Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Fallimur? an nostris innotuit illa libellis ?
Sic erat; ingenio prostitit illa meo.
Et merito: quid enim formæ præconia feci?
Vendibilis culpa facta puella mea est.
Me lenone placet: duce me perductus amator.
Janua per nostras est adaperta manus.

10

An prosint, dubium; nocuerunt carmina certe:
Invidiæ nostris illa fuere bonis.

Cum Thebe, cum Troja forent, cum Cæsaris acta;
Ingenium movit sola Corinna meum.

15

Aversis utinam tetigissem carmina Musis;
Phoebus et inceptum destituisset opus !
Nec tamen, ut testes mos est audire Poëtas,
Malueram verbis pondus abesse meis.

20

benda cum multis. Decipimurne? an illa clara facta est nostris libellis? Sic erat: illa in publicum venit ingenio meo. Et jure: quamobrem enim pulchritudinem celebravi? Puella facta est venalis meo vitio. Grata est me conciliante: amator perductus me duce. Fores sunt reseratæ nostris manibus. Incertum est, an versus juvent; profecto obfuerunt: illi fuerunt invidiæ nostris bonis. Cum Theba, cum Troja, cum Cæsaris gesta in medio essent; sola Corinna detinuit meum ingenium. Utinam operam adhibuissem carminibus Musis invitis; et Phœbus dereliquisset opus inceptum. Nec tamen consuetudo est audire Poëtus, tanquam testes: præoptassem

-8 Al. Sic est. Sa. et duo al. sic erit.-11 Al. pro luctus: Be. Jun. Mor. unus, et quatuor al. conductus. Mor. 1. perd, adulter.-13 Al. carmina semper. Al. docuerunt carm. semper.-15 Vulg. Theba, cum Troja forent.-17 Al. Adver

NOTE.

8 Sic erat] Cognita non erat puella, de qua loquor, carminibus meis innotuit.

Prostitit] Prostare est turpitudine corporis quæstum facere, ut meretrices, inquit Dominicus. Verum dicit; quanquam hoc statim turpissimo sensu hoc in loco exponere, duriusculum videretur, nisi ipse Poëta sequentibus monstraret, quod nihilominus est paululum molliendum.

9 Quid] Propter quid? Seipsum accusat, quod amicam laudando propemodum venalem ipse produxerit.

15 Thebe] Urbs fuit Bœotiæ a Cadmo condita, regionis quondam priDelph. et Var. Clas.

maria; in cujus describendis bellis Statius Poëta operam suam collocavit. Ejus hoc in loco meminit Naso, sese ipse increpans, quod neglecta Carmini tam apta materia, Corinnam solam versibus suis celebraverit.

Cæsaris acta] Istud in gratiam Cæsaris dicit.

17 Aversis] Ita ut nullus carmina mea legere dignatus esset; neque adeo Corinna innotuisset.

18 Phœbus] Apollo enim Poëticæ inventor, qui Musis præest, nisi cuipiam faveat, bonos versus non potest scribere.

Ovid.

19 Nec tamen] Cum sese scripsisse, 20

Per nos Scylla, patri canos furata capillos,

Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Nos pedibus pennas dedimus, nos crinibus angues:
Victor Abantiades alite fertur equo.

Idem per spatium Tityon porreximus ingens :
Et tria vipereo fecimus ora cani.

25

fidem deesse verbis meis. Per nos Scylla furata patri albam comam urget pube et inguinibus rabiosos canes. Nos adhibuimus alas pedibus, nos serpentes capillis. Abantiades victor vehitur equo volucri. Nos iidem stravimus Tityon per vastum spatium: et dedimus tres rictus cani viperis horrido. Exhibuimus Enceladum vi

sis.-20 Al. Maluerim. Fr. pondus adesse; tres al. inesse.-21 P. et quinque al. caros capillos. Post hunc versum interserit primus Pal. Nunc hostem patitur cum reliquis avibus. Altera Scylla maris monstrum medicamine Circes Pube te

NOTE

24 Abantiades] Bellerophontemne, qui Pegaso equo vectus est, an Perseum intelligas, dubium est; cum Bellerophontem quidem eo equo Pe

et fidem de Corinna forma fecisse videat Poëta, jam ipsos Poëtas testes non esse idoneos quibus sit fides habenda, probare nititur. 21 Nos] Poëtas, scilicet, quibus gaso vectum fuisse certum sit, Abanomnia licet fingere.

Scylla] Duæ ejus nominis memorantur puellæ ab ipso etiam Poëta nostro; altera Nisi, altera Phorci filia; quarum fabulas, ut magis omnia mentiri credas ipsos Poëtas, hoc in loco confundit Naso noster.

Atque istud totum ut melius cognoscas vide sis quæ ipse Metam. lib. VIII. et XIV. ab initio de utraque scripsit.

Canos] Ad Nisi ætatem respicit hoc in loco Poëta; nam purpureum dicunt fuisse ejus fatalem capillum.

