Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

sint, qui saec. XII aut XIII emerserint. In Amoribus vv. I 13, 11 ad
it desunt in PS, in margine P exadversum vers. 18 a manu saec.
XII scripti. eodem plane modo vv. 33, 34 exadversum v. 31 hac
scriptura, Quid si Cephalio numquam flagraret. Vv. II 2, 17 ad.
27 quamquam et ipsi eo modo extant, apertum tamen est libra-
rium archetypi, unde PS descripli, a versus 17 initio aberrasse
ad v. 27 : ac dixi supra in Amoribus alius stemmatis libros fuisse.
Verss. II 10, 16 et II 18, 5, 6 cum similem ob causam in P excidis-
sent, suppleti sunt in margine manu vetusta. · In Epistolis vi-
ginti nihil omisi, quod in PG aderat, aut adfuisse constabat, nihil
recepi, quod in PG deerat. Absunt igitur ex ep. XV vv. 39 ad
142, cuius rei non est reticendum indicium extare in P quod non
constat ma. rec. esse: ex cp. XX vv. 13 ad 248, ep. V 25, 26 VII
24, 25 VIII 1, 2; 20, 21 XIII 74, 75, quae omnia ne a ma. qui-
dem secunda in PG adnotantur, tum siquid ex cod. noviciis ab
aliis editoribus receptum fuit, puto ep. XV, XVIIII. Quicquid in
P a librario omissum in G a pr. ma. deprehenditur, litteris incli-
natis edendum curavi: VIIII 81, 83, qui in margine P a ma. sec.
àdiciuntur: vetus aliquis librarius in libro, qui pentametros vetu-
stiori more non reductos haberet, describendo aberravit in hexa-
melro 82 a voce dominae in v. 74; adiecti deinde ante aetatem G
codicis duo hexametri duobus pentametris: XIILI 62, qui in P
scriptus ma. sec. in rasura alius versus, qui in ordine adfuit, in
G vero in ordine, interposito inter 61 et 62 versu 114, qui infra re-
petitur: XIIII 113, 114, qui a ma. sec. in marg. P: XVII 1, 2, qui in
P ma. sec. spatio a primo librario relicto illali: XVII 23, 24, in
marg. P ma. sec. scripti; causa, qua omissi, nulla apparet , ipsi
non peiores reliquo carmine: VIIII 63, 64, qui a sec. ma. in marg.
P, et versus dimidiatus posterior XI 61, qui ma. sec. in rasura
perscriptus, inclinari debebat. Sed VIIII 147 ad 152 in P ita ex-
cidit, uti in G II 18, 19 plane omissi, VIII 66 omissus et a ma. pr.
in marg. suppletus. De disticho XI 127, 128 quae Heinsius adno-
lavit falsa sunt. Ceterum quae in P adsunt, desunt in G, maxime
X 1, 2 et VIII 71, aeque sunt suspiciosa.

In Arte omisi quae
Heinsius notavit a ma. sec. saec. XII exadversum v. I 330 ad-
scripta, quaeque non notavit codem modo scripta post I 395, tum
II 77, 78 quae in R inveniuntur post II 103 inverso ordine, 78, 77.
Non omisi quae nescio quo casu in marg. ma. sec. extant I 466 ad

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

471. Nec in Remed. codici R obtemperavi in omillendis vv. 9, 10 et 189, 190, qui in Monacensibus sunt servati, etiam 801, 802 cur exciderint eo loco, perspicitur.

Obelo hic illic in sinistro margine posilo notavi, quos versus praeterea pro subditiciis haberem. poteram profecto multo plures. est etiam ubi aliquot versuum decuriae utiliter tolli posse videantur. Vereor, ut in Amor. de solo carmine III 5 integro sit ambigendum, utque in Arte nexus sententiarum rerumque ordo ubique constet. De Epistolis praeter codd. testimonia habemus iudicium Caroli Lachmanni in ind. lect. Berol. aest. 1848, nulla membranarum auctoritale inferius. Is rectissime scripsit (ut pulo eum scripsisse) epp. VIII, VIIII, XIIII (non XIII) pauperis ingenii esse fetus, indiciis usus non certissimis: nam versus VIII 71, VIIII 133, XIIII 62 ,113 spurii sunt aut corrupti: versus VIIII 131, 141 licentias habent in legitima caesura satis apud alios frequentes, quas posthac poeta schematis quibusdam adstrinxit, sed, ut par est, exemplo a Graecis sumpto, in carmine perpetuo. In ep. III quod culpatur, possit ita expediri, ut disticha vv. 3, 4 et 7, 8 circumscribantur, alterum sententiae protritae, alterum verbo cito molestum, utrumque ad illustrandam ipsam epanalepseos figuram fortasse confictum. Deinde verissime sunt a Lachmanno iudicatae epp. XIL XV, XVII, XVIIII, quae aliquanto minus sunt absurdae, indignae tamen aequali quovis Nasonis aut amico. Quod autem epp. XVI el XVIII eodem loco habitae sunt, in eo viro clarissimo ipsun observandi acumen fraudi fuit. Cum versum XVIII 170 ab Ovidic scribi potuisse negat, quia is nihil nusquam utraque syllaba co.. reptum posuerit, latuit eum versiculus Trist. V 8, 2. Quae de verss. XVI 16, 97, 213, XVIII 148 (ad Lucr. 50), 202 observavit, poelam ostendunt durioribus paulo quam Ovidium numeris utentem, fere ad Vergilii aut Propertii exemplum. Recentioris tamen aetatis argumentum extare putavit in ep.XVI versu 150, quod eiusmodi no minum ultima syllaba quae graece producatur, apud Statium demum, Silium, Senecam tragicum promiscue usurpetur: quamobrem in ind. lect. Berol. hib. 1847 emendare temptavit Ov. Art. I 744 Cressa pudica et Am. II 4, 42 Lyda fuit, ut puto, pro adi. gentili de Lyde Antimachi. Parvo post Ovidium temporis intervallo id novatum esse dicit, sed tamen post eius aetatem: nam si egregius poeta Ovidio aequalis ea licentia usus foret, quidni se

