Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quae uae scripta Nasonis primo volumine de tribus comprehendi consueverunt, per scribas librarios a summa litterarum memoria, ordine paulum diverso *), continuari solita videntur, cuius modi ex volumine quodam Gallico libri omnes transscripti sunt vetusti, qui restant, quosque haec editio sequitur. Sunt hi

1. (P) Parisinus catal. n. 8242 memb. 4 min. saec. IX. Pagínae sunt 99, quarum duae 97 et 98 chartaceae et vacuae. Pag. 1 adversa incipit a versu Epist. II 14, pag. 54 aversa desinit in Epist. XVIIII 175. pag. 57 adv. inc. a v. Am. I 2, 51, p. 99 av. des. in Am. III 15, 8. praeterea excidit pagina una inter pp. 6 et 7, verss. Ep. IIII 48 ad 103, paginae duae inter pp. 9 et 10, vv. Ep. V 97 ad VI 49, pagina una inter pp. 96 et 99, vv. Am. III 12, 27 ad 14, 2. abscissi in ima p. 29 vv. Ep. XIII 9 ad 12 et 36 ad 40. Versus in pag. plerumque undetriceni, ut tituli librorum et epistolarum ternos versus expleant, elegiarum initia binos. De quaternionibus nihil adnotatum. putaverim quia pp. 7, 13, 25 adversae maxime detritae esse dicuntur, ab iis pagg. quaterniones vel terniones incipere. deinde si forte a p. 57 novus quaternionum ordo sit, desinet tertius in p. 80 av., quartus in p. 88 av., quintus in p. 96 av., quae partes itidem attritae et in p. 80 av. sex versiculi qui plane evanuerunt a manu saec. XII instaurati. operae pretium erit haec investigari, maxime num inter p. 54 et 57 tres paginas intercidisse appareat, an partes diversae amplioris voluminis casu coniunctae esse videantur. Scriptura difficilis, vocabula tamen satis bene dirempta. pentametri subducti. Epistolae dirimuntur a manu prima notis huiusmodi, FIN. II. INCIPIT. 111., EXPLIC. III. INCIPIT. IIII. omissum id in ep. XIII et in marg. suppletum est. deinde vero inter XIII et XIIII est EXPLIC.XII. INCIPIT. XIII., et porro post XVI EXPLIĈ .XU. INCIPIT

*) et rectiore fortassis in cod. R, si epigramma Amorum fidem habere possit, vulgata scriptura in Art. am. III 343 sit interpolata, vera lateat in vestigiis cod. R: Dete cerem libris.

[blocks in formation]

XUI, tum in proxima plane omissum, post XVIII EXPLICIT XUI. INCIPIT. UII. Semel tantum ita, EXPLIC. IIII. INCIPIT EPISTL V. Nomina quae vulgo eduntur, sunt a manu secunda saec. XII. In Amorum libris ea appellatio devitata. elegiae litteris maioribus indicantur, non numeris. non distinguuntur (I 2 in R) II 19. perperam distinguitur III 7, 19. adponuntur in margine unciali scriptura ma. pr. indices in hunc modum, COPOSITUS EST AD CORINAM, AD ANCILLAM DE EPISTOLA, II 2 SUASORIUM AD SE (qui deest in cod. S et pertinet ad II 1), II 3 AD EUNUCHUM CUSTODEM DOMINE (qui adest in S; sed sequendus fuit Scaliger), III 6 AD AMNEM TI ...... ii indices interdum desunt sine suspicione, velut in librorum initiis, aut evanuerunt. Iisdem uncialibus litteris in Amor. aliquo tiens diversae scripturae adnotantur: in Epp. litteris vulgaribus sed a pr. ma. In Amor. quaedam correcta a manu paulo recen tiore, quae in lib. II saec. XI visa, et versus III 9, 24 in spatio a ma. pr. relicto scriptus. In Epp. siquid eiusmodi a pr. ma. omissum, versus dimidiatus VII 139, distichon primum ep. XVII, supplevit manus recentior saec. XII, quae in Epp. plurima correxit ac misere interpolavit, in utroque opere, in Amoribus saepius, spurios versus in margine adiecit.

~

........

