Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XUI, tum in proxima plane omissum, post XVIII EXPLICIT XUI. INCIPIT. UII. Semel tantum ita , EXPLIČ. IIII. INCIPIT EPISTL' V. Nomina quae vulgo eduntur, sunt a manu secunda saec. XII. In Amorum libris ea appellatio devitata. elegiae litteris maioribus indicantur, non numeris. non distinguuntur (I 2 in R) II 19. perperam distinguitur III 7, 19. adponuntur in margine unciali scriptura ma. pr. indices in hunc modum, cõPOSITUS EST AD CORINAM, AD ANCILLAM DE EPISTOLA, II 2 SUASORIUM AD SE (qui deest in cod. S et pertinet ad II 1), II 3 AD EUNUCHUM CUSTODEM DOMINE (qui adest in S; sed sequendus fuit Scaliger), III 6 AD AMNEM TI... ii indices interdum desunt sine suspicione, velut in librorum initiis, aut eyanuerunt. Iisdem uncialibus litteris in Amor. aliquo tiens diversae scripturae adnotantur: in Epp. litteris vulgaribus sed a pr. ma. In Amor. quaedam correcta a manu paulo recentiore, quae in lib. II saec. XI visa, et versus III 9, 24 in spatio a ma. pr. relicto scriptus. In Epp. siquid eiusmodi a pr. ma. omissum, versus dimidiatus VII 139, distichon primum ep. XVII, supplevit manus recentior saec. XII, quae in Epp. plurima correxit ac misere interpolavit, in utroque opere, in Amoribus saepius, spurios versus in margine adiecit.

2. (R) Parisinus catal. n. 7311, saec. X init. 4. Praeligatae sunt paginae 49 rerum astronomicarum, saec. XI. quaternionum ordo novus et integer a p. 50 adv., cui inscriptum OUIDII NASONIS ARTIS AMATORIAE | LIBER PRIMUS INCIPIT. (FELIC. ma. sec?) deinde post v. 17 pag. 62 av. P. OVIDII. NASONIS. AR | TIS AMATORIAE LIBER PRIMUS | EXP; RTMr INCiP: LIBER SCDs. post v. 21 p. 75 adv. P OUIDI NASONIS ARTISSIMATORIAL | LIBER. II. EXPLICIT. INCIPIT LIBER III. post v. 25 p. 88 av. P QUIDI NASONIS ARTIS AMAIORIAE LIBER. III | EXPE: INCIPIT EIUSDEM REMEDIORUM LIBER. I. initio p. 102 av. P OUIDI NASONIS LIBER PRIMUS. REMEDIORUM | EXPLICIT INCIPIT EIUSDEM ANIMORUM | LIBER PRIMUS EPIGAMMA: IPSIUS. sequitur in pp. 102 av., 103 adv., av., Amorum epigramma, elegia 1 omisso primo disticho, el. 2 ad v. usque 49, olim ad el. 3 v. 2, cum in pagina ultima aversa de tricenario versuum numero totidem abscissos esse conveniat, quot in adversa

