Über dieses Buch
Meine Mediathek
Bücher bei Google Play
P. OVIDIUS NASO.
EX RECOGNITIONE
RUDOLPHI MERKELII.
TOM. I.
AMORES. EPISTULAE. DE MEDIC. FAC. ARS AMAT. REMEDIA AMORIS.
LIPSIAE
IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.
MDCCCLXXXIV.
Quae
uae scripta Nasonis primo volumine de tribus comprehendi
consueverunt, per scribas librarios a summa litterarum memoria,
ordine paulum diverso *), continuari solita videntur, cuius modi
ex volumine quodam Gallico libri omnes transscripti sunt vetusti,
qui restant, quosque haec editio sequitur. Sunt hi
1. (P) Parisinus catal. n. 8242 memb. 4 min. saec. IX. Pagí-
nae sunt 99, quarum duae 97 et 98 chartaceae et vacuae. Pag. 1
adversa incipit a versu Epist. II 14, pag. 54 aversa desinit in
Epist. XVIIII 175. pag. 57 adv. inc. a v. Am. I 2, 51, p. 99 av.
des. in Am. III 15, 8. praeterea excidit pagina una inter pp. 6 et 7,
verss. Ep. IIII 48 ad 103, paginae duae inter pp. 9 et 10, vv. Ep.
V 97 ad VI 49, pagina una inter pp. 96 et 99, vv. Am. III 12, 27
ad 14, 2. abscissi in ima p. 29 vv. Ep. XIII 9 ad 12 et 36 ad 40.
Versus in pag. plerumque undetriceni, ut tituli librorum et epi-
stolarum ternos versus expleant, elegiarum initia binos. De qua-
ternionibus nihil adnotatum. putaverim quia pp. 7, 13, 25 adversae
maxime detritae esse dicuntur, ab iis pagg. quaterniones vel ter-
niones incipere. deinde si forte a p. 57 novus quaternionum ordo
sit, desinet tertius in p. 80 av., quartus in p. 88 av., quintus in
p. 96 av., quae partes itidem attritae et in p. 80 av. sex versiculi
qui plane evanuerunt a manu saec. XII instaurati. operae pretium
erit haec investigari, maxime num inter p. 54 et 57 tres paginas
intercidisse appareat, an partes diversae amplioris voluminis casu
coniunctae esse videantur. Scriptura difficilis, vocabula tamen
satis bene dirempta. pentametri subducti. Epistolae dirimuntur a
manu prima notis huiusmodi, FIN. II. INCIPIT. 111., EXPLIC.
III. INCIPIT. IIII. omissum id in ep. XIII et in marg. supple-
tum est. deinde vero inter XIII et XIIII est EXPLIC.XII. IN-
CIPIT. XIII., et porro post XVI EXPLIĈ .XU. INCIPIT
*) et rectiore fortassis in cod. R, si epigramma Amorum fidem
habere possit, vulgata scriptura in Art. am. III 343 sit interpolata,
vera lateat in vestigiis cod. R: Dcɩe cerem libris.
a *