Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

25

30

35

Sæpe pater dixit, Studium quid inutile tentas ?

Mæonides nullas ipse reliquit opes.
Motus eram dictis : totoque Helicone relicto,

Scribere conabar verba soluta modis.
Sponte suâ numeros carmen veniebat ad aptos :

Et, quod tentabam dicere, versus erat.
Interea, tacito passu labentibus annis,

Liberior fratri sumpta, mihique, toga est : Induiturque humeros cum lato purpura clavo :

Et studium nobis, quod fuit antè, manet. Jamque decem vitæ frater geminaverat annos,

Cùm perit ; et cæpi parte carere mei. Cepimus et teneræ primos ætatis honores ;

Eque viris quondam pars tribus una fui.
Curia restabat: clavi mensura coacta est :

Majus erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,

Sollicitæque fugax ambitionis eram :
Et petere Aöniæ suadebant tuta sorores

Otia, judicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poëtas ;

Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Sæpe suas volucres legit mihi grandior ævo,

Quæque necet serpens, quæ juvet herba, Macer.
Sæpe suos solitus recitare Propertius ignes ;

Jure sodalitio qui mihi junctus erat.
Ponticus Heroo, Bassus quoque clarus lambo,

Dulcia convictûs membra fuêre mei.
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures ;

Dum ferit Ausoniâ carmina culta lyrå.
Virgilium vidi tantùm : nec amara Tibullo
Tempus amicitiæ fata dedêre meæ.

40

45

50

55

Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi.

Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, sic me coluêre minores:

Notaque non tardè facta Thalia mea est. Carmina cùm primùm populo juvenilia legi ;

Barba resecta mibi bisve semelve fuit. Moverat ingenium, totam cantata per Urbem, Nomine non vero dicta Corinna mihi.

60 Multa quidem scripsi : sed quæ vitiosa putavi,

Emendaturis ignibus ipse dedi. Tum quoque, cùm fugerem, quædam placitura cremavi,

Iratus studio carminibusque meis. Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis

65 Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Cùm tamen hoc essem, minimoque accenderer igni ;

Nomine sub nostro fabula nulla fuit.
Penè mihi puero nec digna, nec utilis, uxor
Est data : quæ tempus perbreve nupta fuit.

70 Illi successit, quamvis sine crimine, conjux ;

Non tamen in nostro firma futura toro.
Ultima, quæ mecum seros permansit in annos,

Sustinuit conjux exsulis esse viri.
Filia me mea bis primâ fæcunda juventâ,

175 Sed non ex uno conjuge, fecit avum. Et jam complêrat genitor sua fata ; novemque

Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi, quàm me fleturus ademptum
Ille fuit. Matri proxima justa tuli.

80 Felices ambo, tempestivèque sepulti,

Ante diem pænæ quòd periêre meæ !
Me quoque felicem, quòd non viventibus illis

Sum miser; et de me quòd doluêre nihil !

95

Si tamen exstinctis aliquid, nisi nomina, restat,

85 Et gracilis structos effugit umbra rogos; Fama, parentales, si vos mea contigit, umbræ ;

Et sunt in Stygio crimina nostra foro;
Scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
Errorem jussæ, non scelus, esse fugæ.

90 Manibus id satis est. Ad vos studiosa revertor

Pectora, qui vitæ quæritis acta meæ. Jam mihi canities, pulsis melioribus annis,

Venerat; antiquas miscueratque comas: Postque meos ortus Pisæâ vinctus olivâ

Abstulerat decies præmia victor equus ;
Cùm maris Euxini positos ad læva Tomitas

Quærere me læsi Principis ira jubet.
Causa meæ cunctis nimiùm quoque nota ruinæ
Indicio non est testificanda meo.

100 Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes ?

Ipsâ multa tuli non leviora fuga.
Indignata malis mens est succumbere ; seque

Præstitit invictam viribus usa suis :
Oblitusque togæ, ductæque per otia vitæ,

105 Insolitâ cepi temporis arma manu. Totque tuli terrâ casus pelagoque ; quot inter

Occultum stellæ conspicuumque polum. Tacta mihi tandem longis erroribus acto Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

110 Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,

Tristia, quo possum, carmine fata levo.
Quod, quamvis nemo est, cujus referatur ad aures ;

Sic tamen absumo decipioque diem.
Ergo, quòd vivo, durisque laboribus obsto,

115 Nec me sollicitæ tædia lucis habent,

184

TRISTIA. LIB. IV. ELEGIA X.

120

Gratia, Musa, tibi. Nam tu solatia præbes ;

Tu curæ requies, tu medicina mali :
Tu dux, tu comes es : tu nos abducis ab Istro

In medioque mibi das Helicone locum.
Tu mihi (quod rarum) vivo sublime dedisti

Nomen ; ab exsequiis quod dare Fama solet.
Nec, qui detrectat præsentia, Livor iniquo

Ullum de nostris dente momordit opus.
Nam, tulerint magnos cùm sæcula nostra poëtas,

Non fuit ingenio Fama maligna meo.
Cùmque ego præponam multos mihi ; non minor illis

Dicor : et in toto plurimus orbe legor.
Si quid habent igitur vatum præsagia veri;

Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,

Jure tibi grates, candide lector, ago.

125

130

NOTES

TO

THE METAMORPHOSES.

BOOK I.

Publius Ovidius Naso, a celebrated Roman poet, was born at Sulmo, a town of the Peligni, about forty years before the Christian era. His parents were of equestrian rank, and educated their son for the bar ; but he soon forsook this and every other pursuit for the cultivation of poetry, and at length became one of the most admired and eminent poets in the court of Augustus. His prosperity was, however, of short continuance. Having incurred, by some unknown offence, the displeasure of the

he was banished to Tomos, a town near the Euxine sea; where, after many ineffectual attempts to obtain the pardon of Augustus, he ended his days, in the eighth year of his banishment, and the fifty-ninth year of his age. The poetry of Ovid has long been celebrated for its variety, sweetness, and elegance. But the frequent violations of modesty, which disgrace some parts of his writings, detract much from the merit of this gifted poet. His Metamorphoses, though not the most finished of his poems, may perhaps be considered the most curious and valuable. He has there preserved the various mythological traditions, which existed among the ancients, and happily connected them with each other. Many of these traditions appear to have been originally founded on historical facts; but it is, in most instances, impossible to trace the truths of history through the tales of superstition and the fictions of poetry.

emperor,

« ZurückWeiter »