Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, 30 Sit mea lenito Caesare poena levis:

Nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ipse, precamur,

Placatos misero qui volet esse deos.

Quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira
Sedibus in patriis det mihi posse mori!
35 Ut peragas mandata, liber, culpabere forsan
Ingeniique minor laude ferere mei.

Iudicis officium est, ut res, ita tempora rerum
Quaerere. quaesito tempore tutus eris.
Carmina proveniunt animo deducta sereno:
40 Nubila sunt subitis tempora nostra malis.
Carmina secessum scribentis et otia quaerunt:
Me mare, me venti, me fera iactat hiems.
Carminibus metus omnis obest: ego perditus ensem
Haesurum iugulo iam puto iamque meo.

45 Haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,
Scriptaque cum venia qualiacumque leget.
Da mihi Maeoniden et tot circumice casus,
Ingenium tantis excidet omne malis.

Denique securus famae, liber, ire memento, 50 Nec tibi sit lecto displicuisse pudor.

Non ita se praebet nobis fortuna secundam,
Ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
Donec eram sospes, tituli tangebar amore,
Quaerendique mihi nominis ardor erat.

55 Carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, Sit satis. ingenio sic fuga parta meo.

Tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam !
Di facerent, possem nunc meus esse liber!

Nec te, quod venias magnam peregrinus in Urbem, 60 Ignotum populo posse venire puta.

Ut titulo careas, ipso noscere colore:
Dissimulare velis, te liquet esse meum.

Clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant.
Non sunt, ut quondam, plena favoris, erant.

65 Siquis erit, qui te, quia sis meus esse legendum Non putet, e gremio reiciatque suo,

'Inspice' dic titulum. non sum praeceptor amoris . Quas meruit, poenas iam dedit illud opus.' Forsitan expectes, an in alta palatia missum 70 Scandere te iubeam Caesareamque domum? Ignoscant augusta mihi loca dique locorum! Venit in hoc illa fulmen ab arce caput. Esse quidem memini mitissima sedibus illis Numina. sed timeo, qui nocuere, deos. 75 Terretur minimo pennae stridore columba, Unguibus, accipiter, saucia facta tuis.

Nec procul a stabulis audet discedere, siqua
Excussa est avidi dentibus agna lupi.

Vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos 80 Optarat stulte, tangere nollet equos.

Me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere.
Me reor infesto, cum tonat, igne peti.
Quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
Semper ab Euboicis vela retorsit aquis.

85 Et mea cumba, semel vasta percussa procella
Illum, quo laesa est, horret adire locum.
Ergo cave, liber, et timida circumspice mente:
Ut satis a media sit tibi plebe legi.

Dum petit infirmis nimium sublimia pennis 90 Icarus, aequoreis nomina fecit aquis.

Difficile est tamen, hinc remis utaris an aura
Dicere. consilium resque locusque dabunt.
Si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis
Mitia, si vires fregerit ira suas,

95 Siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem
Tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
Luce bona dominoque tuo felicior ipso
Pervenias illuc et mala nostra leves.

Namque ea vel nemo vel qui mihi vulnera fecit

100 Solus Achilleo tollere more potest.

Tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto!

Nam spes est animi nostra timore minor.
Quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira
Et poenae tu sis altera causa

[ocr errors]

cave!

105 Cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus
Contigerisque tuam, scrinia curva, domum:
Aspicies illic positos ex ordine fratres,
Quos studium cunctos evigilavit idem.
Cetera turba palam titulos ostendet apertos,
110 Et sua detecta nomina fronte geret.

Tres procul obscura latitantes parte videbis;
Sic quoque, quod nemo nescit, amare docent
Hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
Oedipodas facito Telegonosque voces.

115 Deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
Ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
Sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
Nuper ab exequiis carmina rapta meis.

His mando dicas, inter mutata referri 120 Fortunae vultum corpora posse meae.

Namque ea dissimilis subito est effecta priori,
Flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
Plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam.
Sed vereor tardae causa fuisse morae,

125 Et si, quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, Sarcina laturo magna futurus eras.

Longa via est, propera! nobis habitabitur orbis
Ultimus, a terra terra remota mea.

Di maris et caeli,

II.

quid enim nisi vota supersunt?

Solvere quassatae parcite membra ratis,
Neve, precor, magni subscribite Caesaris irae !
Saepe premente deo fert deus alter opem.
5 Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo:
Aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.

Oderat Aenean propior Saturnia Turno:
Ille tamen Veneris numine tutus erat.
Saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen:
10 Eripuit patruo saepe Minerva suo.

Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
Quis vetat irato numen adesse deo?

Verba miser frustra non proficientia perdo.
Ipsa graves spargunt ora loquentis aquae,
15 Terribilisque notus iactat mea dicta, precesque
Ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
Ergo idem venti, ne causa laedar in una,
Velaque nescio quo votaque nostra ferunt.
Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
20 Iam iam tacturos sidera summa putes.
Quantae diducto subsidunt aequore valles!
Iam iam tacturas Tartara nigra putes.

Quocumque aspicio, nihil est nisi pontus et aër,
Fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.
25 Inter utrumque fremunt inmani murmure venti.
Nescit, cui domino pareat, unda maris.

Nam modo purpureo vires capit eurus ab ortu,
Nunc zephyrus sero vespere missus adest,
Nunc sicca gelidus boreas bacchatur ab arcto,

30 Nunc notus adversa proelia fronte gerit.

Rector in incerto est, nec quid fugiatve petatve
Invenit ambiguis ars stupet ipsa malis.
Scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis
Dumque loquor, vultus obruit unda meos.

35 Opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti Ore necaturas accipiemus aquas .

At pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
Hoc unum nostri scitque gemitque mali.
Nescit in inmenso iactari corpora ponto,

40 Nescit agi ventis, nescit adesse necem.

O bene, quod non sum mecum conscendere passus, Ne mihi mors misero bis patienda foret!

At nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo,

Dimidia certe parte superstes ero

45 Ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
Quantus ab aetherio personat axe fragor!

Nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis,
Quam grave balistae moenia pulsat onus.

Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes; 50 Posterior nono est undecimoque prior.

Nec letum timeo; genus est miserabile leti.
Demite naufragium, mors mihi munus erit.
Est aliquid, fatove suo ferrove cadentem
In solida moriens ponere corpus humo,
55 Et mandare suis aliqua et sperare sepulcrum
Et non aequoreis piscibus esse cibum.

Fingite me dignum tali nece, non ego solus
Hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit?
Pro superi viridesque dei, quibus aequora curae,
60 Utraque iam vestras sistite turba minas:

Quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,
Hanc sinite infelix in loca iussa feram.

Si, quantam merui, poena me perdere vultis,
Culpa mea est ipso iudice morte minor.
65 Mittere me Stygias si iam voluisset ad undas
Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.

Est illi nostri non invidiosa cruoris

Copia. quodque dedit, cum volet, ipse feret. Vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, 70 Contenti nostris iam, precor, este malis!

Nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
Quod periit, salvum iam caput esse potest.
Ut mare considat ventisque ferentibus utar,
Ut mihi parcatis, non minus exul ero!
75 Non ego divitias avidus sine fine parandi
Latum mutandis mercibus aequor aro:

79 Non ut Alexandri claram delatus ad urbem

80 Delicias videam, Nile iocose, tuas;

77 Nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, 78 Oppida non Asiae, non loca visa prius.

« ZurückWeiter »