perierunt, el. 2 vv. 20 ad 24. Scriptura elegans. vocabula ut plurimum male distincta. pentametri subducti. variae scripturae a pr. ma. satis frequentes. A secunda manu saec. XI correctiones, glossae et voeabula in margine cum notis metricis repetita. a tertia manu saec. XII versus in margine supplentur post I 331, 394 et 466 ad 471. In Rem. a versu 760 aberratum ad 801, qua re si forte paginarum modus codicis archetypi indicetur, possit aliquid eonferre ad quaestionem in libris Art. am., nisi fallor, necessariam. 3. (S) Sangallensis bibl. n. 864 memb. 4. continet Horatii :arm. libros tres et partem quarti, saec. XII, Lucanum saec. XI •x., Sallustium saec. XI, 0vidii Amores s. XI ab epigrammate et disticho primo, non omisso, usque ad vers. III 7, 74. accedit pagina una, quae inserta est inter quaternionem secundum et tertium et n. 15 insignita, continens vv. III 7, 75 ad III 9, 10. Quaterniones sunt praeter hanc tres, quorum ex primo exciderunt paginae duae mediae, vv. I 6, 44 ad I 9, 74. Scriptura similis cod. P, nec multo recentior. vocabula diligenter distincta. rasurae, correctiones, variae scripturae rarae, sed ubique a pr. ma. Versus quadrageni terni. pentametri non subducti. Librorum et elegiarum initia eodem plane modo, quo in P, indicata, nisi quod inter elegias raro versus spatium intercedit et indices interdum leviter immutantur aut omittuntur. Non separantur ell. eaedem quae in PR et II 13. perperam separatur II 19, 37. Omissus spatio relieto versus I 11, 22 et de quibus infra p. ix dicetur. 4. (G) Guelferbytanus mst. extrav. 260 form. 8. quaterniones integri quinque, quorum ultimi paginae interiores 36 et 37 non cohaerent, et pagina una dimidiata, h. e. superne abscissa, in quam aversam sine indicio finis desinunt Epistolae, quas hic liber ea qualicumque integritate servavit, qua a nobis eduntur. lacunae a librario relictae versus VII, 59, 70 a voce peregrinis, 71, VIIII 17 a voce Quod, syllabarum et vocabulorum passim. Versus ubique quadrageni bini. pentametri non reducli. titulis versus spatium felictum. Scriptura non eiusdem manus, certe non eiusdem caami, sed eiusdem in pagg. 40 aetatis, ut opinor, saec. XII ineuntis. in quaternione primo crassa et obesa, deinde nitida et arguta, postrem opallida et exilis. in pagella ultima 41 a v. XVIIII 193 multo recentior, saec. fortassis XIII. paulo deinde etiam recentior ea, quae lacuiias illas ma. pr. relictas explevit et primum quod editur distichon Ep. X (quod a pr. ma. post v. 6 seriptum extat) in spatium titulo relictum intulit, et fortassis totum librum glossematis variis scripturis et adnotatis omne genus opplevit. post haec, quod certo cognoscitur, accesserunt tituli minio ep;. stolis superscripti, qui ita evanuerunt, ut raro vestigia appareant, velut canace filia eoli macareo fri suo. numeri epistolarum nulli adfuerunt. Liber certis locis inde a p. 21, maxime a p. 31 madore corruptus; inde a p. 33 av. ad 37 adv. et p. 40 adv., av., pleraque omnia oblitterata. 5. (M e, r, Q) Monacenses tres Remediorum am., quorum indices accepi 'e, cod. Ratisb. St. Emmerami nro. g. 10 membr. saec. XII.' ' r, cod. Ratisb. St. Emmer. nro. B. VIII membr. saec. XII.* ' g, eod. Ratisb. St. Emmer. nro. E. CV membr. saec. XII.* 6. (h) Guelferbytanus olim Helmestadiensis 336 chartac. formae max., e quo fragmentum De medic. fac. desumpsi. continet etiam Artem, Remed., 'Heroidum librum', De nuce, Priapea. scriptus anno 1440 aut 1470. Horum librorum PRS collati sunt egregie ab Henrico Keilio amico dilectissimo in itinere anno superiori per Galliam et Helvetiam suscepto. Gh cum aliis quibusdam transmissi fuerunt editori a benevolis bibl. Guelf. curatoribus. Monacenses contulerat Xav. Werferus in exemplari ed. Bip., quod olim perhumaniter commodavit Frid. Thierschius vir illustris. P et R sunt inter praestantissimos, qui usquam sunt, veterum scriptorum libros. De aetate eorum quod supra positum est iudicium extabat in schedis amici peritissimi, qui tamen in litteris testabatur aliquando sibi codicem P altero paulo recentiorem visum, quod quantum ex scripturis diiudicari potest, in tanta codicum affinitate, sagaciter est observatum: descriptum tamen esse P ex R, cum integer esset, non potest liquido adfirmari. Ex eodem vetustiori exemplo utrumque profluxisse docent vitia scripturae satis singularia. utrobique perpetuo ponitur b pro v , ae pro e, i pro e, quod cum animadversum haud raro emendationes suppeditet, interdum dubias reddit scripturas, in nablia, vaesanus, caera, in vatis Am. I 1, 6, cedit Art. 1 21. Codex R cum ab omni paene detrimento sincerus sit, cunvarias scripturas in locis difficilioribus plerumque ipse praebeat, rasuras habeat nullas, interpolationes nonnisi innocuas librarii,

[ocr errors]

velut Art. I 528, Ill 749, libri reliqui cum praeter Oxoniensem ('veterrimum', ep. Gronov. m. Jan. 1644) in Arte et Me in Remed. et praeter chartaceos quosdam, h et Zwiccav., nihil boni afferant, non adeo difficilis fuit in illa parte voluminis administratio. Codicis P cum longe diversa sit condicio, ad partes vocandi fuerunt S et G. eorum prima fuit utilitas in lacunis cod. P explendis. eduntur igitur partes Amorum I 1 ad I 2, 49 ex RS |Epistol. I 1 ad II 13 ex G cum ipsa

[ocr errors][merged small][ocr errors]

IIl 14, 3 ad III 15,8 ex P XVIIII 237 ad XX 12 ex
III 15, 9 ad finem sine Guelf. sec. et h
libris. [XV] sine libris.

