30 35 40 Non equidem invideo : numquid tamen ulla feritur, Quæ sterilis solâ conspicienda comâ est ? Cernite sinceros omnes ex ordine truncos, Qui modò nil, quare percutiantur, habent. Nudaque dejectâ cortice ligna patent. Sustineant aliæ poma ; querentur idem. Esse potest : inopis vindice facta carent. Cui timeat : tutum carpit inanis iter. Frondibus intactis cætera turba virent. Fragmina, quæ læso vimine multa jacent ; Excipiunt ictu saxa repulsa meo. :; Devoveant umbras proxima quæque meas. Meque ream nimiæ proximitatis agi! Invenias, qui det nil mihi, præter humum. Parsque loci, quâ sto, publica penè via est. Imus in extremo margine fundus habet. Duratam renovat non mihi fossor humum. 45 50 55 60 70 Irriguæ dabitur non mihi sulcus aquæ. At cùm maturas fisso nova cortice rimas Nux agit ; ad partes pertica sæva venit. Pertica dat plenis immitia vulnera ramis ; 65 Ne possim lapidum verbera sola queri. Poma cadunt, mensis non interdicta secundis ; Et condis lectas, parca colona, nuces. Et soli domino ferre tributa potest ! Non a vicinâ pulverulenta viâ est. Et plenos fructus adnumerare potest. 75 Ante diemque meæ decutiuntur opes. Lamina mollis adhuc tenero dum lacte, quod intrò est ; Nec mala sunt ulli nostra futura bono : 80 Si fiat rapti, fiat mensura relicti, Majorem domini parte, viator, habes. Sæpe aliquis, foliis ut nuda cacumina vidit, Esse putat Boreæ triste furentis opus. Æstibus hic, hic me spoliatam frigore credit : 85 Est quoque, qui crimen grandinis esse putet. At mihi nec grando, duris invisa colonis, Nec ventus fraudi, solve, geluve fuit. Quæque fuit multis, et mihi præda malo est. 90 Præda malo, Polydore, fuit tibi : præda nefandæ Conjugis Aonium misit in arma virum. Hesperii regis pomaria tuta fuissent : Una sed immensas arbor habebat opes. 95 At rubus, et sentes tantummodò lædere natæ, Spinaque vindictâ cætera tuta suâ est. Missa petunt avidâ saxa proterva manu. 100 Quid, nisi suffugium nimbos vitantibus essem ; Non exspectatâ cùm venit imber aquâ ? Omnia cùm faciam, cùm præstem sedula cunctis Officium, saxis officiosa petor. Causa habeor, quare sit lapidosus ager. Semper habent in me tela parata viæ. 110 Nuda quidem tunc sum ; nudam tamen expedit esse : Nec spolium de me, quod petat, hostis habet. At simul induimus nostris sua munera ramis ; Saxa novos fructus grandine plura petunt. Forsitan hîc aliquis dicat, Quæ publica tangunt, 115 Carpere concessum est: hoc via juris habet.' Si licet hoc; oleas distringite: cædite messes. Improbe, vicinum carpe, viator, olus. Intret et urbanas eadem petulantia portas; Sitque tuis muris, Romule, juris idem. 120 Quilibet argentum primæ de fronte taberna Tollat : et ad gemmas quilibet alter eat. Auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos ; Et quascunque potest tangere, tollat opes. Sed neque tolluntur : nec, dum regit omnia Cæsar, 125 Incolumis, tanto præside, raptor erit. 6 130 135 140 At non ille deus pacem intra mænia finit: Auxilium toto spargit in orbe suum. Verberor, et tutæ non licet esse mihi ? Sedibus in nostris stare videtis avem. At lapis, in ramo sedit quicunque bifurco, Hæret, et ut captâ victor in arce manet. Cætera sæpe tamen potuêre admissa negari, Et crimen nox est inficiata suum. Cortice contactas inficiente manus. Non profecturâ dextra lavatur aquâ. Optavi quoties arida facta mori ! Aut valido missi fulminis igne peti! Vel possem fructus excutere ipsa meos. Quod superest, tutum, Pontice castor, habes. Quid mihi tunc animi est, cùm sumit tela viator ; Atque oculis plagæ destinat antè locum ? Nec vitare licet moto fera verbera trunco, Quem sub humo radix vinclaque firma tenent. Corpora præbemus plagis : ut sæpe sagittis, Cùm populus manicas deposuisse vetat : Aut stringi cultros in sua colla videt. Sed metus in nobis causa tremoris erat. 145 150 15 160 Si merui, videorque nocens ; imponite flammæ, Nostraque fumosis urite membra focis. Et liceat miseræ dedecus esse semel. Parcite. Sic coeptum perficiatis iter. TRISTIA. LIBER IV. ELEGIA X. GENUS SUUM EXPONIT NASO. 5 10 ILLE ego, qui fuerim, tenerorum lusor amorum, Quem legis, ut nôris, accipe, Posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, Millia qui novies distat ab Urbe decem. Cùm cecidit fato Consul uterque pari. Non modò Fortunæ munere factus eques. Qui tribus antè quater mensibus ortus erat. Una celebrata est per duo liba dies. Quæ fieri pugnâ prima cruenta solet. Imus ad insignes Urbis ab arte viros. Fortia verbosi natus ad arma Fori. Inque suum furtim Musa trahebat opus. 15 20 |