Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus, neve Thyesteis cumulemus viscera mensis.

Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura ferro

rumpit, et inmotas praebet mugitibus aures! aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem jugulare potest, aut alite vesci,

465

470

cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis ad plenum facinus? quo transitus inde paratur? bos aret, aut mortem senioribus imputet annis ; horriferum contra Borean ovis arma ministret ; ubera dent saturae manibus pressanda capellae. retia cum pedicis, laqueos, artesque dolosas tollite; nec volucrem viscata fallite virga; nec formidatis cervos illudite pennis;

nec celate cibis uncos fallacibus hamos.

475

perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite

tantum :

ora vacent epulis, alimentaque mitia carpant.'
Talibus atque aliis instructo pectore dictis
in patriam remeasse ferunt, ultroque petitum
accepisse Numam populi Latiaris habenas:
conjuge qui felix nympha ducibusque Camenis
sacrificos docuit ritus, gentemque feroci
assuetam bello pacis traduxit ad artes.

qui postquam senior regnumque aevumque peregit,
exstinctum Latiaeque nurus populusque Patresque
deflevere Numam.

480

XXII. THE WORSHIP OF ESCULAPIUS.

[Book XV. — 622-744.]

THE people of Rome, being in terror of a pestilence, seek counsel of Apollo, who bids them invite his son (Esculapius) to their city. Proceeding to Epidaurus, the messengers summon his help (622-652); who, giving them favorable answer in a dream, takes the shape of a serpent, and goes aboard their ship (653-693); and arriving at Rome, makes his dwelling in an island of the Tiber (694-744).— B. C. 293.

PANDITE nunc, Musae, praesentia numina vatum, (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas)

unde Coroniden circumflua Thybridis alti insula Romuleae sacris asciverit urbis.

Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora tabo. funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt; mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit, tantaeque urbis mala finiat, orant. et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae intremuere simul; cortinaque reddidit imo

[ocr errors]

625

hanc adyto vocem, pavefactaque pectora movit : Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses: et pete nunc propiore loco; nec Apolline vobis, qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato: ite bonis avibus, prolemque accersite nostram.'

Jussa dei prudens postquam accepere Senatus, quam colat, explorant, juvenis Phoebeïus urbem, quique petant ventis Epidauria litora, mittunt. quae postquam curva missi tetigere carina,

ΙΟ

630

635

640

645

concilium Graiosque patres adiere, darentque,
oravere, deum, qui praesens funera gentis
finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.
Dissidet et variat sententia; parsque negandum
non putat auxilium; multi retinere, suamque
non emittere opem, nec numina tradere suadent.
dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem,
umbraque telluris tenebras induxerat orbi:
cum deus in somnis opifer consistere visus
ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede
esse solet, baculumque tenens agreste sinistra,
caesariem longae dextra deducere barbae,
et placido tales emittere pectore voces:

650

655

Pone metus; veniam, simulacraque nostra relinquam :

665

hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, perspice, et usque nota visu, ut cognoscere possis: 660. vertar in hunc; sed major ero, tantusque videbor, in quantum debent caelestia, corpora verti.' extemplo cum voce deus, cum voce deoque somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est. Postera sidereos Aurora fugaverat ignes; incerti quid agant, proceres ad templa petiti conveniunt operosa dei, quaque ipse morari sede velit, signis caelestibus indicet, orant. vix bene desierant, cum cristis aureus altis in serpente deus praenuntia sibila misit, adventuque suo signumque arasque foresque marmoreumque solum fastigiaque aurea movit, pectoribusque tenus media sublimis in aede constitit, atque oculos circumtulit igne micantes, Territa turba pavet: cognovit numina castos

evinctus vitta crines albente sacerdos,

et Deus en deus en! animis linguisque favete,

670

675

[ocr errors]

quisquis ades!' dixit Sis, O pulcherrime, visus utiliter, populosque juves tua sacra colentes.'

quisquis adest, jussum veneratur numen, et omnes 680 verba sacerdotis referunt geminata, piumque Aeneadae praestant et mente et voce favorem, adnuit his, motisque deus ratą pignora cristis, et repetita dedit vibrata sibila lingua. tum gradibus nitidis delabitur, oraque retroflectit, et antiquas abiturus respicit aras,

685

assuetasque domos habitataque templa salutat; inde per injectis adopertam, floribus ingens

serpit humum, flectitque sinus, mediamque per urbem tendit ad incurvo munitos, aggere portus;

690

restitit hic, agmenque suum turbaeque sequentis

officium placido visus dimittere vultu

corpus in Ausonia posuit rate. Numinis illa. sensit onus, pressa estque dei gravitate cariną. Aeneadae gaudent, caesoque in litore tauro

695

700

torta coronatae solvunt retinacula, classis. impulerat levis aura ratem. Deus eminet alte, impositaque premens puppim cervice recurvam caeruleas despectat aquas, modicisque per aequor Ionium zephyris sexto Pallantidos ortu Italiam tenuit, praeterque Lacinia templo nobilitata deae, Scylaceaque litora fertur. linquit Iäpygiam, laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, Romethiumque legit, Caulonaque, Naryciamque, 705 evincitque fretum, Siculique angusta Pelori, Hippotadaeque domos regis, Temesesque metalla, Leucosiamque petit, tepidique rosaria Paesti, inde legit Capreas, promontoriumque Minervae, et Surrentino generosos palmite colles,.

Herculeamque urbem, Stabiasque, et in otia natam

710

Parthenopen, et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur

Linternum, multamque trahens sub gurgite arenam
Volturnus, niveisque frequens Sinuessa columbis, 715
Minturnaeque graves, et quam tumulavit alumnus,
Antiphataeque domus, Trachasque obsessa palude,
et tellus Circaea, et spissi litoris Antium.

Huc ubi veliferam nautae advertere carinam

-

asper enim jam pontus erat — deus explicat orbes, 720 pèrque sinus crebros et magna volumina labens, templa parentis init flavum tangentia litus.

aequore pacato patrias Epidaurius aras

linquit, et hospitio juncti sibi numinis usus
litoream tractu squamae crepitantis arenam
sulcat, et innixus moderamine navis in alta
puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque
Lavinî sedes Tiberinaque ad ostia venit.

Huc omnes populi passim, matrumque patrumque obvia turba ruit, quaeque ignes, Troïca, servant, Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant; quaque per adversas navis cita ducitur undas, tura super ripas aris ex ordine factis

parte ab utraque sonant, et odorant aëra fumis: ictaque conjectos incalfacit hostia cultros.

Jamque caput rerum, Romanam intraverat urbem.

erigitur serpens, summoque acclinia malo
colla movet, sedesque sibi circumspicit aptas.
scinditur in geminas partes circumfluus amnis:
insula nomen habet; laterumque e parte duorum
porrigit aequales media tellure lacertos.
huc se de Latia pinu Phoebeïus anguis
contulit, et finem specie caeleste resumpta
luctibus imposuit, venitque salutifer Urbi.

725

730

735

740

« ZurückWeiter »