Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][ocr errors][merged small]

Heur

Berlin

Quae scripta Nasonis primo volumine de tribus comprehendi consueverunt, per scribas librarios a summa litterarum memoria, ordine paulum diverso *), continuari solita videntur, cuius modi ex volumine quodam Gallico libri omnes transscripti sunt vetusti, qui restant, quosque haec editio sequitur. Sunt hi

1. (P) Parisinus catal. n. 8242 memb. 4 min. saec. IX. Paginae sunt 99, quarum duae 97 et 98 chartaceae et vacuae. Pag. 1 adversa incipit a versu Epist. II 14, pag. 54 aversa desinit in Epist. XVIIII 175. pag. 57 adv. inc. a v. Am. I 2, 61, p. 99 av. des. in Am. IlI 15, 8. praeterea excidit pagina una inter pp. 6 et 7, verss. Ep. IIII 48 ad 103, paginae duae inter pp. 9 et 10, vv. Ep. W97 ad VI 49, pagina una inter pp. 96 et 99, vv. Am. III 12, 27 ad 14, 2. abscissi in ima p. 29 vv. Ep. XIII 9 ad 12 et 36 ad 40. Wérsus in pag. plerumque undetriceni, ut tituli librorum et epistolarum ternos versus expleant, elegiarum initia binos. De quaternionibus nihil adnotatum. putaverim quia pp. 7, 13, 25 adversae maxime detritae esse dicuntur, ab iis pagg. quaterniones vel terniones incipere. deinde si forte a p. 57 novus quaternionum ordo $it, desinet tertius in p. 80 av., quartus in p. 88 av., quintus in p.96 av., quae partes itidem attritae et in p. 80 av. sex versiculi qui plane evanuerunt a manu saec. XII instaurati. operae pretium erit haec investigari, maxime num inter p. 54 et 57 tres paginas inlereidisse appareat, an partes diversae amplioris voluminis casu coniunctae esse videantur. Scriptura difficilis, vocabula tamen salis bene dirempta. pentametri subducti. Epistolae dirimuntur a manu prima notis huiusmodi, FIN. II. INCIPIT. III., EXPLIC. III. INCIP1T. IIII. omissum id in ep. XIII et in marg. supplelim est. deinde vero inter XIII et XIIII est EXPLIC. XII. INCIPIT. XIII., et porro post XVI EXPLIC . XU. INCIPIT

*) et rectiore fortassis in cod. R, si epigramma Amorum fidem here possit, vulgata scriptura in Art. am.`III 343 sit interpolata, *m lateat in vestigiis cod. R: Det e cerem libris. * {a

« ZurückWeiter »