Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quicquid Oilides commiserat, omnibus unus
Peccavit: Danais omnibus ira nocens.
Nec te, Tydide, cujus modo foverat arma,
Eximit: errato tu quoque ab orbe venis.
Non Telamone satum capta de conjuge Teucrum ;
Non ipsum, pro quo mille fuere rates.
Felix Plisthenide, quacumque in sorte fuisti
Conjuge cum cara: non gravis illa fuit.
Seu venti fecere moras, sive æquora vobis;

Ad nulla est vester damna retentus amor.
Oscula nec venti certe tenuere, nec undæ :

Promtaque in amplexus brachia semper erant.

105

110

Sic utinam errarem: faceres tu mollia, conjux,
Æquora te socia nil mihi triste foret.

Nunc quoque, Telemacho tecum mihi sospite lecto,
Omnia sunt animo jam leviora mala.

115

Quem tamen infestas rursus queror ire per undas,
Herculeam Sparten, Nestoreamque Pylon.

Ingrata est pietas, cui tanta pericula subsunt:
Nam male commissus fluctibus ipse fuit.
Sed labor in fine est: occursum in littore vates
Dixit. In amplexus, care, ferere tuos.

120

Noscendus soli veniam tibi: tu preme solers
Lætitiam, et tacito gaudia conde sinu.

Non vi certandum, nec aperta in bella ruendum.
Sic cecinit laurus ille monere suas.

125

Forsitan ante dapes, interque vacantia vina,
Ultoris pharetris utile tempus erit.

Et modo despectum subito mirentur Ulixen.
Heu, precor, ut properet ille venire dies!

130

101 Edd. al. Quicquid et Enides.-102 Heins. conj. ille nocens.-103 Foverat conj. Heins. vulgo noverat.-106 Præ quo citat Swarth.-107 Plisthenide vult Heins. vulgo Plisthenides.-111 Heins. mallet certi tenuere.—115 Lecto rescribunt Swarth. et Heins. pro tecto.-117 Burm. conj. infestas jussum vel missum. Heusing. mavult infesto cursu.-120 Heins. Jam male.-127 Jan. Gebhardus Antiq. 11. 15. conj. bacchantia vina; Heins. conj. vocantia vina, h. e. ad ultionem invitantia tanquam opportuna: Burm. conj, ante lares, inter fragrantia vina.-130 Heins. malebat Hic, precor, hic properes velle venire, dies: Fran

Antiqui renovet qui lætus foedera lecti:

Et tandem incipias conjuge, cara, frui.

cius, Quam precor, vel Hic precor, ut properet velle venire dies: Burm. conj. Heu, precor, heu properes ille v. d.—131 Idem, Antiqui renoves qui. Heins. quo tandem; et Francius ut tandem.

EPISTOLA II.

DEMOPHOON PHYLLIDI.

PHYLLIDI Demophoon patria dimittit ab urbe :
Et patriam meminit muneris esse tui.

Nec face Demophoon alia, nec conjuge captus,
Sed tam non felix, quam tibi notus erat.

Thesea, (quo socero nequicquam, Phylli, tumebas;
Impuleritque ignes forsitan ille tuos,)

5

Turpe pati nobis, regno ferus expulit hospes :
Hunc illi finem longa senecta dedit.

Qui modo peltiferas fudit Mæotidas armis,

Alcidæ magni, non minor ipse, comes.

10

Qui socerum Minoa gravi sibi fecit ab hoste,
Mirantem monstri cornua victa sui.

