OPERA OMNIA EX EDITIONE BURMANNIANA CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE IN USUM DELPHINI VARIIS LECTIONIBUS NOTIS VARIORUM NOTITIA LITERARIA RECENSU EDITIONUM ET CODICUM ET INDICE LOCUPLETISSIMO ACCURATE RECENSITA. VOLUMEN SECUNDUM. F LONDINI: CURANTE ET IMPRIMENTE A; J. VALPY, A. M. 1821. ELEGIA IX. Tibulli mortem deflet. MEMNONA si mater, mater ploravit Achillen, 5 Si mater flevit Memnona, si mater flevit Achillem, et obitus luctuosi movent magnas Deus; miserabilis Elegeia, sparge comam immeritam. Ah nomen nunc tibi erit nimis ex re! Ille, Poëta tui artificii, Tibullus, tua gloria, comburitur corpus vacuum in pyra congesta. Ecce puer Veneris gerit et pharetram inversam, et 1 P. 2. et Me. si mater flevit Ach.—2 Pol. Si tangunt.—4 Vulg. Ah nimium. NOTE Memnona] De eo Tithoni et Auroræ filio, quem Achilles bello Trojano mactavit, antea vidimus. Mater] Thetis, scil. 2 Tristia] Qualia fuerunt Memnonis et Achillis. 3 Flebilis] Ad flendum et ad fletum movendum composita. Indignos] Id est, Qui indigne pro Tibulli immeriti deflenda indigna morte solvi debent. 4 Ex vero] Ad Etymon Græcum alludit; dicta Elegia a clamore, qui fit in luctu. 5 Ille] Optimus, scil. Poëta. Tui operis] Dicit istud, quia Elegos amatorios scripsit Tibullus, illorum Delph. et Var. Clus. elegantia notior, quam ut hic de eo quicquam sit opus expromere. Tua fama] Appositio est. Tibulli Elegis inclaruisse Elegeiam indicat Poëta. 6 Ardet] De more illo cremandi corpora antea vidimus. Inane] Utpote anima privatum. 7 Puer Veneris] Amor. Hoc in maximum Tibulli dicit honorem, quasi grande ex ejus morte damnum Cupido acceperit. Eversamque] Sagittis vacuam; quas Tibullus versibus suis fingas acuisse. 8 Fractos] Quasi inutiles et supervacaneos sine sagittis. Ovid. 2 N |