2. (R) Parisinus catal. n. 7311, saec. X init. 4. Praeligatae sunt paginae 49 rerum astronomicarum, saec. XI. quaternionum ordo novus et integer a p. 50 adv., cui inscriptum OUIDII NASONIS ARTIS AMATORIAE | LIBER PRIMUS INCIPIT. (FELIC. ma. sec?) deinde post v. 17 pag. 62 av. P. OVIDII. NASONIS. ARTIS AMATORIAE LIBER PRIMUS | EXP; RTMr INCiP: LIBER SCDs. post v. 21 p. 75 adv. P OUIDI NASONIS ARTISSIMATORIAE | LIBER. II. EXPLICIT. INCIPIT LIBER III. post v. 25 p. 88 av. P QUIDI NASONIS ARTIS AMAIORIAE. LIBER. III | EXPÅ: INCIPIT EIUSDEM REMEDIORUM LIBER. I. initio p. 102 av. P OUIDI NASONIS LIBER PRIMUS. REMEDIORUM | EXPLICIT INCIPIT EIUSDEM ANIMORUM | LIBER PRIMUS EPIGAMMA: IPSIUS. sequitur in pp. 102 av., 103 adv., av., Amorum epigramma, elegia 1 omisso primo disticho, el. 2 ad v. usque 49, olim ad el. 3 v. 2, cum in pagina ultima aversa de tricenario versuum numero totidem abscissos esse conveniat, quot in adversa

perierunt, el. 2 vv. 20 ad 24. Scriptura elegans. vocabula ut plurimum male distincta. pentametri subducti. variae scripturae a pr. ma. satis frequentes. A secunda manu saec. XI correctiones, glossae et vocabula in margine cum notis metricis repetita. a tertia manu saec. XII versus in margine supplentur post I 331, 394 et 466 ad 471. In Rem. a versu 750 aberratum ad 801, qua re si forte paginarum modus codicis archetypi indicetur, possit aliquid conferre ad quaestionem in libris Art. am., nisi fallor, necessariam.

3. (S) Sangallensis bibl. n. 864 memb. 4. continet Horatii carm. libros tres et partem quarti, saec. XII, Lucanum saec. XI X., Sallustium saec. XI, Ovidii Amores s. XI ab epigrammate et disticho primo, non omisso, usque ad vers. III 7, 74. accedit pagina una, quae inserta est inter quaternionem secundum et tertium et n. 15 insignita, continens vv. III 7, 75 ad III 9, 10. Quaterniones sunt praeter hanc tres, quorum ex primo exciderunt paginae duae mediae, vv. I 6, 44 ad I 9, 74. Scriptura similis cod. P, nec multo recentior. vocabula diligenter distincta. rasurae, correctiones, variae scripturae rarae, sed ubique a pr. ma. Versus quadrageni terni. pentametri non subducti. Librorum et elegiarum initia eodem plane modo, quo in P, indicata, nisi quod inter elegias raro versus spatium intercedit et indices interdum leviter immutantur aut omittuntur. Non separantur ell. eaedem quae in PR et II 13. perperam separatur II 19, 37. Omissus spatio relicto versus I 11, 22 et de quibus infra p. ix dicetur.

4. (G) Guelferbytanus mst. extrav. 260 form. 8. quaterniones integri quinque, quorum ultimi paginae interiores 36 et 37 non cohaerent, et pagina una dimidiata, h. e. superne abscissa, in quam aversam sine indicio finis desinunt Epistolae, quas hic liber ea qualicumque integritate servavit, qua a nobis eduntur. lacunae a librario relictae versus VII 59, 70 a voce peregrinis, 71, VIIII 17 a voce Quod, syllabarum et vocabulorum passim. Versus ubique quadrageni bini. pentametri non reducti. titulis versus spatium relictum. Scriptura non eiusdem manus, certe non eiusdem ca.ami, sed eiusdem in pagg. 40 aetatis, ut opinor, saec. XII ineuntis. in quaternione primo crassa et obesa, deinde nitida et arguta, postrem opallida et exilis. in pagella ultima 41 a v. XVIIII 195 multo recentior, saec. fortassis XIII. paulo deinde etiam recentior ea, quae lacunas illas ma. pr. relictas explevit et primum

« ZurückWeiter »