Arguor exilii (quis credat?) causa fuisse :
Nec tacitum frater me sinit esse reum:

Dum thalamos, inquit, dilectæ Phyllidos urges,
Et tuus externo cessat in igne furor;

15

1 Aliæ edd. demittit.-4 Prima Ed. Sed tamen felix: Heins, conj. Esset tam felix. Heusing. natus erat; Burm. Sed non tam felix, quam tibi fidus erat; vel certus.-5 Alii Phylli timebas.-6 Bersm. impuleritne.-10 Ipse a conj. Heins. vulgo esse.-13 Ita scribit et distinguit Heins. vel etiam Arguor exilii, si credis: vulgo Arg. auxilii, quem credis : prima ed. Arg. exilii qui credis.—

Fluxere interea pede tempora lapsa fugaci;
Prævenitque tuas flebilis hora moras.
Forsitan aut nondum fractis occurrere rebus,
Aut poteras fractis utilis esse tamen.

20

Cur potiora tibi Rhodopeia regna fuere,
Quæque magis regnis cara puella fuit?
Intonat his Acamas: eadem mox objicit Æthra ;
Infelix functæ jam prope sortis anus.

Et quod non condant nati sua lumina palmæ,
Fecisse hæc nostras arguit usque moras.

25

Non equidem inficior: multum clamavit uterque:
Staret Threiciis cum mihi puppis aquis.

Poscunt, Demophoon, (quid cessas ?) carbasa venti :
Demophoon patrios respice dure Deos.

30

Respice: et exemplum, qua gaudes, Phyllida sume.
Sic amat, ut terra nolit abire sua.

Utque redire velis, non ut comitetur euntem,

Te rogat: et præfert barbara regna tuis.
Me tamen hæc inter tacitum convicia sæpe
Adversis memini vota tulisse Notis.
Sæpe abitura tuo ponentem brachia collo,
Gavisum in fluctus æquora mota truces.
Nec metuam hoc ipso coram genitore fateri :
Libertas meritis est mihi facta tuis;
Dicere, non duro dilectam Phyllida liqui
Pectore: nec præceps vela ferenda dedi.
Et flevi; et flentem solando sæpe, remansi,
Cum staret cursus jam mihi certa dies.
Denique Threicia veni rate: non dare Phyllis
Quam potuit, jussit tardius ire ratem.

35

40

45

14 Me sinit corr. Heins. vulgo nec sinit.-19.20 Edd. Bersm. et Plantin, et nondum: fractis rescripsit Heins. pro factis. Edd. Bersm. Plant. et Gryph. ann. 1554. At poteras.-21 Cur conj. Heins. vulgo Cum. Edd. Ald. Bersm. et Plantin, potiora mihi.-23 Acamas corr. Heins. vulgo Athamas.-26 Hæc conj. Heins. pro hic.-30 Dure vel iture Heins. vulgo jure: Ed. Gryph. thure.39 ipsum Bersm.-41 Dicere conj. Heins. pro Dices.-45 Hoc distichon Burm. vult ita refingere: Remige Threicio veni; nam non dare Phyllis Quam roluit, jussit tardius ire ratem: vel, Remige Threicio veni, rate nam dure Phyllis Quam

Ignosce et fasso; memor es Minoidos ipsc.
Antiquus necdum pectore cessit amor.
Et quoties oculis circumdat sidera, dixit,
Quæ fulget cœlo, nostra puella fuit.
Illum dilecta Bacchus sibi cedere jussit
Conjuge: desertæ crimen at ille subit.
Exemploque patris perjurus dicor et ipse :
Nec quæris causas, Sithoni dura, moræ :
Nec satis ampla putas redituri pignora, si me
Non amor alterius, non amor ullus habet.
Nullane fama tibi turbatos, Phylli, penates
Theseos, et miseræ retulit.acta domus ?
Non laqueos audis cara me flere parentis?
Flebilior laqueis (hei mihi!) causa subest.

50

55

60

Non fratrem Hippolytum: cecidit miserabilis ille,
Præceps attonitis per freta raptus equis.

Non tamen excuso reditus : licet undique fata
Accumulent causas; tempora parva peto.

Thesea, quod superest, patrem tumulabimus ante:

65

Succedat tumulo non sine honore decens.

Da spatium veniamque, peto: non perfidus absum:
Nec mihi jam terra tutior ulla tua est.