22 Pube] Fingitur Scylla pectore tenus pulcherrimam fœminam fuisse, inferiori vero corporis parte, canum, luporum, aut etiam serpentuin speciem prætulisse. Qua de re prolixe Ovid. loco modo citato Metam. XIV.

23 Pennas dedimus] Perseo talaria a Mercurio data fabulati sunt Poëtæ.

Crinibus angues] Medusam vipereis capillis formidabilem iidem mendaces Poëtæ fecerunt.

tis autem ullius nepotem fuisse non constet: deinde Abantis nepotem fuisse quidem Perseum ex Apollodoro clarum sit, nullibi vero Pegasum ascendisse eum legatur. Quamobrem si coactam et anxie quæsitam expositionem, quam vocat ipse Mycillus ejus auctor, admittere nolis, hic locus etiam sic exponi potest: Abantiades, seu Perseus, fertur, seu celebratur, equo alite; hoc est, quia e sanguine, qui ex cæso a Perseo Medusæ Gorgonis capite in terram defluxit, natus est Pegasus alatus equus. Sed nullus ausit affirmare annon forte, ut Græcorum varia fuerunt, præsertim in fabulis narrandis, ingenia, Poëta noster apud aliquem, Perseum equo alato vectum fuisse, legerit. Quid si data opera contra fabularum fidem locutus est Poëta?

25 Tityon] Fuit hic, ut mentiti sunt Poëtæ, ipso fatente Ovidio, Jo vis ex Elara filius, qui cum Latonæ vim inferre tentasset, ab Apolline sa

Fecimus Enceladon jaculantem mille lacertis ;
Ambiguæ captos virginis ore viros.
Æolios Ithacis inclusimus utribus Euros:

Proditor in medio Tantalus amne sitit.
De Niobe silicem, de virgine fecimus ursam:
Concinit Odrysium Cecropis ales Ityn.

30

brantem mille brachiis; exhibuimus viros captos vultu puellæ duplicis. Coercuimus utribus Ithacis Euros Eolios: garrulus Tantalus siti torquetur in medio flumine. Mutavimus Nioben in saxum; virginem in ursam: avis Cecropis celebrat

nus, &c.—22 Al. rapidos.—27 Vulg. Enceladum.-29 Fr. Ithacis induximus.—

NOTE

gittis confossus est, et ad inferos hac pœna damnatus, ut jecur ejus semper renascens volucres exederent.

Ingens] Quippe cujus corpus humi exporrectum novem terræ jugera occuparet.

26 Vipereo] Cerberus est, inferorum custos, anguibus villorum loco horribiliter obsitus.

27 Enceladon] Fuit hic Titani et Terræ filius, gigantum omnium, qui adversus Jovem bellum gesserunt, longe maximus, quem fulmine ictum Jupiter monti Ætnæ supposuit.

28 Ambigua] Alii ad Sirenes, alii ad Circen istud referunt. Sirenum voces per ora virginis ambiguæ si intellexeris, tunc ambiguas interpreteris, quæ a capite usque ad pubem formosissimarum virginum, cetera turpissimorum piscium, duplici cauda, speciem referrent. Si vero de Circe interpreteris, ambiguam dixeris, quæ fallax, duplex, et varia fuit: quanquam non ita ad scopum facit Poëtæ hæc posterior explicatio.

Viros] Ulyssis socios, aliosque, Sirenum et Circes cantibus et incantamentis in varias brutorum formas transmutatos.

29 Æolios] Quibus Æolus ventorum Rex imperat.

qui in Ithaca insula e regione Peloponnesi ad occasum regnavit.

Inclusimus] Scribit Homerus Eolum ventorum regem Ulyssi, ut tutior navigaret, ventos utre inclusos dedisse; sed socios, aurum inclusum existimantes, utrem, Ulysse dormiente, dissolvisse.

30 Proditor] Qui Deorum secreta mortalibus prodidit.

In medio] Illum vero Tantalum Poëtæ apud inferos isto etiam supplicio damnaverunt, ut aquas labiorum tenus affluentes ore nunquam possit ad sedandam sitim pertingere :

Quærit aquas in aquis et poma fugacia captat Tantalus: hoc illi gar. rula lingua dedit.' Ovid.

31 Niobe] Tantali fuit filia; cujus vide sis fabulam Metam. lib. vi. 165. Virgine] Calistone, Lycaonis, Arcadiæ regis filia; cujus fabulam narrat Poëta, Metam. lib. II. 409.

32 Odrysium] Threicium; ab Odry sarum Thraciæ gente antiqua.

Cecropis] Atheniensis. Patronymicum est fœmininum a Cecrope, qui primus Athenis regnavit.

Ales] Prognen dicit, Pandionis, Athenarum regis, filiam, quæ in hirundinem mutata fuit; qua de re in Metam. lib. vI. 667. et plurimis præ

Ithacis] Ulyssis, Ithacensis, id est, cedentibus.