cerit Ovidius ipse, qui, siquid codd. tribuendum, eodem versu latinas et graecas nominum formas saepe coniunxit. Simul igitur ab Ovidio abiudicantur epistola XVI, cui altera XVIII doctrina, arte, elocutione simillima est, simul a Macro illo, qui Am. II 18, 37 tantumnon scripsisse Helenam et Laodamiam dicitur. Atqui Ovidii profecto non sunt: de altero res sane incerta. Nihil potest adfirmari, nisi et utramque illam et epistolam XIII egregie compositas, scriptas purissime et ab eodem poeta videri. Non est huius loci haec edisserere. Satis est, si excusavi quod ab aliquot viri admirabilis emendationibus discessionem feci.

Larga disputandi materies parata est in orthographia huius poetae ad suas leges revocanda. Ad eam quaestionem cum libri multa conferant, quorum latius pateat usus , quo ea rectius coznoscantur, subsistendum putavi infra paulo, quam procedi poterat. Nam quicquid a vulgari et consueto aliis usu in hoc volumine discedit, id totum e codd. PR depromptum erit, nihil aliunde adieclum praeterquam ex G tria aut quattuor, quae mox pp. xii el xu leges et VIII 79 tum. Neque vero quae ex codd. SG peti poterant tanti erant, quibus aut conspectus ille facillimus et utilissimus turbarelur et impediretur, aut in quibus singulis eno tandis ridicula hoc loco opera poneretur. In orthographia plus quam expectaveris inde a saec. X exeunte librarii sibi permisisse videntur. Codex S, qui longe quam G vetustior est et in ipsis . scripturis plane geminus P, barbariem ubique quasi librorum saec. XIIII ostendit. scribit cum P obtabis nubsisti: quod ex archetypo servasse videatur a P neglectum, nihil video praeter iocundus, linguere, quicquid et quaedam composita , conpedibus, inpedit, inpune, alia id genus. Cod. G convenit in melioribus multis cum P, quae infra adnotabuntur, barbara habet praeter nichil michi timpora nulla, quin in PR etiam occurrant; ponit tamen plerumque Ah aut Ha, Iupiter, retulit, litera , littora, dii, proncior, sumtis. consumserit similia , tanquam, unquam. antiquiora ex archetypo possint esse phrugüs, phrugi p. hui, vol. 84, 87, dispargo, subcubuere, cosuluisse, subplex aliaque compp. certis locis puriora quam in P. Pro natus ubique scribit gnatus, quod est ubi ne qua: drat quidem, XII 187: P numquam. Praepositiones cum casibas suis fere ubique , quod de cod. Petav. notatum praef. vol. III P. Vil: nihil huiusmodi observatum in PR, nisi quod im me, im

pecus im media, sup pede leguntur ep. XI 103 Art. II 148 Rera 216, 530.

Dicendum est explicatius de iis, quae in PR probanda aul improbanda putaverim. Primum est quod recepi ubique quas suppeditant terminationes Graecorum nominum, particularum neque, tum, nihil aut nil et siqua sunt similia, praepositionum in verbis adsimilationes, quae paulo, si memini, crebriores sunt in P quam in R.