Quicquid mite fuit post diruta Pergama, quicquid
Aut bella, aut pelagi detinuere moræ ;

70

Sola fuit Thrace: patria quoque jactor in illa:
Auxilium superes casibus una meis.

Si modo mens eadem: nec quod sit jam mihi dives
Regia, Cecropia non minor arce, movet :

Nec patris offendunt casus; nec crimina matris;
Nec jam non felix omine Demophoon.

75

potuit jussit tardius ire meam.—49 Ed. Gryph. et margo Bersm. dicis, pro dixit.-59 Care reposuit Burm. vulgo cari.-63 Burm. Sec. distichon ita legere velit: Non tamen excuso: reditus (licet undique fata Accumulent causas). tempora parva peto.-66 Heins. vult decet.-67 Heins. Des spatium.-68 Burm. gratior vel latior ulla; Heins. mitior.-70. 71 Heusing. corr. Haud bella, haud pelagi; et mox jactor in ipsa.-72 Superes prima Ed. Vulgo superest.— 73 Heins. nec tum quod sit tibi dives: Francius, Sit tibi mens eadem, nec quod

Quid? si Phoebeam peterem te conjuge Trojam,
Perque annos sequerer bella gerenda decem?
Penelopen audis: toto laudatur in orbe,

Exemplum fidi non leve facta tori.

Illa piæ (sic rumor ait) mendacia telæ
Struxit, et instantes distulit arte procos:

80

Cum properata palam revocaret stamina noctis,
Atque iterum in lanas omne rediret opus.
At tua ne fugiant spreti connubia Thraces,
Phylli, times: ulli nubere, dura, potes?
Estque tibi pectus cujusque accedere tædæ ?
Obstat perfidiæ nec metus iste tuæ ?

Ah tibi quantus erit facti rubor! ah tibi quantus
Tum dolor, aspicies cum mea vela procul!
Damnabisque tuos sero temeraria questus?
Demophoon, dices, hei mihi, fidus erat!
Demophoon rediit, et sævos forsitan Euros
Passus, et hybernas dum quoque currit aquas.

85

90

Ah cur nescio quam properavimus (hei mihi!) culpam? 95
Rupi, quam ruptam sum mihi questa, fidem.

Sic tamen ah potius, sic perstes; quam mihi de te
Ulterior tangat pectora, Phylli, dolor!

Quos tibi (me miserum!) laqueos, quæ fata minaris ?
Et nimis audaces gens habet ista Deos.

Parce, precor: famamque domus mihi crimen habentis
Perfidiæ, gemina ne preme, dura, nota.

Excuset patrem fatis in parte relicta

Gnosis: non merui, cur ferar ipse nocens.

100

sit regia dives Jam tibi.-79 Heins. toto laudetur ut orbe.-80 Ed. Bersm. fidei. 81 Pia a conj. Heins. vulgo pie.-82 Procos prima Ed. vulgo toros.→ 83 Heins. revocarent...noctes: ed. Gryph. et margo Bersm. noctu.-84 Heins. conj. reneret opus.-87 Ed. Gryph. cujusquam accedere tadas: Heins. conj. Estne t. p. cujusquam accedere tædæ, vel accendere tædas.-92 Demoph. dicens, Heins. 93. 94 Rediit prima Ed. item Bersm. et Plant. vulgo redit huc. Mox prima Ed. dum quoque credit: Heins. conj. dum properavit ; vel, dum freta currit : Burm. dum modo currut. Ed. Gryph. En mihi Demophoon et savos redditur Euros Passus, et hybernas dum freta sulcat, aquas.-100 Heins. conj. Ut nimis audaces gens habet ista Deos! Burm. Sec. Et nimis audaces gens habet ista manus.-101 Flummasque domus pr. Ed. fummaque Bersm. fummumque Plant. famamque domus módo crimen habentis Burm. Sec. Heins. jam crimen; vel,

« ZurückWeiter »