Jupiter aut in aves, aut se transformat in aurum ;
Aut secat imposita virgine taurus aquas.
Protea quid referam, Thebanaque semina, dentes?
Qui vomerent flammas ore, fuisse boves?
Flere genis electra tuas, Auriga, sorores?
Quæque rates fuerint, nunc maris esse Deas?
Aversumque diem mensis furialibus Atrei?
Duraque percussam saxa secuta lyram?

35

40

Ityn Odrysium. Jupiter se transmutat aut in aves, aut in aurum: aut taurus scindit aquas, virgine correpta. Quid memorem Protea, et dentes, semina Thebana ? Boves extitisse, qui emitterent ignes ore? Sorores tuas, o auriga, profundere electra oculis? Et, quæ fuerint naves, nunc esse Deas maris? Et solem exhorruisse epulas furiales Atrei? Et saxa mota ad lyram pulsatam? Audacia fertilis Poëtarum ex

34 Scr. et alter P. taurus aquam.-37 Vulgo genis auriga tuas (vel suis) electra Burmanni lectionem alter Ma. exhibet.-38 Fuerint octo Heins. vulgo fuerant.-39 Pro furialibus, Francius feralibus.-40 Fr. Be. Sa. et multi al.

[ocr errors]

NOTE

Ityn] Filius fuit Terei et Prognes, qui in phasianum mutatus est; sed prolixe loco jam jam citato ejus habes fabulam.

33 Aves] Cygnum puta, cum Ledam decepit; in Aquilam cum Ganymedem rapuit, Asterien vitiavit.

Aurum] Se in aurum Jupiter transformasse dicitur, cum Danaën Acrisii filiam lusit.

34 Virgine] Europa, scil. Agenoris, Phœnicum regis, filia.

Taurus] Ejus animalis induisse formam dicitur Jupiter, cum Europam dorso impositam in Cretam insulam deportavit. Qua de re Metam. lib. II. 850.

35 Protea] Accusativus est Græcus. De Proteo vero Oceani et Tethyos filio, qui se in varias formas secundum Poëtarum figmenta vertere solebat, antea vidimus.

Thebanaque] Hanc fabulam si ignoras, apud Poëtam ipsum, Metam. lib. III. 102. et sequentibus legere non pœnitebit. Dicuntur vero dentes serpentis, quos Cadmus seminavit, se

mina Thebana; quia ipse Cadmus una cum quinque ex armatis militibus, qui ex satis dentibus prodierant, Thebas condidit.

36 Qui vomerent] Illi sunt, quos Jason, priusquam aureo vellere potiretur, jugo submisit: quam fabulam scribit Ovid. Metam. vII. 104. et sequentibus.

37 Electra] Illud est, quod vulgo Ambra dicunt; a Latinis, qui succum esse crediderunt, Succinum appellatum.

Auriga] Phaeton intelligitur; cujus ut et sororum Heliadum fabula narratur Metam. lib. 11. a primo versu ad 366.

38 Quæque rates] Finxit Virgilius Æneæ naves, ne a Rutulis incenderentur, in Cybeles gratiam a Jove in marinas Nymphas mutatas fuisse.

39 Aversumque] Fingunt Poëtæ Thyestem Atrei fratris uxorem violasse; hunc vero vindictæ causa filios ex adulterio susceptos illi comedendos apposuisse: cujus facinoris horrore Sol retrocessisse fertur.

Exit in immensum foecunda licentia vatum:
Obligat historica nec sua verba fide.

Et mea debuerat falso laudata videri

Foemina: credulitas nunc mihi vestra nocet.

patiatur in infinitum; nec astringit sua verba fide historica. Mea etiam puella debuerat videri falso celebrata: vestra credulitas nunc mihi officit.

percussas lyras.-41 Al. jucunda lic. Fr. Scr. Pal. duo, Be. et octo al. facunda: quindecim jocunda.-44 Vulg. nostra nocet.

[blocks in formation]

CUM mihi pomiferis conjux foret orta Faliscis;
Moenia contigimus victa, Camille, tibi.

Cum uxor mihi esset orta Phaliscis pomiferis; pervenimus ad urbem a te subac

1 Pal. 3. et duo al. item ed. prima piniferis.—2 Exc. P. et I. cum octo

NOTE

1 Cum mihi] Cum Nasoni e Phaliscorum gente uxor contigisset, illius gratia ad eos pervenit, ubi sacrorum Junonis ritum edidicit, quem ex hac Elegia cognosces. Pomiferis] In Phaliscis enim maxima provenit pomorum copia. Conjux] Tres habuit, quarum utra

hic memoretur, nescio: duas repudiavit; cum tertia conjunctissime vixit.

Faliscis] Phalisci, seu Falisci, urbs fuit et ager in Hetruria.

2 Camille] Fuit M. Furius Camillus vir summa virtute præditus, qui Faliscos ad deditionem coëgit; Ro

« ZurückWeiter »