vanum et inane, quo sibi visus fuerat ex Apolline ipso didicisse Nexram alterius viri amore esse correptam: ipsam vero tandem Dei jussu monet, ne quid ejusmodi consilii capiat, Deosque precatur, ut mala ista et insomnia averruncent. Interdum porro Veteres malum quodcumque imminens amolientes dicere solebant

liora:' ut Valer. Max. lib. v. Di melius, quod hunc animum viris earum non dederunt.' Interdum vero verbum addebant, ut hic Tibullus, Di meliora ferant. Lucil. Sat. xxvii. 'Di maluerint meliora, atque amentiam averruncassint tuam.' Symmach. lib. 11. Epist. 55. 'Dii meliora procurent.' Sic et apud Plautum: 'Dii melius faciant,' 'Dii melius faxint.'

2 Quæ tulit extrema [hesterna] nocte absolute, 'Di melius,' vel 'Di me- quies] Noctem hesternam' Tibullus

« ZurückWeiter »