Titi Lucretii Cari De rerum natura libri sex

Cover
In aedibus Ricardi Taylor et Socii, 1813 - 295 Seiten

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 47 - voluptas, Sed, quibus ipse malis careas, quia cerneré suave est. Suave etiam belli certamina magna tueri Per campos instructa, tua sine parte pericli : Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena ; Despicere unde queas alios, passimque videre Errare, atque viam palanteis quaerere vitae,. Certare ingenio, contendere nobilitate, Nocteis atque dies niti praestante labore Ad summas emergeré opes,
Seite 76 - superare necesse est, Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes. Nam quodcunque suis mutatum finibus exit, Continuo hoc mors est illius quod fuit ante. Proinde colore cave contingas semina rerum, Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. Praeterea, si nulla coloris principiis est Reddita natura, at variis sunt praedita formis, E quibus
Seite 86 - omnes Res ut convertant formas, mutentque colores, Et capiant sensus, et puncto tempore reddant : Ut noscas referre, eadem primordia rerum Cum quibus, et quali positura contineantur, Et quos inter se dent motus, accipiantque : (Nevé putes aeterna penes residere potesse Corpora prima, quod in summis fluitare videmus Rébus, et interdum nasci, subitoque perire
Seite 38 - cremarent. Janine vides igitur, paullo quod diximus ante, Permagni referre eadem primordia saepe Cum quibus, et quali positura contineantur, Et quos inter se dent motus, accipiantque ; Atque eadem paullo inter se mulata creare Igneis e lignis, quo pacto verba quoque ipsa Inter se paullo mutatis sunt elementis, Quom ligna, atque
Seite 156 - Nam majore fide débet reperirier illud, Sponte sua veris quod possit vincere falsa. Quid majore fide porro, quam sensus haberi Debet? an ab sensu falso ratio orta valebit Dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est? Qui nisi sint veri, ratio quoque falsa fit omnis. An poterunt oculos aures reprehenderé? an aureis Tactus ? an
Seite 11 - Ut potius multis communia corpora rebus Multa putes esse, ut verbis elementa videmus, Quam sine principiis ullam rem existere posse. Denique cur homines tantos natura parare Non potuit, pedibus qui pontum per vada possent Transire, et magnos manibus divellere montéis, Multaque vivendo vitalia vincere saecla : Si non materies quia rébus reddita certa est
Seite 138 - Volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti Carmine Pierio rationem exponere nostram, Et quasi musaeo dulcí contingere melle, Si tibi forte animum tali ratione tenere Versibus in nostris possem, dum perspicis omnem Naturam rerum, ac persentis utilitatem. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum Qualia sint, et quam variis distantia formis Sponte sua voûtent aeterno percita motu, Quoque
Seite 73 - qua succus non it in artus ; Succus item seorsum, et seorsum sapor insinuatur Sensibus, ut noscas privis difíerre figuris. Dissimiles igitur formae glomeramen in unum Conveniunt : et res permisto semine constant. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis Multa elementa vides multis communia verbis ; Quom tarnen inter se versus, ac verba necesse est
Seite 5 - sunt omnia primis. Omnis enim per se divôm natura necesse est Immortali aevo summa cum pace fruatur, Semota ab nostris rebus, sejunctaque longe; Nam privata dolore omni, privata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nee bene promeritis capitur, nee tangitur ira. Humana ante oculos foede quom vita
Seite 8 - speciem, lacrumas effundere salsas Cœpisse, et rerum naturam expandere dictis. Quapropter bene, cum, superis de rebus habenda Nobis est ratio, solis lunaeque meatus Qua fiant ratione, et qua vi quaeque genantur In terris ; turn, cum primis, ratione sagaci Unde anima atque animi constet natura, videndum; Et quae res nobis vigilantibus obvia mentéis Terrificet, morbo

Bibliografische Informationen