Deinde abieci manifestos errores illorum librariorum, Paelignus paelex faeminea caelatur, etiam faeta p. 245 effecti 54, Penehe 52 Achagia 128 Achelogia 130, erba ora ostis odie abilis aurire umus in P, habundat hanelat heuoe in R, obtabis nubsisti abtus obtimus inobs, quae frequentiora in R, sillvis, ut ubique fere R. Servavi quemadmodum in libris extant controversa aut alioqui, notabilia, foenore 202, faenore 234, faena 223, Perithous 82, quod semel adest in P, ter autem in G repetitur, Theseides 81 ex G, qui etiam 97 Achileides, Thalea 175 Hippodumea 46 Pagaseius 133 Pagasia 209, face semel in P (et in G 156), fac quinquiens, urguet et urget, hoc plerumque ex P, qui sane etiam langidus, linga, extingar. inprimis formonsus, quod extat in P quindeciens, semel pro famosam 65, in R undeciens, noviens eraso n. vulgaris forma ter in P, semel in R. Quod quidam coniecerunt, apicem fraudi fuisse librariis in scriptura formosus, non est vero simile . propter praecepta grammaticorum; quamvis apex poni sane potuerit ad prohibendam eius modi pronunciationem , ut Rem. 746 in R scribitur luxuriossus. ac profecto in ep. XII 35 habet P formoosus, ut R in Art. III 147 cylleenaea.

Removi barbariem vulgarem illorum saeculorum, quae tamen rarior apparet in libris ex scriptura quadrata translatis ,

increbrescit subito in scriptura minuta. In PR igitur perquam modica, si modo omnia notavi, haec: semel ammonitus , brattea , nisi forle verum est, inhis, exhacta, proibebat, cacinnus, myrra, thorus, nothus, sulphur, clasis , Apias, comoda, quatuor, suppremus, supperstes, succus, consumsi, tentat, sollempni. bis hisdem, bucha, pupe, dampnum, ter, si memini, dii, quater proprior et contempnere, quae in epistolis spuriis edidi. mendatia , inditra, convitia , solatia frequentiora in P quam in R. colurnus ubique uterque cum omnibus qui mihi innotuerunt libris. Siqua forte de

En hoc genere omiserim notare, certum tamen est orthographiam

illam communem optimorum quorumque librorum, quac Vergilii 14 Laurentiani nuncupari solet, egregie in PR servari, velut nanctus,

Allans, Alleclo (etiam G), era, obstipui, iuvenalis, nisi quod ad codicem Romanum propius accedunt saltim, cygnus. Accedunt eiusdem analogiae centensimus, millensimus, poeniceus, comminus, reccidit in R p. 246, in G 124. Discedunt iamdudum ubique, Cerialia, Alia p. 235. Quae alternant, eodem plane modo edidi

consulto relicta sunt haec, semel Iupiter, connubialia, nummos, tedera, penna, querela, bis solers, coniux, humeri, arena, ter

hiems, quinquiens littus , quindeciens brachia. epistula et sangui mulentus ternis locis reperientur. quidquid et quicquid, vulgus volgus, vultus voltus, voltur vultur, relincunt, locuntur , secuntur, oblicus, accus. plur.in is et es, suo quodque loco exhibetur.

Postremo abieci vitia aut insolentias eius modi, ut at pro ad, atstilit, haut, ancxius, equom, qur, condam, perquoquit , comittere, cosulat, Ikarius , ruriculae, lacrumae, Endumion, Laudice admissa sunt nescio quo modo proxumus p. 47, clusa 219 et Laumedon 135, 139, quod duobus aliis locis posthabui. Sunt vero alia, quae ex veterrimo aliquo exemplo resederunt, satis docta et memorabilia, ut data opera suo quodque loco proposuerim. Est veteri more eliditur p. 24, 212, ubi P: modest, 232; poterat exhiberi Am. I 7, 34, ubi P: Laesa sit. Neclegere ubique scribitur, sexiens. elegat p. 212, delegere 80, 212, abstenuisset 176, sustenuisset 78, quae video non cxhiberi, suppreme 467, expremit 214, detractare 2, 239, resicare 248, delinire 134, suscense 137, huncine 131, similet 72, 212. Jaso quod extat in fine versuum p. 37, 41, 209 non debuit reticeri. Accusativi aeolici qui apparent, Ion

p. 42 in PS, Heron 39 in PS, Argon 90 et 113 in G, Didon 92 d:

in G, P ma. sec., 96 in iisdern, noti fuerunt Marciano Capellae, cuius locus extat apud Conr. Leop. Schneider. gr. II p. 300. Omisi femor, quod extat in P Am. I 4, 43 et III 14, 22.

Quid in reliquis praeter rem orthographicam quaestionibus a libris nostris exigendum fuerit, supra est expositum. Data est

perpetuo opera, ne quid boni aut genuini lateret, utque ipsae di salebrae ac difficultates patescerent potius, quam dissimularentur.

Non potuerunt ex instituto operis omnia indicari, in quibus lectorem intelligentem fas sit haerere. Qui loci obelo in dextro mar

[ocr errors]
[ocr errors]

He

« ZurückWeiter »