In Amorum locis in P deleticiis aut alioqui corruptis S haud raro quae genuina videantur servavit, infra enotanda, quorum maxima pars in communi archetypo pro variis seripturis esse potuit. Namque eandem utriusque originem esse plane apparet. 1 4, 68 uterque aut ; 8, 79 quasi le prior P quasille pr. S; 9, 41 nutus P nudus S; 13, 47 iubebam. Il 2, 42 orba ride, 18 ad 27 om.; 7, 25 anc. qui erat tibi P quae erat S; 8, 16 erubitisse; 10, 1 memini tu grece P memini grece S; 11, 40 ventis spectent P ventus spectet S; 13, 3 quidem clamat; 16, 5 Peligna prorsus om. P, spatium reliquit S. Orthographia tamen inter describendum a librario depravata et interpolatum audacter. I 3, 63 sumet iam tantum P sumet modo si tantum S; 6, 17 Asp. ut uid. P Asp. ut invid. S. II 1, 15 nimbos om. P Iuppiter in man. S; 4, 18 places P placeas S; 6, 30 poterant; 11, 41 lintea pleni; 14, 29 sanguine matrem ; 16, 13 ego semideus, 19 vent. turbine ponti; 17, 19 se corinnam fecerat esse; 19, 7 fall. possit. III 6, 7 adpositos P appositis S, 31 acanto obsecrante ; 7, 29 Sagave sanguinea, 45 quos sum P quis sum S. Ex cod. S ipsisque eius interpolationibus magna pars vulgarium

$brorum profluxit. Duos tantum libros novi ab Heinsio olim ad- ,

hibitos, qui praeter PS in censum venire possint, si reperti fuerint. Arundelianus proxime ad P accedit II 6, 34; 8, 19; 10, 33; 11, 10, Palatinus III 3, 1: uterque III 8, 59. alterum sequimur I 6, 17, II 1, 15, alterum III 4, 29. Epistolarum vero recensio tota pendet ex PG. Nec G ex P transscriptus, sed ex archetypo locis nonnullis peius iam habito et oblitterato, aliis emendatiore aut varr. scripturis instructo. de orthographia infra dicetur. Interpolatio paulo quam in S moderatior. V 96 Consule dum quis eras, VI 103 filia phasias aetae, 146 Perfide quo pretio, VIl 179 dum forte tepescat, VIII 77 au. flebatque soror, XII, 29 pater oeta , 84 arbitrer unde deos, XIII 137 Troadas inuideo, XVI 232 non erat ipsa ma. pr. ipsea ma. sec. Praeludunt haec quodam modo ac proxime accedunt ad illam interpolationem, quae saec. XII ex interpretatione scholastica profecta, postquam libros reliquos omnes insedit, redundavit in P meliore exsculpta scriptura, et in G margini adscripta legitur. Sed ea interpolatio atque ea librorum factio, si bene memini, nusquam quicquam protulit aut intactum reliquit, quod nisi imperitum criticum temptare possit. Est praeterea alterum genus librorum adulteratorum, quod haud longe abest a conatibus doctorum saec. XVI, qui epistolas paene totas confinxerunt. in iis libris, qui saec. XIII esse feruntur, retractatur fere prior utraque interpolatio et versus insiticii augentur, VIIII 82, XIII, 76: ita distichon VIII 19, 22 ubi correxi Si pro Sit, eacemplo intellexi ut Trist. III 7, 27, foret ut Am. II 12, 18, potuit iampridem spurium esse. Ab istis vero libris sedulo est cavendum. Quodnisi codex Regius Heinsii locis aliquot praeter modo dictos, VII, 147, VIIII init., 65 et Erfurtanus VIIII 141 fraudis manifesti essent, poterat illi fides haberi de lacuna in fine versus VII 97, huic in scriptura res talis VI 118, quam ausus sum recipere, in reliquis multo severiore norma usus. Hactenus de indole librorum, qui, qualis fuerit saeculo decimo aut nono huius poetae condicio et tractatio, commonstrant. Est id dimidium aevi quod intercucurrit, eritque dimidia fere pars rerum adhuc praetermissarum, quae sine controversia ex illis libris redintegrari poterunt. Primum est, ne posthac ignoretur, qui versus antiquitus traditi

[ocr errors][merged small][graphic]
« ZurückWeiter »